CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Logice explicat illam propositionem, essencia generat, esse negandam per hanc regulam, quia quando subjectum est ultimate abstractum ut est essentia, et praedicatum non potest praedicari nisi formaliter, cujusmodi est generat, non potest propositio esse vera, nisi in primo modo per se, explicat abstractionem ultimatam tam in substantia quam in accidente absoluto et respectivo, et quomodo in divinis substantiva praedicentur formaliter et identice adjectiva, formaliter tantum ; quam regulam defendunt et varie limitant Tartaret, Leuchet, Mayron et alii Scotistae, respondendo multis argumentis in oppositum, et juxta eam tenent abstractum limitatum non praedicari de abstracto, ut humanitas est animalitas ; sed communiter admittunt hanc, humanitas est entitas, propter infinitatem permissivam praedicati, aliqui tamen hoc ipsum negant ; dissentiunt etiam, an haec sit vera : haec humanitas est humanitas. Sed ista ad modum loquendi tantum spectant, parvique sunt momenti, quod ad praesens attinet, propter periculum errandi, quia essentia secundum communem loquendi modum non supponit pro supposito, sicut supponit Deus, haec negatur : essentia generat, ista vero admittitur : Deus generat.
Sed loquendo de Logica ratione, quare non potest haec esse vera : essentia generat, ut essentia supponit ibi pro persona, sicut ista est vera : Deus generat, quia Deus supponit pro Patre, et tamen Deus non distinguitur a se, nec Deus est formaliter is qui generatur, licet Deus generet Deum.
Respondeo (a). Quandocumque est subjectum abstractum ultimata abstractione, et praedicatum ex ratione sua non potest praedicari nisi formaliter, non potest propositio esse vera, nisi sit per se primo modo ; subjectum, hoc est, abstractum ultimata abstractione, et praedicatum hoc de ratione sua non est natum praedicari nisi formaliter; ergo propositio non posset esse vera nisi per se primo modo. Sic autem non est vera haec, quia praedicatum non est de per se intellectu subjecti: Omne enim quod dicitur ad aliquid, est aliquid praeter re lationem. 7. de Trin. 2. cap. ita quod relatio non est intra conceptum absoluti: hujus Syllogismi majorem declaro sic.
In substantiis quamvis in eadem re simplici possint esse perfectiones multae substantiales formaliter distinctae, et ibi una ratio formalis possit abstrahi ab alia, remanente adhuc concretione utriusque formalitatis ad sua propria supposita, verbi gratia, licet haec sit vera: substantia intellectiva est volitiva, ubi est praedicatio concretiva unius perfectionis de altera, tamen haec negatur : intellectus est voluntas, quia illa significant perfectiones illas ut abstractas a se invicem, et secundum proprias formalitates ; tamen adhuc sic abstracta concernunt propria supposita, ut hic intellectus est intellectus, et haec voluntas est voluntas. Accipiendo tamen substantiam, sive simplicem, sive compositam praecise secundum rationem suam formalem quidditativam, tantum est abstractio a supposito propriae naturae, quia communiter non sunt natae concernere aliquid alterius naturae, ideo ibi ista abstractio est maxima. Abstrahendo enim naturam humanam a suppositis, quae sunt illius naturae, sicut abstrahitur,cum concipitur humanitas, non remanet ulterius abstractio alia; et ideo illud ut sic conceptum praecise, est ipsummet praecise, quia cuilibet alii extraneum, sicut dicit Avicenna 5. Metaph. quod equinitas est tantum equinitas et nihil aliud.
Sed in accidentibus, quanto plura possunt concernere, tanto plures possunt fieri abstractiones. Concernunt quidem accidentia, supposita alterius naturae, licet ab his abstrahantur, concernunt tamen individua propriae naturae, sicut album concernit lignum; et licet ab hoc abstrahatur albedo, tamen adhuc concernit albedinem hanc et illam, quae sunt individua sua. Sed ulterius est abstractio quidditatis a supposito, qualis dicta est fieri in substantiis, et illam circumloquimur per hoc quod dicimus quidditas albedinis, et illa non concernit aliquod suppositum, nec ejusdem naturae, nec alterius.
