First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
NOVARIEN. 425
quaestionem sub alio respectu expendit. Sane, ipse ratioci- natur, si iuxta canonicam iurisprudentiam, iuxta ss. Congre- gationum resolutiones parochi amovibiles ad nutum revocari non possunt absque gravi et legitima causa, id a fortiori militare debet in parochis qui sunt titulares, ut in casu est sacerdos Fazio. Iam vero, subdit patronus, in facto est quod nulla ex invocatis causis a sententia ad removendum prae- fatum sacerdotem substinetur. Praetensis enim querelis con- tra parochum opponuntur : Io attestationes favorabiles paro- chianorum; 2° bonum testimonium Episcopi praedecessoris Riccardi, nunc ad sedem Taurinensem promoti; 3° tandem attestatio hodierni ipsius Episcopi, qui anno 1894 occasione visitationis pastoralis paroeciae Insulae Superioris, inspectis regestis et aliis documentis paroeciae, omnia comprobavit, parochum laudabili praeconio condecorans. Hinc patronus concludit praefatam sententiam omnino esse revocandam.
ANIMADVERSIONES EX OFFICIO. Rmus Advocatus summista sequentia subiiciebat consideranda: Io Utut in reg. XIX Cancellariae Apostolicae « De Viginti » caveatur nullitas resignationis beneficii, si beneficiatus decesserit intra 20 dies a tempore praestiti consensus, et per consequens beneficium spectetur tamquam vacatum per obitum, tamen ad occultas simulatasque resignationes in beneficiis arcendas primum S. Pius V et deinde Gregorius XIII in sua celebri Constit. Humano vix iudicio sub an. 1584 nonnullas severiores re- gulas statuerunt. Signanter in praefata Constitutione decer- nitur ut resignationes beneficiorum cuiuscumque speciei fa- ctae extra Curiam publicentur intra tres menses a die novae collationis a resignante aut a resignatario, tum in Ecclesia Cathedrali, tum in ecclesia beneficii tempore concursus po- puli ad sacras functiones, idque sub poena nullitatis colla- tionis resignati beneficii.
2° Hanc dispositionem, ceu notat Riganti in com. ad relatam reg. XIX, n. 210 non esse ubique receptam : et inter loca in quibus haec Constitutio non viget, ea contraria ino- lita consuetudine, esse accensendam dioecesim Novariensem,