CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Respondeo,quod propositio est vera. Respondet Doctor, et primo declarat quid sit propositio affirmativa vera, dicens quod illa propositio affirmativa est vera quando terminus subjectus, quod primo significat hoc primo ponit in propositione, et quando praedicatum est idem subjecto ; semper enim in propositione affirmativa vera intelligitur praedicatum esse idem subjecto, saltem aliqua identitate, vel essentiali, vel formali, vel reali, vel saltem sic intelligitur esse idem quando praedicatum sic convenit subjecto, quod supponit pro eo, vel quod habeat aliquam identitatem, saltem unionis verae in ratione qua praedicatur. Secundo declarat quomodo ista propositio : Deus est Pater, etc. sit vera, quia terminus subjectus, scilicet Deus, quod primo significat hoc primo ponit in oratione, significat enim Deitatem, et sic illud significatum primo ponit in oratione et additur praedicatum, cujus significatum est vere idem significato subjecti, quia tres personae sunt realiter et essentialiter idem Deitati ; Deitas enim est communis tribus personis per veram identitatem realem et essentialem.
(b) Verum est tamen quod in ejus conversa. Licet haec littera ponatur extra textum Doctoris, tamen verum est quod ista praedicatio : Pater est Deus, est formalior, et magis per se, quam ista : Deus est Pater ; sicut etiam ista est formalior, homo est animal, quam ista : animal est homo.
(e) Sed numquid eadem est veritas, etc. Dicit quod licet in re sit eadem veritas propter veram identitatem realem, tamen logice loquendo una praedicatio multum differt ab alia. Nam cum dico : Deus est Pater, etc. haec est praedicatio formalis. Cum vero dico : Deitas est Pater, est praedicatio per identitatem, sive identica, de qua infra patebit dist. 5. quaest. 1. In re tamen est eadem, quia Deus et Deitas tantum nomine, vel tantum ratione differunt, ut supra patuit dist. 2 part. 2. quaestio 1. et infra patebit dist. 8. quaest, penult.
Et nota pro intelligentia hujus litterae, quod in praedicatione formali semper praedicatum convenit formaliter subjecto, id est, quod quando praedicatum convenit subjecto per quamdam inhaesionem, sive per modum formae informantis, sive inhaerentis, et hoc vel essentialiter vel denominative. Essentialiter ut homo est animal. Denominative, ut homo est albus; sempei enim concretum, sive substantiale, sive accidentale ut sic, natum est praedicari formaliter, ut infra declarabo dist. seq. Prae dicari vero identice nihil aliud est, nis praedicatum esse realiter idem cum su( subjecto, et non per modum formae siv inhaesionis, et maxime propter infinitatem utriusque extremi,vel saltem alterius quia quando unum extremum est forma-
Uter infinitum propter sui infinitatem et simplicitatem, identificat sibi realiter omne quod convenit illi.Si ergo praedicatum non est natum praedicari formaliter, scilicet per inhaerentiam, saltem in modo praedicandi, si praedicatur de infinito intensive, praedicatur tantum per identitatem sive identice, sicut haec : Deitas est Pater et Filius, etc. est tantum praedicatio identica, et sic patet littera.
(d) Sed pro quo supponit Deus, intelligendo istam esse veram, quasi praedicatione formali.
Respondet Doctor per aliqua dicta. Primum, quod unicuique quo correspondet proprium quod, vel quis, et hoc adaequate, licet alicui quo, possint correspondere plura quod, non tamen adaequate, patet, quia humanitas est quo respectu cujuscumque suppositi hominis. Hae enim sunt verae : Hic homo est humanitate hic homo, et similiter : Ille homo est humanitate homo. Sed proprium adaequatum quod humanitatis in communi est homo in communi, et proprium adaequatum, quod hujus humanitatis est hic homo; sicut ergo Deitas est de se haec, ideo proprium et adaequatum quod est hic Deus, et sic hic Deus est hac Deitate Deus. Et in hoc quod dico, hic Deus, non intelligo aliquod incommunicabile, imo simpliciter est communicabile tribus suppositis ; proprium ergo et adaequatum quod Deitatis est hic Deus, non includendo aliquem conceptum personae, et ut sic, ista est vera : Deus est Pater, Filius et Spiritus sanctus, ut nullum simpliciter concernit suppositum.
