In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b) Hic dicitur, etc. Citat opinionem Henrici, qui dicit post conversionem panem esse aliquid, alioquin desineret per annihilationem; illud autem esse panis, quod manet post conversionem, est ipsum esse corporis Christi, in quod convertitur, vel aliquantas ejus, hoc est aliquis modus corporis. Haec sententia est obscura salis, et vix conceplibilis; eam impugnat Doctor quatuor rationibus.
Prima est, quia terminus ad quem mutationis includit non esse termini a quo propter incompossibilitatem ; ergo nequit includere terminum a quo, quantum ad esse, aut modum essendi.
Secundo, quia corpus Christi non variatur in suo esse substantiali post conversionem, sed retinet pristinum esse ; sed ante conversienem non includebat, aut aliquem modum essendi ejus, ergo nec post conversionem. Tertio sequeretur, quod panis non desineret secundum totum suum esse, quia maneret secundum illam aliquidditatem, quam haberet in corpore Christi. Quarto, aliquid et res convertuntur secundum Avicennam 1. Metaph. ergo quod est aliquid, est res, et sic panis non esset conversus quoad totum suum esse, sed maneret ut res. Patet ex littera. Has rationes superius adduximus ex alia occasione, ubi eamdem sententiam impugnavimus promiscue cum aliis q. praesenti.