Utrum esse ubique soli deo conveniat.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod esse ubique non soli deo conveniat. Ponere enim materiam primam esse deum, vel etiam ens universale, ut quidam posuerunt, est haereticum. Sed universale est ubique et semper, secundum philosophum, et similiter materia prima, quae est in omni corpore, quo omnis locus impletur, cum nihil sit vacuum, ut philosophi probant.
Ergo esse ubique non tantum deo convenit.
Praeterea, in omnibus numeratis est aliquis numerus. Sed omnes partes universi sunt numeratae.
Ergo numerus collectus est in toto universo, et ita est ubique.
Praeterea, secundum Augustinum anima tota est in singulis partibus. Sed potuisset deus tantum creare unum corpus animatum. Ergo anima ejus ubique esset. Sed quod soli deo convenit, nulli creaturae communicatur. Ergo esse ubique non convenit soli deo.
Sed contra, Ambrosius in littera probat spiritum sanctum esse deum quia ubique est. Sed probatio nihil valeret, nisi esse ubique soli deo conveniret. Ergo esse ubique soli deo convenit.
Respondeo dicendum, quod esse ubique si per se sumatur, soli deo convenit nec alicui creaturae communicabile est; sed per accidens potest alicui convenire. Hoc autem accidens potest dupliciter considerari: vel ex parte ejus quod in loco est; vel ex parte loci. Si ex parte ejus quod in loco est, sic cum per accidens vel per posterius conveniat toti quod attribuitur sibi ratione suae partis, constat quod illud quod secundum diversas suas partes est in diversis locis, non primo et per se est in illis; immo est in uno loco tantum. Unde si esset unum corpus infinitum, illud esset ubique per accidens, secundum quod diceretur esse ubi sunt suae partes; et non per se, quia ipsum non esset per se ubi est sua pars. Si ex parte loci, tunc accidit alicui ubique esse, eo quod non est alius locus quam ille in quo est; sed si fuerint multa alia loca, non esset ubique; sicut si ponatur unus tantum locus in quo unus homo est. Deo autem per se convenit ubique esse: quia ipse totus est in quolibet loco; et infinitis aliis locis existentibus, in omnibus esset; et hoc non est communicabile alicui creaturae nisi communicaretur sibi esse virtutis infinitae.
Et per hoc patet responsio ad ea quae objecta sunt; quia omnibus illis convenit esse ubique per accidens, vel quia secundum diversas partes sunt, vel quia plura loca non sunt, vel quia secundum unum esse non sunt in pluribus, sicut universale et praeterea illa quae secundum aliud et aliud esse sunt in diversis. Numerus vero per se non est in loco; et tamen secundum quod in loco est, non est totus in uno loco, sed in diversis secundum diversas partes.