Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
8. Quomodo ei responderit, jam supra audistis: In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino. In hoc ei ergo respondit, in unitate: qui autem non est in unitate, non ei respondet. Ille enim unus est, Ecclesia unitas: non respondet uni, nisi unitas. Sed existunt qui dicant. Jam hoc factum est; respondit ei in omnibus gentibus Ecclesia, pariens filios plures quam illa quae habebat virum, respondit in via fortitudinis ejus; credidit enim Christum resurrexisse, crediderunt in eum omnes gentes: sed illa Ecclesia quae fuit omnium gentium, jam non est; periit. Hoc dicunt qui in illa non sunt. O impudentem vocem! Illa non est, quia tu in illa non est? Vide ne tu ideo non sis; nam illa erit, etsi tu non sis. Hanc vocem abominabilem, detestabilem, praesumptionis et falsitatis plenam, nulla veritate suffultam, nulla sapientia illuminatam, nullo sale conditam, vanam, temerariam, praecipitem, perniciosam, praevidit Spiritus Dei, et tanquam contra illos cum annuntiaret unitatem: In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino. Cumque subdidisset, Respondit ei, utique laus ejus, utique Jerusalem mater nostra de peregrinatione revocanda, fetosa cum multis filiis, magis quam ea quae habebat virum; quoniam quidam dicturi erant contra, Fuit, et non est: Exiguitatem, inquit, dierum meorum annuntia mihi. Quid est, quod nescio qui recedentes a me, murmurant contra me? quid est, quod perditi me perisse contendunt? Certe enim hoc dicunt, quia fui, et non sum: Annuntia mihi exiguitatem dierum meorum. Non a te quaero illos dies aeternos: illi sine fine sunt, ubi ero; non ipsos quaero: temporales quaero, temporales dies mihi annuntia: Exiguitatem dierum meorum, non aeternitatem dierum meorum, annuntia mihi. Quamdiu ero in isto saeculo, annuntia mihi. propter illos qui dicunt, Fuit, et jam non est: propter illos qui dicunt, Impletae sunt Scripturae, crediderunt omnes gentes, sed apostatavit et periit Ecclesia de omnibus gentibus. Quid est hoc, Exiguitatem dierum meorum annuntia mihi? Et annuntiavit, nec vacavit ista vox. Quis annuntiavit mihi, nisi ipsa via? Quomodo annuntiavit? Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) .