In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(e) Ad argumenta. Ex dictis supra patet responsio ad illas duas objectiones factas pro prima opinione, quae ponuntur ibi: In ista quaestione fundamentum est auctoritas Apostoli, etc. Et quod addit Doctor respondendo quod amicitia acquisita est formaliter alius habitus a charitate, hoc dicit, quia bene stat quod amicitia acquisita inclinet ad omne velle ordinatum circa amicum, et per consequens ad velle desiderii, quae vult amico bonum commodi ; sed charitas est habitus praecise inclinans ad amorem Dei in se actu recto, similiter inclinans ad actum desiderii, quod desiderat amato dilectionem, qua amatum diligat Deum in se, ita quod charitas semper inclinat ad amorem Dei in se, sive ut in se bonum, non concupiscendo illud alteri, ut supra patuit.
(f) Quod additur postea de habitu spei. Hic solvit illas duas rationes factas pro illa opinione, quae dicit quod spes est quaedam fides particularis, quia desperans non dicitur odire, sed diffidere, etc. Dicit Doctor quod certitudo in sperante praecedit actum spei ; non enim efficaciter et absolute desiderat, nisi possibile attingi, et ideo persuadetur desperanti, ut credat, non ut diligat, quia prima radix hujus erroris, scilicet quod non absolute desiderat, nec efficaciter non est in voluntate, sed in intellectu, quia scilicet intellectus non ostendit illud efficaciter tanquam desiderandum, sed habita certitudine, tunc efficaciter desiderat, et sic, quod certitudo illa se tenet ex parte intellectus, et desiderium ex parte voluntatis.
(g) Sed tunc objicitur. Hic instat Doctor quod si desiderare bonum aeternum mihi, est actus spei ; sic similiter desiderare idem bonum alteri, erit actus spei, quod non conceditur. Dico quod responsio est clara ex his, quae supra dixit Doctor de actu spei circumstantionato, et una circumstantia est cui, quia proprie actus spei est, quisquis desiderat bonum aeternum sibi.
(h) Ponebatur etiam. Deinde instatur, quia desiderare bonum praesens alicui Beato videtur esse ejusdem rationis cum bono absente ; igitur desiderare beatitudinem beato Petro, erit actus spei, quod non conceditur. Responsio patet ex supra dictis, quia una circumstantia actus spei est, quod objectum speratum sit absens.