First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
EX SEGRETARIA BREVIUM 435
Teneris autem puerorum puellarumque animis per doctrinam christianam evangelicae veritatis lumen aperuit: eos sibi iucun- ditate sermonis blanditiisque sanctae charitatis ita adlexit ut eum per vias per compita sequerentur. Quod vero singulari com- mendatione est posteris narratum et traditum, Dei famulus mo- rem delevit infandae superstitionis invectum, immanitate barba- rum, poena inhumanum. Siqua enim honesti generis femina genti suae turpitudinis notam inussisset, ea a coniunctiori vel consanguineo vel affini interflciebatur. Quapro pter non raro eve- niebat, ut Alia vel soror patrem aut fratrem crudelem interfecto- rem et carnificem sentiret, et sic gens vel familia quae culpa tenebatur erroris humani, posthac ab impietate et nefario sce- lere adstringebatur. Contra morem tam efferatum strenue depu- gna vit Bernardinus et adiuvante Virgine coelesti e praelio victor discessit. Nam simul ac peccatum esse ab aliqua et impendere periculum animadvertit, advolat ipse celer et talem ac tantam adhibet in dicendo, hortando, precando facundiam et vim, ut ferrum pene e manibus extorqueat, et filiae patrem et sorori fratrem reconciliet. Quod quidem cum saepe accidisset, viri ultro antequam quidquam perpetrarent ad Dei Famulum veniebant eumque ultorem atque honoris sui vindicem eligebant Nec se- mel accidit ut in his controversiis Bernardino auxilium divinitus oblatum esset. Sic non longo post tempore factum est ut su- perstitione sublata mos obsolesceret. Cum Bernardinus non posset unus adesse omnibus, sodalitatem instituit ex primoribus civitatis, quibus adiutoribus suis in deliniendis calamitosorum hominum miseriis usus est. Cum illis versatur in valetudinariis, duplex solamen afferens animi et corporis: adit carceres, con- iectosque in vincula ad patientiam hortatur : squalida pauperum tuguria splendore charitatis illustrat, inopesque spe sempiternae beatitudinis consolatur : inveterata odia et simultates, quae sunt domorum contagia, dirimit : innuptasque pauperculas ne in dis- crimen pudicitiae inducantur dotat: nihil denique praetermittit quod proximi utilitati et sodalium spirituali bono idoneum iu- dicat. Turcas etiam in captivitatem actos tamquam fratres in Iesu Christo amplexus est charitate mirabili, eosque desertos et miseros omni ope iuvit, ad religionis praecepta erudivit tanta vero suavitate et humanitate, ut illi barbaros mores et genuinam animi feritatem deponerent. Interea, dum haec agebat, templum condidit munificentia admirabili illudque Iesu nomini dica v i i