In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Solvit argumenta posita num. 6. pro opinione, sed succinctim, quia ea refutavit fuse num. 7. 8. 9.
Ad argumenta pro illa opinione, quae ponit charitatem in concupiscibili, et spem in irascibili, quae ponuntur ad probandum distinctionem irascibilis et concupiscibilis in voluntate, ubi forte concedetur distinctio illarum correspondens distinctioni virtutum moralium perficientium voluntatem, ut dicetur dist. 34. patebit ibi. Sed ad propositum non est necessaria illa distinctio ad hoc, ut illae duae virtutes sint in voluntate, imo spes est magis concupiscibilis, accipiendo concupiscere stricte pro desiderare commodum concupiscenti. Absolute enim sunt ambae illae virtutes appetitivae Theologicae in concupiscibili, quia irascibilis non est nata habere Deum pro immediato objecto, sicut tangit unum argumentum contra illam opinionem de irascibili ; et tangetur inferius in materia de virtutibus: moralibus.