CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumenta Logica contra resolutionem quaestionis, explicans quomodo haec est vera : essentia est Pater, et similiter haec : essentia est Pater Filii sumendo ly Pater substantive, non adjective, et rejicit Henricum impugnantem Alensem quocum convenit.
Ad argumenta Logica (c), cum primo arguitur de praedicatione per se, dico quod essentia non praedicatur per se primo modo de Patre, neque formaliter. Cum probas, quia non per accidens, dico quod (sicut in creaturis) non omnis praedicatio est per se vel per accidens, accipiendo accidens proprie, ut quando accidens praedicatur de subjecto. Non enim genus per se praedicatur de differentia, nec sic per accidens, quia neutrum neutri accidit, nec ambo tertio, sed est ibi medium extraneum sive inferius, contrahens aliud, quod inferius potest dici accidens superiori, id est, extraneum, sed non proprie accidens. In divinis autem non omnia sunt per se eadem, id est, formaliter, nec tamen inest aliquid alicui per accidens proprie, sed aliquid est idem alicui absoluta identitate absque formali identitate, et ita est in proposito.
Ad aliud dico (d), quod ista : essentia est Pater, potest distingui, quia Pater potest sumi adjective vel substantive. Secundo modo significat personam cujus est Paternitas, et concedo eam esse veram per identitatem, quia substantivum potest praedicari de aliquo per identitatem. Primo modo significat ipsam proprietatem denominative, et hoc modo exponit Magister dist. 27. quia idem est Patrem esse et genuisse; hoc modo ista est falsa : essentia est Pater, quia significat Patrem formaliter praedicari de essentia. Quando igitur arguis de subjecto et passione, dico quod quando passio potest praedicari praedicatione ejusdem rationis cum illa qua praedicatur subjectum, vel quando habet similem modum praedicandi, potest ex subjecto inferri passio ; quando non, non. Hoc subjectum si sit substantivum, potest praedicari per identitatem ; passio autem, si est passio, non potest, sed tantum formaliter, quia est adjectivum.
Ad aliud (c): essentia est Pater Filii, quidam Doctor repetit opiniones aliorum. Primam Magistri Alexandri, qui distinguit istam : essentia est Pater Filii, sicut jam distincta est illa praecedens, scilicet essentia est Pater, quod Pater potest sumi adjective vel substantive. Primo modo dicit ipsam esse falsam et consequentiam non valere: secundo modo veram.
Aliam Magistri Praepositivi, qui dicit eam simpliciter esse veram, ad quod habet duas rationes: unam per conversionem, quia si convertens est vera, conversa erit similiter vera; sed haec est vera : Pater Filii est essentia ; ergo essentia est Pater Filii.
Aliam habet rationem, quia haec est simpliciter vera : essentia est Pater, aut igitur alicujus aut nullius ; si nullius, ergo omnino non est Pater: si alicujus et non nisi Filii, ergo essentia est Pater Filii. Contra Magistrum (f) Alexandrum arguit sic et probat quod ly Portantum tenetur adjective, quoniam nomina, quae imponuntur a potentia activa et passiva, ut sunt Magister et discipulus, Pater et Filius, aedificator, etc. sumuntur tantum in significatione adjectiva, et hoc in respectu, quem habent ad aliud quod respicit potentia a qua imponuntur ; sed quandocumque aliquid habet rationem adjacentis vel adjectivi ex respectu ad aliud, quanta magis est determinatus ejus respectus, tanto magis habet rationem adjacentis vel adjectivi, ea tanto minus quanto magis est indeterminatus. Sicut patet de respectu modi infinitivi, quem Grammatici dicunt posse supponere magis quam alios, quia illi dicunt finitam inclinationem ad suppositum, ille vero infinitam inclinationem ad suppositum: infinitivus autem et adjectivum in neutro genere, potius substantivatur, quam in genere masculino vel feminino; ergo cum ly Pater Filii habeat finitam et expressam habitudinem, non sic autem cum per se ponitur ly Pater, ideo licet posset teneri substantive dicendo : essentia est Pater, non tamen nisi adjective dicendo : essentia est Pater Filii, et sic simpliciter ista est falsa : essentia est Pater Filii. Et si objiciatur : Essentia est Pater, et non est Pater nisi Filii; ergo est Pater Filii, aut non est Pater:
Respondeo, patet quod est fallacia figurae dictionis, quia in prima propositione, Pater per se supponit pro tota persona: in secunda autem cum dicitur quod est Pater Filii, copulat proprietatem tantum circa subjectum.
