CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
In ista quaestione erravit Abbas Joachim, etc.
(a) Istud secundum in opinione Joachim est haereticum, scilicet quod Pater, Filius et Spiritus sanctus non sunt una res unitate naturae, hoc est dictu, quod non includunt realiter et essentialiter unam et eamdem rem ; et probat quod tres personae sint simpliciter una res, et accipit ibi rem pro re, quae dicitur essentia, sive natura dans verum esse essentiale et perfectissimum esse perfeclionale: et non accipit rem pro aliquo incommunicabili, quia hoc modo tres personae non sunt una res, sed tres res, id est, tria incommunicabilia sive tria supposita. Et quod sint una res essentialiter, patet, quia Pater generando Filium communicavit eamdem essentiam Filio, et Pater et Filius spirando Spiritum sanctum, eamdem essentiam communicaverunt Spiritui sancto, et sic sunt una res.
(b) Quantum autem ad primum articulum.
Pro ista igitur opinione Magistri adduci tur talis ratio. Quia omne generans realiter distinguitur a genito, ut patet in primo de Trinitate, essentia non distinguitur realiter ab aliquo in divinis, quia propter sui simplicitatem et infinitatem, identificat sibi realiter quidquid dicitur de essentia. Gum ergo non potest habere aliquod realiter distinctum, patet quod ipsa nullo modo generat.
(c) Ad hoc adducuntur rationes magistri in littera, quia si essentia referretur ad se distingueretur a se, id est, quod si essentia esset generans et genita, tunc essentia ut generans realiter referretur ad essentiam ut genitam. Sed omne, quod realiter refertur ad aliquid, realiter distinguitur ab illo.
Hic tamen videtur difficultas, quia non sequitur, A realiter refertur ad B, ergo A realiter distinguitur a B. Nam Doctor expresse vult, supra d. 2. p. 2. quaest. 3. quod eadem voluntas realiter refertur ad seipsam, patet, quia movet seipsam ; modo moventis ad mobile est relatio realis, et tamen non distinguitur realiter. Hoc idem vult d. 3. q. 7. quod idem in actu virtuali et in potentia formali agit in seipsum actione reali ; modo agentis ad passum est relatio realis, et tamen non distinguitur realiter a seipso, cum idem sit agens et passum. Hoc idem infra dist. 26. et in 2. d. 2. q. 10. ubi quaerit, an Angelus possit movere se. Ibi expresse vult, quod aliquid idem possit se movere motu reali, et similiter hoc idem vult in d. 25. secundi. Et sic non videtur sequi, A realiter refertur ad B, ergo A distinguitur realiter a B.
Dico, quod licet in locis praeallegatis non sequatur distinctio realis, cum non sit ibi relatio originis, scilicet agentis ad passum, sive moventis ad mobile, est tamen ibi relatio realis respectu alicujus tertii vere producti nati recipi in eodem agente. Et ideo quando idem producit aliquid in seipso, licet realiter distinguatur a producto, non tamen realiter distinguitur a seipso ut receptivo talis producti, et de hoc vide expositionem, quam feci dist. 25. q. unica secundi. Sed in proposito, si essentia generaret, tunc includeret relationem originis terminatam ad genitum in se; illud autem genitum non posset esse nisi essentia, quia qua ratione dicitur generans, eadem ratione diceretur genita, et sic includeret relationem originis ad seipsam; sed relatio originis de necessitate est inter extrema realiter distincta, videlicet originantis et originali.
(d) Tertia ratio est, quia Pater est formaliter eo quo generat, id est, quod est formaliter eo, quod per generationem communicat genito. Ista ratio supponit unum, scilicet quod eadem essentia sit in tribus personis formaliter, et quod essentia est id, quo Pater vere est, supple essentialiter et quidditative, non autem id quo Pater est Pater, ut patet per Augustinum, quia Pater paternitate est Pater formaliter, et Pater est supple ens quidditative ipsa essentia. Secundo, supponit quod genitum non est id quo generans est quidditative sive essentialiter tale ens, patet, quia tunc genitum esset de ratione formali generantis ; sequitur ergo per hanc rationem, quod Pater non generat essentiam, quia si essentia esset genita, tunc essentia non esset id, quo Pater esset tale ens quidditative sive essentialiter, quia suum esse essentiale realiter distingueretur a Patre, et hoc est quod intelligit per hanc rationem.