In relationibus etiam (quae plura concernunt) adhuc plures possunt esse abstractiones, concernit enim relatio suum proprium individuum, fundamentum et subjectum, et licet abstrahatur a posteriori, non tamen priori.
Exemplum, hoc concretum quod est causa,dicitur de igne, qui causat calorem in ligno ut de subjecto: sed abstrahendo a subjecto, remanet adhuc concretio ad fundamentum, puta si dicatur potentia causandi. Calor enim est potentia causandi calorem, non tamen ignis est potentia causandi illum. Adhuc potest fieri ulterior abstractio ad proprium genus, ut puta si dicatur causalitas, et tunc nec ignis, nec calor recipit praedicationem istius, tamen adhuc haec causalitas est causalitas. Ultima abstractio, qualis est in substantiis, est per hoc quod dicimus, quidditas causalitatis, et haec de nullo praedicatur alio. Ex istis narratis apparet, quae sit ultima abstractio, quia quidditatis absolutissime sumptae ab omni eo quod est quocumque modo extra rationem quidditatis.
Circa alium terminum majoris, scilicet quod praedicatum de quocumque dicitur, de necessitate formaliter praedicatur, notandum est quod substantiva possunt dupliciter praedicari in divinis, quandoque formaliter, quandoque per identitatem. Sed adjectiva si praedicantur, de necessitate formaliter praedicantur, et hoc quia sunt adjectiva. Nam ex hoc quod sunt adjectiva, significant formam per modum informantis, et ideo de nullo dicuntur vere, nisi ad quod se habent per modum informantis, de quo videlicet formaliter dicuntur. Talia sunt,non tantum nomina adjectiva, sed omnia participia et verba.
His intellectis, patet illa major assumpta, quando aliquid est abstractum ultimata abstractione, ita quod est abstractum ab omni eo quod est extra rationem ejus, et praedicatum ejus non praedicatur de aliquo nisi formaliter, non est unio vera talium extremorum nisi sit formalis, et per se primo modo: quia istud praedicatum praecise natum est praedicari formaliter, ideo non potest salvari veritas per identitatem tantum, et quia subjectum est summa abstractione abstractum, non potest stare pro aliquo qualitercumque alio a se, sed praecise pro se formaliter, ideo oporteret quod sua ratio praecisa formalis esset idem illi praedicato, quod non posset esse, nisi ista ratio praecisa includeret illud praedicatum. Patet igitur illa major.
Patet etiam illa minor, quod talia sunt ista extrema : Essentia generat, vel Deitas generat, quia Deitas est abstractum ultimata abstractione, generat autem est verbum. Ideo non potest praedicari nisi formaliter, non sic autem abstrahitur ultimata abstractione hoc nomen Deus, et ideo potest supponere pro persona, ut cum dicitur : Deus creat, Deus generat.
Istud tamen, quod dictum est de multiplici abstractione, quid valet ? nam haec humanitas est humanitas, haec albedineitas est albedineitas, et universaliter nulla potest esse abstractio, quantumcumque ultima, (dum tamen conceptus abstractus sit communis, sicut semper oportet) quin abstractum dicatur de suo singulari, et per se; sed illud singulare non est suppositum quando abstrahitur quidditas ab habente quidditatem, ita in accidentibus, numquam abstractum habet pro singulari suppositum. Itaque in accidentibus licet ponatur multiplex abstractio a subjecto remotiori et propinquiori, sicut relatio a supposito, sive subjecto, et fundamento, et in substantia unica, scilicet a supposito, sed non a singulari, non tamen oportet quod in aliqua abstractione abstractum non praedicetur de aliquo, nec aliquid de ipso, quia hoc est impossibile; sed sufficit ad propositum hoc, quod ultimate abstractum, hoc est ab omni alterius naturae et a supposito proprio, non a singulari, de illo non praedicetur aliquid formaliter, nisi praedicetur per se primo modo ; igitur numquid humanitas est animalitas ? humanitas enim non est singulare animalitatis, sed haec animalitas, homo autem est quasi quoddam suppositum animalis.