Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis.
Restat autem ea quae ad quintam difficultatem pertinent speculari.
Manifestum est autem secundum praedicta, quod fractionis subiectum ponere possumus dimensiones per se subsistentes.
Nec tamen, huiusmodi dimensionibus fractis, frangitur substantia corporis christi: eo quod totum corpus christi sub qualibet portione remaneat.
Quod quidem, etsi difficile videatur tamen secundum ea quae praemissa sunt, expositionem habet. Dictum est enim supra quod corpus christi est in hoc sacramento per substantiam suam ex VI sacramenti; dimensiones autem corporis christi sunt ibi ex naturali concomitantia quam ad substantiam habent; e contrario ei secundum quod corpus naturaliter est in loco; nam corpus naturale est in loco mediantibus dimensionibus quibus loco commensuratur.
Alio autem modo se habet aliquid substantiale ad id in quo est; et alio modo aliquid quantum. Nam quantum totum ita est in aliquo toto quod totum non est in parte, sed pars in parte, sicut totum in toto. Unde et corpus naturale sic est in toto loco totum quod non est totum in qualibet parte loci, sed partes corporis partibus loci aptantur: eo quod est in loco mediantibus dimensionibus.
Si autem aliquid substantiale sit in aliquo toto totum, etiam totum est in qualibet parte eius: sicut tota natura et species aquae in qualibet parte aquae est, et tota anima est in qualibet corporis parte.
Quia igitur corpus christi est in sacramento ratione suae substantiae, in quam conversa est substantia panis dimensionibus eius manentibus; sicut tota species panis erat sub qualibet parte dimensionum, ita integrum corpus christi est sub qualibet parte earundem. Non igitur fractio illa, seu divisio, attingit ad corpus christi, ut sit in illo sicut in subiecto: sed subiectum eius sunt dimensiones panis vel vini remanentes, sicut et aliorum accidentium ibidem remanentium diximus eas esse subiectum.