In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Sed tertium magis cogit, scilicet de per se et per accidens, etc. Haec est confirmatio secunda supra allata contra conclusionem, qua probat desitionem panis per accidens se habere ad positionem corporis Christi, quod ex supradictis negatur. Contra urget, si positio corporis non comitaretur desitionem panis, illa desitio esset annihilatio ; ergo et nunc. Secundo, si annihilaretur panis, et poneretur corpus sub speciebus, desitio panis esset vera annihilatio, sed eodem modo se habent nunc tam quoad esse quam quoad non esse uterque terminus ; ergo, etc. Tertio, negatio ut terminat desitionem panis, est nova ; sed negatio panis, ut fundatur in corpore Christi, non est nova, sed antiqua et disparata, ergo non est terminus desitionis ; et idem probat replica. Quarto, quia mutationes oppositae sunt ad terminos ejusdem generis incompatibiles, sed non ita se habent positio corporis et desitio panis: ergo negatio inducta per desitionem panis non fundatur in positione corporis.