Et addit Doctor quod forte ista est vera : Deus creat, accipiendo ly Deum ut est adaequatum quod Deitatis,et ut non includit conceptum alicujus incommunicabilis. Et quod dicit hic de colore, cum dicitur : hic color disgregat, quod ly color
supponit pro primo significato suo, puta pro hoc colore existente, non autem pro colore existente in superficie, quia videtur dicere quod si hic color esset separatus a superficie, adhuc hoc praedicatum, quod est disgregare, conveniret sibi ita quod posse vere disgregare ; hoc non debet sic absolute intelligi, nam si color per possibile vel impossibile, esset separatus ab omni superficie, non posset immutare sensum, ut expresse patet a Doctore in A. dist 12. quaest. 2. Dico ergo, quod si color esset separatus a quantitate, adhuc esset vere immutativus sensus, non tamen potentia propinqua, quia ut sic, actu non potest immutare, sed bene potentia remota, quia ratio formalis immutandi non est a quantitate, sed ab ipso colore singulari existente, non est tamen immutativus actu nisi ut existens in debita quantitate ; requiritur ergo quantitas, non ut aliquid pertinens ad rationem immutandi sensum, sed tantum dispositio requisita, vide Doctorem in 4. ubi supra.
Sed posset dubitari, an hic Deus, ut non includit conceptum alicujus incommunicabilis, possit generare Filium, sicut conceditur ipsum posse creare, et gubernare, et conservare mundum ?
Dico quod non, et ratio est quia inter generans et genitum semper est realis distinctio. Si ergo hic Deus, ut non includit conceptum personae possit generare Deum, tunc hic Deus generans realiter distingueretur a Deo genito: et cum hic Deus ut sic, tantum dicat Deitatem, sequeretur quod Deitas realiter distingueretur a se ipsa. Et ideo necesse est hunc Deum supponere pro aliquo supposito, cum dicimus: hic Deus generat, sed non est simile, quando dicimus quod hic Deus ( ut non supponit pro aliquo supposito) creat mundum, quia ut sic includit omnia necessaria ad creationem ; est enim ens infinilum actualissime existens per se, licet non sit incommunicabile, non enim actio de necessitate praesupponit suppositum, ut supra declaravi.
Et addit Doctor quod ratio incommunicabilitatis non est ratio agendi sive creandi. Sed haec ratio non videtur sufficere, quia diceretur quod etsi non sit ratio formalis agendi, est tamen conditio agentis necessario requisita ad agendum, sicut etiam ipse dicit quod singularitas non est ratio formalis agendi, sed tantum conditio agentis, ut supra patuit dist. 3. quaest. 6. Dico, quod non est simile de ratione suppositi et ratione singularitatis, quia singularitas est conditio simpliciter necessaria respectu actionis, quia natura nunquam potest esse ratio formalis agendi, nisi realiter existat in aliquo singulari, ut exposui supra dist.3. quaest. 6. Non est autem simpliciter necesse ad hoc, ut sit ratio formalis agendi et propinqua, quod actu existat in aliquo supposito, nam calor separatus a substantia esset vere ratio formalis calefaciendi, et proxima etiam, tamen non includit rationem suppositi.
Si dicatur, si ratio suppositi non esset simpliciter necessaria ad actionem ; ergo Deitas, vel memoria fecunda ut non includit rationem suppositi, poterit esse ratio formalis generandi filium et propinqua. Dico primo, quod ratio suppositi est necessaria non simpliciter propter generationem, sed propter distinctionem realem producentis et producti, quia enim generatio requirit extrema realiter distincta, ideo in divinis necesse est ponere rationem suppositi respectu generantis, et si generatio per possibile, vel impossibile posset esse in divinis sine reali distinctione generantis et geniti, non esset inconveniens dicere memoriam fecundam esse simpliciter rationem formalem generandi proximam et optime dispositam, ut patet ex dictis Doctoris infra dist. 1. et in quodlib. quaest. 3. Et vide expositionem, quam supra feci dist. 1.
(e) Ad primum argumentum in oppositum. Respondetur quod ista : nullus Deus est Pater, etc. non est contradictoria huic : Deus est Pater, etc. si praecise fiat distributio pro personis, quia tunc non negatur quod primo affirmatur in affirmativa ; nam in affirmativa affirmatur, tres personas dici tantum de Deo, ut ly Deus non includit aliquam rationem incommunicabilitatis, sive ut tantum supponit pro Deo praecise et non pro aliquo supposito, sed in ista, quando dicitur : nullus Deus est Pater, etc. accipitur ly Deus, ut supponit pro suppositis. Si vero acciperetur Deus, ut non includit aliquod suppositum, haec est falsa : nullus Deus est Pater, Filius et Spiritus sanctus.
Secunda ratio cum sua responsione clara est in littera, licet responsio sit extra textum Doctoris.