(d) Adducitur etiam alia ratio, quia in creaturis forma non generat, nec generatur, quia generatio per se terminatur ad compositum, ut patet 7. Metaph. text. com. 22. sed clarius, text. cont. 26. 27. et 32. forma autem non dicitur per se generari. Ait enim sic Aristoteles text. com. 22. Omnia quae sunt a natura, aut artificio, habent materiam ;quodlibet enim habet potentiam ad esse et non esse, et hoc in quolibet est materia, et quod habet naturam, et est generatum habens naturam ut domus, animal, et illud per quod est illa natura, est illud quod dicitur per formam, aut simile formae, et est in alio, homo enim generatur, illa enim quae sunt per naturam secundum hoc generantur. Et ibi vide expositionem Commentatoris, ubi expresse patet quod solum compositum per se generatur. Forma autem, quae habet esse in composito non generatur, et quomodo hoc intelligatur vide Doctorem in 2. dist. 17. et quae ibi prolixe notavi: cum ergo essentia divina se habeat quasi forma in persona, ergo ipsa nec generat, nec generatur.
Dicit Doctor quod hoc minus valet in natura quam in creaturis, quia in creaturis forma non dicitur per se generari, quia quod per se generatur, est actu existens et per se existens, et sic sola substantia per se generatur, ut homo et asinus. Caetera enim generabilia magis dicuntur actiones, ut patet per Aristotelem 2. Metaph. text. comm. 22. et ibi Commentator sic ait: Generabilia autem alia, quae sunt in substantiis magis dicuntur acta quam generata : haec ille. Actum autem proprie respicit passum in quo recipitur. Cum ergo forma in creaturis non sit per se ens existens, ideo non per se generatur; sed essentia divina est perfectissime ens et actualissimum, et perfectissimum per se existens, etiamsi per impossibile nulla persona esset, adhuc esset perfectissime per se existens summa existentia et actualitate, imo ut sic praeintelligitur omni proprietate hypostatica, ut patet a Doctore in pluribus locis in isto 1. d. 1. et 2. et 7. et 28. et
alibi saepe ; ergo videtur quod ista ratio non sic concludat de essentia divina, sicut concludit de forma in creaturis.
(e) Tamen confirmatur ratio sic. Ratio stat in hoc, generare est operatio alicujus generantis realiter distincti a genito ; ergo non est operatio essentiae divinae ut haec essentia, sive ut haec forma, quia ipsa ut sic, est simpliciter idem realiter et essentialiter tribus personis, et si talis generatio esset proprie operatio essentiae, ut haec de necessitate distingueretur realiter a persona genita, quod est falsum.
Nota tamen quod aliud est dicere generare esse operationem alicujus ut principii formalis productivi, et esse operationem alicujus ut producentis. Primo modo non est alicujus ut realiter distincti a producto, memoria enim fecunda in divinis est principium quo formale productivum notitiae genitae, ut supra patuit d. 2. p. 2. ergo generatio est operatio memoriae fecundae ut principii quo formalis productivi ; et constat, quod ipsa non distinguitur realiter a producto. Secundo modo de necessitate est alicujus ut realiter distincti, ut patet, quia persona patris est principium quod producens, et realiter distinguitur a producto. Et quomodo generare dicatur operatio alicujus suppositi realiter distincti est difficile salvare, sustinendo quod primum suppositum in divinis constituatur in esse per relationem ad Filium, ut patet infra d. 28. Et tamen talis generatio non praesupponit aliquo modo suppositum generans, cum constituatur in esse supposilali per hujusmodi generationem activam: et ideo hoc tangit bonam difficultatem, quam aliqualiter, supra dist. 1. pertractavi ; sed magis clare infra dist. 7. Deo duce pertractabitur, ubi erit materia specialis. Doctor tamen in Quodlib. q. 4. hanc materiam respondendo ad principalia argumenta subtilissime et acutissime pertractat, quam bene nota.