IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Opinio Henrici panem non annihilari, sed post conversionem esse aliquid, quia id quod fuit panis est corpus Christi, vel saltem aliquitas corporis est panis. Scotus impugnat id quod ait panem post conversionem esse aliquid, quatuor rationibus claris et urgentissimis.
Hic (b) dicitur quod panis non annihilatur, et hoc infertur quod post conversionem panis non est nihil, et per consequens est aliquid: non autem illud quod praefuit, quia illud conversum est, nec quidquam aliud a termino, in quem conversus est; ergo post conversionem est aliquid, ut illud in quod conversus est. Unde quod praefuit panis est corpus Christi; aut si ista negetur, necesse est dare, quod aliquitas corporis sit ejus, quod fuit panis, et similiter esse corporis sit aliquid ejus, alioquin panis post conversionem nullo modo posset dici aliquid, sed oporteret dicere quod omnino esset annihilatus. Haec ergo opinio duo dicit, et quod panis non annihilatur, et quod post conversionem non est nihil, sed aliquo modo aliquid, et secundum deducit ex primo.
Contra illud secundum arguo quadrupliciter. Primo sic ; terminus mutationis, inquantum est terminus, includit non esse alterius termini. Hoc probatur, quia inquantum est terminus, habet aliquam incompossibilitatem ad alium terminum ; ergo ut est terminus, non includit aliquitatem alterius termini, nec alterum terminum esse aliquo modo aliquid, quia contradictio est, quod, ut includit non esse ejus, includat aliquitatem ejusdem.
Secundo, quia corpus Christi nullo alio modo se habet in se post conversionem quam ante ; ergo nec aliquid alio modo habet esse in ipso: sed panis non conversus nullo modo habet aliquitatem suam in corpore Christi, nec aliquitatem corporis Christi; ergo nec post conversionem. Probatio primae consequentiae esse secundum quid in aliquo, est propter esse ejus simpliciter, quia enim aliquid in se est tale, ideo sic vel sic habet aliquid in se, vel esse in alio; ergo non est differentia modo essendi alicujus in aliquo, nisi propter differentiam ejus in se.
Item, cujus est aliquitas, illud ea formaliter est aliquid: si ergo aliquitas corporis sit nunc ejus, quod fuit substantia panis, ergo illud, quod fuit substantia panis est nunc formaliter aliquid illa aliquitate. Quaero quid aliquid? non panis, quia panis non est, et praeterea contradictio videtur, quod aliquitate corporis sit formaliter aliquid, illud quod est substantia panis, nec ista aliquitate est illud quod fuit panis corpus , quia quod fuit substantia panis simpliciter desinit esse, corpus simpliciter manet in eodem esse, nec potest dici, quod ista aliquitate est aliquid aliud, nisi panis, vel corpus.
Item, aliquid et res convertuntur secundum Avicennam primo Metaphysicae suoe; cujus ergo est aliqua aliquitas, illud formaliter est res; et per consequens sequeretur, quod illud quod fuit panis, nunc esset res. Res autem secundum istum Doctorem dicitur dupliciter : Uno modo pro re opinabili, ut res dicitur a reor, reris; alio modo res rata, prout dicitur a ratitudine; hac ergo aliquitate hoc quod fuit panis, vel erit res primo modo, et tunc sequitur quod non magis sit res quam chimaera, quia chimaera est res isto modo, secundum eum, et tunc optime stat cum tali aliqualitate annihilatio panis, sicut si aliquid converteretur in chimaeram, vere esset annihilatum. Si res secundo modo, tunc ut prius, aut res quidditate panis, et tunc panis non est quidditative conversus ; aut res quidditate corporis, et hoc est impossibile propter quidditativam distinctionem ejus, quod fuit panis et corporis.