In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Tractans secundam confirmationem argumenti pro opinione negante annihilationem panis, adducit quatuor argumenta suaduntia annihilationem, quae sunt urgentissima.
Sed (a) tertium magis cogit, scilicet de per se et per accidens ; invenitur enim hic unus transitus per se ab esse panis ad non esse ejus, et alius a non praesentia corporis Christi hic ad praesentiam ipsius hic. Et tunc, sicut argutum fuit, si secunda non concomitaretur primam, prima esset annihilatio ; ergo et modo formaliter est annihilatio, quia ratio ejus non variatur propter illud quod per accidens concomitatur.
Item, si panis annihilaretur, et corpus Christi poneretur hic praesens, omni eodem modo se haberet tam panis quam corpus, quantum ad omnem conditionem, tam esse quam non esse, sicut modo se habet ; sed quod omni eodem modo se habet, sicut si esset annihilatum, est annihilatum: ergo prima propositio manifesta est, quia si esset annihilatus, nec materia, nec forma ejus remaneret eadem, eodem modo nec nunc: si autem corpus esset tunc praesens sub accidentibus, ita et nunc.
Item, et est directe contra responsionem ultimo datam ad illud de corruptione, quia terminus ut terminus actionis novae, novus est; negatio ergo esse panis, terminus dedesitionis panis, nova est, sed ut in corpore Christi, non est nova, nam illo modo quo disparatum includit negationem disparati, ante desitionem panis corpus Christi fuit non panis.
Si dicas, verum est, non panis, ut in corpore, non est negatio nova, sicut nec disparatio nova corporis ad panem, sed non esse panis est novum. Contra, ex hoc sequitur quod non esse panis est terminus, quia ut negatio ista est in corpore, est per rationem disparationis secundum responsionem illam ; si ergo non esse panis terminat ut novum, non terminat ut in corpore per rationem disparationis.
Item, quando simul concurrunt mutationes diversorum generum, negatio non est per se terminus unius, ut includitur in termino alterius. Exemplum, si simul sint generatio, et loci mutatio negatio terminans corruptionem concomitantem generationem, non terminat eam per se, ut salvatur in ubi. Et probatur illud per rationem, quia ubi negatio termini a quo mutationis per se salvatur in termino ad quem alterius, oportet illas mutationes esse ejusdem generis, quia ad terminum ad quem
et a quo oppositos. Sed in propo sito corpus Christi non includi non esse panis, patet, quia disparatio illa corporis ad panem fui manente utroque extremo; non includit ergo illam negationem esu panis , nisi ut hic; sed ille terminus ut hic, non pertinet ad genus substantiae ; ergo negatio illa non per se terminat desitionem, ut salvatur in corpore ut hic.