First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
426
DECRETUM quo edicitur tuto procedi posse ad solemnem venerabilis Dei famuli
Theophili a Curte Beatificationem.
Inclyta Franciscalium familia salutare ac frugiferum consi- lium illud sequuta quod Redemptor Noster tradidit discipulis suis, ut caduca despicientes expeditiorem inirent ad coelum viam : « Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis » ; nulla unquam aetate magnanimis caruit viris, qui licet nobilitate, divitiis, ho- noribus, rebusque iis omnibus abundarent, ad quas ferri solent coeteri homines avidissime, tamen non dubitarunt fluxa haec et labilia contemnere, ut nunquam deficienti thesauro potirentur. Horum in numerum iure et merito adscribendus est venerabilis Dei famulus Theophilus a Curte, Sacerdos professus Ordinis Minorum S. Francisci de Observantia, qui summum christianae perfectionis gradum assequutus, mirandum in modum Seraphi- cum Ordinem illustravit. Curiae in Corsica Ioanne Antonio de Signori et Maria Magdalena Arrighi parentibus, qui antiqui ge- neris claritatem integritate virtutumque ornamento cumulabant, natus est christiano anno MDCLXXVI, die Octobris mensis trige- sima et sacris Baptismi aquis ablutus, Blasii nomine appellatus. Accepta a piis genitoribus virtutum documenta moribus suis optime expressit puer , ita ut tenera adhuc illa aetate pietatis studium, suave ingenium vitaeque innocentiam omnes in eo admirarentur. Siquidem silentio potius ac solitudini quam pue- rilibus nugis vacare, diu in templis flexis genibus orare, saepe aequales suos ad pias exercitationes arcessere atque hortari in deliciis habuit. Vix primum adolescentiae limen attigerat, quum in Franciscalium familiam coepit cogitare, consiliumque parenti- bus patefecit, quos diu reluctantes expertus est. Verum illi pro- pitius occurrit in votis Deus addiditque animum, ut, naturalibus charitatibus devictis, san etique propositi tenax, optata perficeret. Itaque die xx i mensis Septembris anno MDCLXXXXIII in patrii oppidi coenobio sese Ordini Franciscalium Minorum ab Obser- vantia mancipavit, asperasque indutus instituti vestes, Blasii nomen in illud Theophili commutavit, ut hoc etiam nomine sibi
EX SECRETARIA BREVIUM