IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(d) Contra primam viam arguitur sic. Hic Doctor instat contra hunc triplicem modum ponendi rationem formalem objecti charitatis. Et primo contra primum modum, qui ponit Deum sub ratione absoluta Deitatis, quia si Deus, ut sic, est super omnia diligibilis ex charitate, sequeretur quod si essent duo dii, quod unus esset diligibilis super omnia, et sic super alium Deum ex charitate, et e contra, et sic idem Deus esset super omnia diligibilis, et non super omnia diligibilis; non enim possunt esse duo objecta super omnia diligibilia.
Secundo, si bonitas est ratio objecti diligibilis, sequitur quod magis bonum esset magis diligibile, et per consequens quilibet tenetur proximum meliorem magis diligere ex charitate, quam seipsum, quod est falsum, quia quilibet post Deum tenetur ex charitate magis se diligere.
Sed iste primus modus etiam tenetur a Doctore, qui ponit quod Deus sub ratione Deitatis est primum et immediatum objectum charitatis, et sic Deus sub ratione Deitatis est super omnia diligibilis ex charitate: et ideo istae duae rationes sunt etiam contra modum ponendi Doctoris, quae postea solventur, declarando intentionem Doctoris.
(e) Secundum improbatur. Hic Doctor improbat duplicem modum ponendi, et bene, quia secundus modus tenet quod esse beatificum sit ratio formalis objecti charitatis, quia esse beatificum dicit tantum respectum rationis, quo ipse Deus comparatur creaturae amanti, ut objectum beatificans, et talis respectus rationis nullam perfectionem dicit: cum ergo charitas respiciat Deum, ut objectum primum et immediatum sub ratione perfectissima talis objecti, sequitur quod Deus sub ratione qua beatificans, non est objectum charitatis.
(f) Praeterea, si inquantum est beatificum, est principale objectum charitatis. Dicit Doctor, si esse beatificum est ratio formalis objecti charitatis, aut accipitur esse beatificum pro respectu aptitudinali, puta quod Deus est aptus beatificare, aut pro actuali, puta quia actu beatificat. Non primo, quia auila aptitudo est ratio formalis terminandi actum perfectum, et perfecte, nisi ratione naturae cujus est talis aptitudo ; patet, quia aptitudo naturae realiter non est perfectio formalis, ut patet discurrendo per omnes aptitudinales, sed esse rationem formalem terminandi actum perfectum, qualis est actus charitatis, necessario est perfectio simpliciter, loquendo de actu charitatis, quo Deus diligitur super omnia. Esse enim rationem formalem agendi, et esse rationem formalem terminandi actum perfectum, necessario dicit perfectionem, ut patet a Doctore in primo, dist. 1. quaest. 2. et vide quae ibi exposui. Patet ergo quod talis aptitudo non est ratio formalis objecti habitus, vel actus charitatis. Si secundo modo, contra, quia esse objectum beatificum actu, sive beatificare, est posterius ipso actu, patet, quia actu beatificare est actu terminare actum fruitionis ; sed fruitio intelligitur prius elicita, quam terminetur ad objectum. Cum ergo in illo priori quo elicitur, habeat objectum sub ratione sua formali, est prius actu terminato ad ipsum, sequitur ergo, cum terminare actu sit posterius ipso actu, quod hujusmodi terminare, quod idem est quod actu beatificare, non erit ratio formalis objecti actus charitatis. Et ultra sequitur, quia appetere bonum, puta esse beatificum amanti, pertinet ad affectionem commodi, secundum quam voluntas non perficitur a charitate, praecise enim perficitur a charitate secundum affectionem justitiae ; si ergo esse objectum beatificum actu est ratio formalis objecti charitatis, sequitur quod charitas praecise inclinet ad amandum Deum, ut est bonum beatificum mihi, et tale amare est tantum secundum affectionem commodi, ut supra patuit dist. 26.
(g) Contra , tertium arguitur. Nunc Doctor improbat tertium modum, qui ponit Deum sub ratione boni infiniti, et inquantum participatur a creatura, esse objectum charitatis ; si ista opinio intelligit, quod hoc totum aggrega tum, quod est unum per accidens, sit ratio formalis objecti, etc. Contra, quia charitas est quo est unum ens per se, debet habere unum objectum per se, et non per accidens ; si vero ponit quod charitas habeat Deum sub ratione infiniti, ut objectum per se, et similiter habeat Deum sub ratione participati, ut objectum per se.
Contra hoc Doctor instat, quia respectu unius habitus sive actus, non potest esse duplex ratio formalis objecti, sed tantum una, et per consequens si ponatur quod Deus sub ratione infiniti sit objectum, adhuc erit objectum, si separetur a ratione participati, quia quod est per se tale conjunctum alteri per accidens, si ab illo separetur, adhuc erit per se tale ; et haec propositio satis patet a Doctore q. ult. prolog. art. i. et dist. 2. q. 3. et in 2. dist. 18. Si ergo Deus sub ratione infiniti est per se objectum charitatis, si separetur ab ista ratione, quae est esse participatum, cui per accidens conjungitur, adhuc erit per se objectum charitatis.
(h) Praeterea, si aliqua creatura intellectualis esset a se, id est, non ab alio effective, et esset de se infinita,
sicut imponitur Philosopho, quod asserat hoc de intelligentiis aliis a prima, ut patet 12. Metaph. text. cap. 41. ubi ponit primam substantiam esse sempiternam et immobilem, separatam a sensibilibus; et infra ponit ipsam movere per infinitum tempus, etc. et text. com. 42. Quaerit postea an sint plures tales, et incipit textus : Utrum autem unam ponendum est talem substantiam, aut plures, et quot, oportet non latere, vide ibi. Si ergo esset talis substantia alia a prima, quae nullo modo esset causata ab illa prima, tunc posset diligere aliquid super omnia, non aliud secundum rectam rationem nisi primam, et tamen non esset participatio ipsius.