Patet etiam, quod non valet argumentum primum Praepositivi, Pater Filii est essentia, ergo essentia est Pater Filii per conversionem, quia debet sic converti, ergo aliquid quod est essentia, est Pater Filii; sicut ista : Individuum est homo, non sic convertitur, ergo homo est individuum, sed sequitur, ergo aliquid quod est homo, est individuum.
Similiter secunda ratio non valet, cum arguitur : essentia est Pater ; aut igitur alicujus, aut nullius. Dicendum, quod non sequitur propter fallaciam figurae dictionis, quia statim cum additur, alicujus vel nullius, aliter copulat quam prius supponebat. Et dicendum est, quod nullius est Pater, id est, non alicujus est Pater, et non sequitur ex.hoc quod non sit Pater propter figuram dictionis, sed sequitur tantum ; ergo non convenit ei proprietas Paternitatis.
Ideo respondet tertio modo, quod haec est simpliciter falsa : Essentia est Pater Filii, quia ly Pater tantum tenetur adjective propter rationem praemissam.
(g) Contra modum ejus dicendi arguo sic : Quod includitur essentialiter in conceptu alicujus, sicut pars conceptus, non potest ab eo excludi sub quocumque modo concipiatur ; si enim sub aliquo modo concipiatur et illud excludatur, tunc ille modus repugnat rationi conceptus, qui concipitur. Cum ergo in conceptu relativi ex hoc quod conceptus relativus, non ut hoc modo conceptus vel illo, necessario includatur correlativum ut terminus ejus, quia non potest esse , nec intelligi sine eo, sicut nec sine termino, hoc est enim esse ejus ; ergo quocumque modo concipiatur, sive adjective, sive substantive, semper includeretur correlativum ut terminus, et ita nullo modo potest intelligi ut absolutum.
(h) Item, tunc ista esset incon grua : Pater Filii est essentia, quia adjectivum non substantivatum, non supponit congrue pro subjecto, ibi quippe in subjecto determinatur Pater per Filium ad quem habet determinatum respectum; er-go, etc.
(i) Ideo teneo opinionem Alexandri, distinguendo (sicut ipse distinguit) quod substantive est vera, adjective falsa.
(j) Ad rationes Praepositivi dico, quod conversa est vera substantive, adjective incongrua, quia masculinum non potest substantivari.
Ad secundam ejus rationem dico, quod essentia est Pater, igitur alicujus, et concedo quod est Filii; sed cum arguitur in ratione principali : si essentia est Pater Filii, ergo Filius est Filius essentiae, nego consequentiam. Cum probatur per illam consequentiam mutuam in relativis, dico quod illa consequentia mutua tenet in illis relativis, quae sunt primo relativa. Tenet etiam in his quae referuntur per relationes, si tamen dicantur formaliter relationes de eis, sicut si formaliter Socrates est Pater Platonis , e converso formaliter, Plato est filius Socratis ; in his tamen, quae non referuntur primo, nec etiam denominantur formaliter ab ipsis relationibus, sed relatio praedicatur de altero eorum per identitatem, non valet consequentia, quia ibi in consequente plus significatur quam in antecedente. In antecedente enim notatur identitas ad aliquid de quo dicitur, sed in consequente significatur illud aliud referri ad illud formaliter. Cum enim dicitur : Filius est Filius essentiae, ex vi constructionis significatur essentiam esse proprium correlativum ejus, quod est Filius, et ita Filium esse formaliter Filium essentiae ; antecedens autem non significat relationem Paternitatis formaliter convenire essentiae, sed tantum per identitatem,
Ad ultimum dico, cum accipis genitum inquantum genitum est aliquid, nego , nisi aliquid ut extendit se ad aliquid, et tunc minor est falsa: et cum dicis, non est nihil, dico, ut saepe praedictum est, quod inter contradictoria est medium cum ly inquantum, ita quod neutrum inest cum inquantum. Sicut nec homo inquantum homo est albus, neque inquantum homo est non albus, tamen non sunt duo contradictoria complexa simul falsa. Ista enim contradictoria est vera : Homo non inquantum homo est albus. Ita hic, genitum non inquantum genitum est aliquid, quia ratio gignitionis non est formalis ratio inhaerentiae praedicati, ita scilicet quod ly inquantum dicat rationem formalem geniti, licet genitum in se formaliter sumptum sit per identitatem essentia.
Quid igitur dicetur de genito inquantum genitum? Potest concedi, quod genitum inquantum genitum, est persona vel subsistens: sed non sequitur ulterius, ergo inquantum genitum est aliquid, accipiendo aliquid pro essentia, propter non identitatem formalem rationis personalis cum essentia.