IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Contra id quod dictum est, desiderare esse actum spei, quod communiter tenetur a Doctoribus, exceptis quibusdam Thomistis, quibuscum concordat Bassolis hic q. 1. art. 3. Objicit quadrupliciter, et solvit objectiones per claram doctrinam. Singula noto in margine.
Contra viam istam (d) quae ponit desiderare actum spei, arguo quadrupliciter : Primo sic, desperans desiderat beatitudinem. Quod probatur, quia tristatur de amissione beatitudinis ; non autem tristatur de amissione alicujus, nisi amati vel desiderati ; igitur desperans desiderat aliquid et non sperat ; ergo.
Praeterea, eodem possum amare aliquem amore amicitiae, et concupiscere illi bonum ; nullum enim in se amo, cui non velim bonum ; igitur si ex charitate amatur quodlibet diligibile in se, ex charitate concupiscitur sibi bonum ; et eodem concupiscitur sibi bonum praesens et absens secundum illam auctoritatem Augustini 9. de Trinit, capult, igitur desiderare non est spe- , rare.
Praeterea, beatitudo naturaliter, concupiscitur secundum Augustinum 13. de Trinit, cap. 5 . igitur ad hoc non est necessaria virtus supernaturalis.
Praeterea, si spes est virtus inclinans ad desiderandum, igitur desiderare, quod est actus ejus, potest esse meritorius, praecipue cum sit virtus Theologica. Sed nullus actus est meritorius nisi elicitus vel imperatus a charitate. Si eliciatur a charitate, habetur propositum, quod spes est charitas. Si imperetur, igitur simul spes elicit, et charitas imperat illum ; et per te uterque est actus voluntatis ; igitur voluntas habebit simul duos actus circa idem objectum, quod videtur inconveniens.
Ad primum horum dico, sicut dictum est distinctione decimaquinta hujus, quod velle conditionatum sufficit ad tristitiam, si non eveniat volitum conditionatum ; desperans autem conditionaliter vult beatitudinem, id est, desiderat eam, si posset eam attingere, et quia intellectus errans ostendit sibi illam tanquam impossibile attingi, tristatur.
Exemplum hujus est ibi tactum de projiciente merces in mare timore tempestatis, nisi enim absolute vellet, non projiceret, cum non cogatur ; et tamen quia est ibi velle conditionatum ad non projiciendum, quia vellet non projicere, si posset, igitur tristatur projiciendo ; illa enim conditio, propter quam vult projicere, est simpliciter non volita. Ita in proposito, ille desiderat beatitudinem, et vellet ipsam, si esset sibi possibile, sed in intellectu ejus ostenditur sibi contrarium. Haec conditio, sub qua vult, quia vult si posset esse sibi possibilis, est volita ; ideo tristatur de opposito illius conditionis volitae, et etiam de illo quod sequitur ad illam.
Dico igitur ad formam argumenti, quod desperans desiderat desiderio conditionato, quia vellet si posset ; non autem desiderat absolute, quia ad absolute desiderare praesupponitur conceptio intellectus ostendens sibi desideratum, sicut possibile desideranti; quidquid enim ostenditur voluntati tamquam impossibile, vel voluntas omnino non vult illud, vel si vult illud, tenuiter vult. Et hoc modo forte verum est, quod dictum est in secundo libro, quod Angelus voluit aequalitatem Dei, non absolute, quod appeteret hoc tamquam possibile, sed velle conditionato, in quo sufficienter est ratio meriti, et etiam peccati, et etiam, sicut nunc tactum est, ratio gaudii et tristitiae de opposito ; igitur actum spei praecedit aliqua fides infusa vel acquisita, pro quanto desiderare absolute non potest esse nisi ejus, quod ostenditur possibile, et illa possibilitas boni consequendi, ostenditur a fide applicata ad bonum desiderabile. Quod si ostendatur tanquam impossibile, tunc ejus non est desiderium absolute, sed tantum conditionatum, quia scilicet desideraret, si non esset talis apprehensio vel ostensio, et tale desiderare conditionatum non est sperare.
Ad secundum dico, quod sicut charitas in actu recto habet pro primo objecto Deum ut in se, ita etiam in quocumque actu reflexo est quodammodo principium tendendi in Deum, ut in se. Principium enim actus recti est principium omnium actuum reflexorum tendentium in finem ultimum sub eadem ratione. Sicut ergo ex charitate diligo Deum in se, ita ex charitate diligo me diligere Deum in se; quotiescumque igitur reflecto, nunquam habeo objectum, ut commodum mihi, sed tantum bonum infinitum, ut in se bonum ; et ille est actus perfecte meritorius in desiderando beatitudinem, non ut commodum sibi, sed ut est perfectus amor Dei, ut in se boni. Concedo igitur, quod eodem quo amo, concupisco bonum amato ; sed non concupisco quodcumque bonum, sed bonum commodi, quod principaliter terminatur ad illud bonum, quod ex charitate diligo in se, hoc est, quod cuicumque amato concupisco amare Deum propter se, id est inquantum est bonum in se, non inquantum bonum huic.
Ad tertium dico, quod beatitudo in universali est ex naturalibus concupita ex affectione commodi, quia secundum Anselmum de Concord. cap. 10. vel 9. Commoda nolle non possumus:sed beatitudo in particulari non est sufficienter ex naturalibus concupita, sed etiam cum spe acquisita, sed nec sic perfectissime et sufficientissime sine spe et charitate infusis, quemadmodum dictum est de fide acquisita, qua non perfectissime assentitur sine fide infusa.
Ad quartum concedo, quod voluntas meritorie desiderans habet duos actus, unum sperandi elicitum aspe; alium imperantem illum elicitum a charitate. Nec est inconveniens in actibus subordinatis plures inesse, imo forte est necessarium scientem conclusionem, dum actu speculatur scientifice, intelligere simul principium, et amantem ordinate illud, quod est ad finem, utendo simul frui fine.