Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus christi.
Licet autem divina virtus sublimius et secretius in hoc sacramento operetur quam ab homine perquiri possit, ne tamen doctrina ecclesiae circa hoc sacramentum, infidelibus impossibilis videatur, conandum est ad hoc quod omnis impossibilitas excludatur.
Prima igitur occurrit consideratio, per quem modum verum christi corpus esse sub hoc sacramento incipiat.
Impossibile autem est quod hoc fiat per motum localem corporis christi.
Tum quia sequeretur quod in caelo esse desineret quandocumque hoc agitur sacramentum.
Tum quia non posset simul hoc sacramentum agi, nisi in uno loco: cum unus motus localis non nisi ad unum terminum finiatur.
Tum etiam quia motus localis instantaneus esse non potest, sed tempore indiget.
Consecratio autem perficitur in ultimo instanti prolationis verborum.
Relinquitur igitur dicendum quod verum corpus christi esse incipiat in hoc sacramento per hoc quod substantia panis convertitur in substantiam corporis christi, et substantia vini in substantiam sanguinis eius.
Ex hoc autem apparet falsam esse opinionem, tam eorum qui dicunt substantiam panis simul cum substantia corporis christi in hoc sacramento existere; quam etiam eorum qui ponunt substantiam panis in nihilum redigi, vel in primam materiam resolvi. Ad utrumque enim sequitur quod corpus christi in hoc sacramento esse incipere non possit nisi per motum localem: quod est impossibile, ut ostensum est.
Praeterea, si substantia panis simul est in hoc sacramento cum vero corpore christi, potius christo dicendum fuit, hic est corpus meum, quam, hoc est corpus meum: cum per hic demonstretur substantia quae videtur, quae quidem est substantia panis, si in sacramento cum corpore christi remaneat.
Similiter etiam impossibile videtur quod substantia panis omnino in nihilum redeat.
Multum enim de natura corporea primo creata iam in nihilum rediisset ex frequentatione huius mysterii. Nec est decens ut in sacramento salutis divina virtute aliquid in nihilum redigatur.
Neque etiam in materiam primam substantiam panis est possibile resolvi: cum materia prima sine forma esse non possit.
Nisi forte per materiam primam prima elementa corporea intelligantur. In quae quidem si substantia panis resolveretur, necesse esset hoc ipsum percipi sensu: cum elementa corporea sensibilia sint. Esset etiam ibi localis transmutatio et corporalis alteratio contrariorum, quae instantanea esse non possunt.
Sciendum tamen est quod praedicta conversio panis in corpus christi alterius modi est ab omnibus conversionibus naturalibus. Nam in qualibet conversione naturali manet subiectum, in quo succedunt sibi diversae formae, vel accidentales, sicut cum album in nigrum convertitur, vel substantiales, sicut cum aer in ignem: unde conversiones formales nominantur. Sed in conversione praedicta subiectum transit in subiectum, et accidentia manent: unde haec conversio substantialis nominatur.
Et quidem qualiter haec accidentia maneant et quare, posterius perscrutandum est.
Nunc autem considerare oportet quomodo subiectum in subiectum convertatur.
Quod quidem natura facere non potest.
Omnis enim naturae operatio materiam praesupponit per quam substantia individuatur; unde natura facere non potest quod haec substantia fiat illa, sicut quod hic digitus fiat ille digitus. Sed materia subiecta est virtuti divinae: cum per ipsam producatur in esse. Unde divina virtute fieri potest quod haec individua substantia in illam praeexistentem convertatur. Sicut enim virtute naturalis agentis, cuius operatio se extendit tantum ad immutationem formae, et existentia subiecti supposita, hoc totum in illud totum convertitur secundum variationem speciei et formae, utpote hic aer in hunc ignem generatum: ita virtute divina, quae materiam non praesupponit, sed eam producit, et haec materia convertitur in illam, et per consequens hoc individuum in illud: individuationis enim principium materia est, sicut forma est principium speciei.
Hinc autem manifestum est quod in conversione praedicta panis in corpus christi non est aliquod subiectum commune permanens post conversionem: cum transmutatio fiat secundum primum subiectum, quod est individuationis principium. Necesse est tamen aliquid remanere, ut verum sit quod dicitur, hoc est corpus meum, quae quidem verba sunt huius conversionis significativa et factiva. Et quia substantia panis non manet, nec aliqua prior materia, ut ostensum est: necesse est dicere quod maneat id quod est praeter substantiam panis. Huiusmodi autem est accidens panis. Remanent igitur accidentia panis, etiam post conversionem praedictam.
Inter accidentia vero quidam ordo considerandus est. Nam inter omnia accidentia propinquius inhaeret substantiae quantitas dimensiva. Deinde qualitates in substantia recipiuntur quantitate mediante, sicut color mediante superficie: unde et per divisionem quantitatis, per accidens dividuntur. Ulterius autem qualitates sunt actionum et passionum principia; et relationum quarundam, ut sunt pater et filius, dominus et servus, et alia huiusmodi. Quaedam vero relationes immediate ad quantitates consequuntur: ut maius et minus, duplum et dimidium, et similia. Sic igitur accidentia panis, post conversionem praedictam, remanere ponendum est ut sola quantitas dimensiva sine subiecto subsistat, et in ipsa qualitates fundentur sicut in subiecto, et per consequens actiones, passiones et relationes.
Accidit igitur in hac conversione contrarium ei quod in naturalibus mutationibus accidere solet, in quibus substantia manet ut mutationis subiectum, accidentia vero variantur: hic autem e converso accidens manet, et substantia transit.
Huiusmodi autem conversio non potest proprie dici motus, sicut a naturali consideratur, ut subiectum requirat, sed est quaedam substantialis successio, sicut in creatione est successio esse et non esse, ut in secundo dictum est.
Haec igitur est una ratio quare accidens panis remanere oportet: ut inveniatur aliquod manens in conversione praedicta.
Est autem et propter aliud necessarium.
Si enim substantia panis in corpus christi converteretur et panis accidentia transirent, ex tali conversione non sequeretur quod corpus christi, secundum suam substantiam, esset ubi prius fuit panis: nulla enim relinqueretur habitudo corporis christi ad locum praedictum. Sed cum quantitas dimensiva panis remanet post conversionem, per quam panis hunc locum sortiebatur, substantia panis in corpus christi mutata fit corpus christi sub quantitate dimensiva panis; et per consequens locum panis quodammodo sortitur, mediantibus tamen dimensionibus panis.
Possunt et aliae rationes assignari.
Et quantum ad fidei rationem quae de invisibilibus est.
Et eius meritum quod circa hoc sacramentum tanto maius est quanto invisibilius agitur, corpore christi sub panis accidentibus occultato.
Et propter commodiorem et honestiorem usum huius sacramenti. Esset enim horrori sumentibus, et abominationi videntibus, si corpus christi in sua specie a fidelibus sumeretur. Unde sub specie panis et vini, quibus communius homines utuntur ad esum et potum, corpus christi proponitur manducandum, et sanguis potandus.