Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci.
His igitur consideratis circa modum conversionis, ad alia solvenda nobis aliquatenus via patet. Dictum est enim quod locus in quo hoc agitur sacramentum, attribuitur corpori christi ratione dimensionum panis, remanentium post conversionem substantiae panis in corpus christi. Secundum hoc igitur ea quae christi sunt necesse est esse in loco praedicto, secundum quod exigit ratio conversionis praedictae.
Considerandum est igitur in hoc sacramento aliquid esse ex VI conversionis, aliquid autem ex naturali concomitantia.
Ex VI quidem conversionis est in hoc sacramento illud ad quod directe conversio terminatur: sicut sub speciebus panis corpus christi, in quod substantia panis convertitur, ut per verba consecrationis patet, cum dicitur, hoc est corpus meum; et similiter sub specie vini est sanguis christi, cum dicitur, hic est calix sanguinis mei etc.. Sed ex naturali concomitantia sunt ibi omnia alia ad quae conversio non terminatur, sed tamen ei in quod terminatur sunt realiter coniuncta. Manifestum est enim quod conversio panis non terminatur in divinitatem christi, neque in eius animam; sed tamen sub specie panis est anima christi et eius divinitas propter unionem utriusque ad corpus christi.
Si vero in triduo mortis christi hoc sacramentum celebratum fuisset, non fuisset sub specie panis anima christi, quia realiter non erat corpori eius unita: et similiter nec sub specie panis fuisset sanguis, nec sub specie vini corpus, propter separationem utriusque in morte. Nunc autem, quia corpus christi in sua natura non est sine sanguine, sub utraque specie continetur corpus et sanguis: sed sub specie panis continetur corpus ex VI conversionis, sanguis autem ex naturali concomitantia: sub specie autem vini e converso.
Per eadem etiam patet solutio ad id quod obiiciebatur de inaequalitate corporis christi ad locum panis. Substantia enim panis directe convertitur in substantiam corporis christi: dimensiones autem corporis christi sunt in sacramento ex naturali concomitantia, non autem ex VI conversionis, cum dimensiones panis remaneant.
Sic igitur corpus christi non comparatur ad hunc locum mediantibus dimensionibus propriis, ut eis oporteat adaequari locum: sed mediantibus dimensionibus panis remanentibus, quibus locus adaequatur.
Inde etiam patet solutio ad id quod obiiciebatur de pluralitate locorum.
Corpus enim christi per suas proprias dimensiones in uno tantum loco existit: sed mediantibus dimensionibus panis in ipsum transeuntis in tot locis in quot huiusmodi conversio fuerit celebrata: non quidem divisum per partes, sed integrum in unoquoque; nam quilibet panis consecratus in integrum corpus christi convertitur.