Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
6. (( vers. 24.)) Respondit ei in via fortitudinis suae. Cui respondit, nisi Domino? Quis respondit, supra videamus: Et laus ejus, inquit, in Jerusalem; in conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino. Respondit ei in via fortitudinis suae. Quae illi respondit, aut quis illi respondit, in via fortitudinis suae? Quaeramus ergo primo quis respondit, et sic quaeremus quae sit via fortitudinis ejus. Superiora verba indicant respondisse ei, aut laudem ejus, aut Jerusalem: supra enim dixerat, Et laus ejus in Jerusalem; in conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino. Respondit ei, non possumus dicere, Regna; quia, Responderunt dixisset. Respondit ei, non possumus dicere, Populi; quia et hic, Responderunt dixisset. Quia ergo respondit ei, singularem numerum quaerimus superius, et non invenimus, nisi aut laudem ejus, aut Jerusalem. Et quia hoc ambiguum est, utrum laus ejus, an Jerusalem, secundum utrumque tractemus. 1308 Quomodo et respondit laus ejus! Quando ei gratias agunt vocati ab illo. Ille enim vocat, nos respondemus; non voce, sed fide; non lingua, sed vita. Si enim vocat te Deus, et praecipit ut bene vivas, et tu male vivis, vocationi ejus non respondes, nec laus ejus respondet ei de te; quia sic vivis, ut ille non laudetur, sed potius blasphemetur per te: cum autem sic vivimus, ut per nos laudetur Deus, respondit ei laus ejus. De vocatis et sanctis ejus, respondit et Jerusalem. Vocata est enim et Jerusalem, et prima Jerusalem noluit audire, et dictum est ei: Ecce dimittetur vobis domus vestra deserta. Jerusalem, Jerusalem (clamat, et non respondetur), quoties volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII, 38, 37) ! Non respondetur: pluitur desuper, et pro fructu spinae proferuntur. At vero illa Jerusalem, de qua dictum est, Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1; Galat. IV, 27) ; respondit ei. Quid est, respondit ei? Non contempsit vocantem. Quid est, respondit ei? Ille pluit, illa fructum dedit.