Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
An haec sit vera, Deus est Pater, Filius et Spiritus sanctus?
Aleosis i. p. q. 65. m. 3. art. 1. D. Thoro. 1. p. g. 39. art. 4. 5. 6. D. Bonav. hic q. 4. Durand. g. 2. Gabr. q. 2. Suarez 1. p. tract. 3. lib 4. c. 6. et lib 6. c. 7. ubi ponit regulat ad praedicationem notionalium de essentialibus. Vasq. 1. q. disp. 157.
Circa secundam partem quartae distinctionis, quaero de veritate hujus: Deus est Pater, Filius et Spiritus sanctus. Videtur quod non sit vera, quia ejus contradictoria videtur esse vera: nullus Deus est Pater, Filius et Spiritus sanctus, quia quaelibet singularis est vera, quia nec Pater, nec Filius, nec Spiritus sanctus.
Praeterea, cujuslibet propositionis verae indefinitae, aliqua singularis est vera ; sed nullam est dare veram singularem hujus indefinitae, igitur ipsa non est vera.
Contra, haec : Pater, Filius et Spiritus sanctus sunt unus Deus, est vera; ergo et ejus convertens. Antecedens patet per Augustinum de Trinitate, multis in locis.