In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Sententia Aegidii non annihilari panem, quia manet materia communis ipsi in corpore Christi, unde corpus posset converti in panem. Idem tenent Palud. hic q. 3. et Capreol. q. i. Hanc refutat Scot. tribus rationibus.
Alio (a) modo dicitur, quod panis non annihilatur, quia post conversionem in corpus, manet in illo in potentia, quia corpus Christi et panis habent subjectum commune, ut materiam, et ideo substantia panis potest redire per corporis conversionem in ipsum, et illa reditio non esset creatio ; ergo nec ista conversio est annihilatio, et hoc propter communem substantiam, vel commune subjectum, in cujus potentia est uterque terminus.
Contra, non posset panis annihilari ex isto dicto, manente aliquo alio corpore, quia si aliquod aliud corpus, saltem corruptibile, manet, manet materia ejusdem rationis, in cujus potentia est uterque terminus, et per consequens, manet panis, sicut modo dicitur manere in materia corporis Christi: ergo non posset annihilari panis, nisi tota substantia corporea annihiletur.
Item, si panis annihilaretur, et corpus Christi esset ibi praesens, eodem modo panis esset in potentia materiae corporis Christi, quo nunc est: ergo propter hoc quod nunc manet in potentia in materia corporis Christi, non debet negari annihilatus.
Item, subjectum commune utrique termino non est necessarium, nisi ad transmutationem proprie dictam: excludendo enim subjectum, et accipiendo praecise duos terminos alicujus transmutationis, magis requiritur in eis oppositio, quam aliquid idem commune: imo idem commune in aliquibus prohibet ipsa esse per se terminos alicujus transitus, ut patet in his, quae sunt ejusdem speciei ; ergo oum in isto transitu non sit proprie mutatio, nec subjectum manens, sed tantum sunt duo termini transitus , nihil commune per se dabit, vel auferet aliquam rationem ab isto transitu ; ergo si ille transitus esset annihilatio, excluso quocumque communi, erit et modo.