CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) In ista quaestione. Hic recitatur primo opinio Henrici in summa art. 54. quaest. 3. et in quodl. 8. quaest. 9. quae opinio ut clarius intelligatur resolvitur in dicta. Primum, in substantia creata generabili sunt tria, scilicet materia quae subjicitur generationi, et forma inducta per generationem in materia, et compositum resultans ex materia et forma, et hoc dictum Doctor non improbat.
Secundum, quod persona divina, puta Filius, est quasi composita, quia includit essentiam quasi materiam, et relationem quasi formam ; et sic Filius dicitur genitus de substantia Patris, sicut de quasi materia, supple, ut quasi receptiva proprietatis Filii ; sicut etiam dicimus quod ignis est genitus de materia ligni, quia forma ignis recipitur in tali materia. Et probat Henricus per Augustinum contra Maximinum, scilicet quod Filius sit genitus de substantia Patris ut de quasi materia, et arguit sic : Filius nullo modo est de nihilo, neque negative, ut cum quis dicitur loqui de nihilo, quando scilicet nihil loquitur; neque affirmative, ut ly nihil sit nota materialitatis, quia nihil non potest esse materia alicujus, quia materia est ens positivum ; neque affirmando ly de originaliter sive ordinanter, id est, post nihil, ita quod ly nihil praecedat duratione, modo Filius habet esse ab aeterno. Hos tres modos ponit Anselmus Monol. cap. 8. si ergo Filius nullo modo est de nihilo ; ergo est de aliquo, ergo de essentia, quia non videtur posse aliud assignari, et hoc dictum Doctor absolute improbat.
(b) Et si respondeatur sicut videtur Magister, etc. Dicit Henricus, quod ista expositio non est sufficiens, quia tantum exponit de ut notat rationem principii originantis; et posito quod hoc modo sit de Patre, ut supple de principio originalivo, adhuc restat quaestio, utrum sit de aliquo vel nihilo, sicut de materia vel quasi materia.
(c) Si arguitur contra istam positionem, actus purus non potest esse quasi materia respectu generationis, sed essentia divina est hujusmodi. Et secundo per rationem Magistri, quod essentia non sit quasi materia, cum sit una trium personarum, quia tunc Filius generaretur de essentia ut trium.
Respondet ad primum per aliqua dicta. Primum, in creaturis materia est in potentia ad formam tanquam ad differens re, et transiens de potentia in actum per realem transmutationem, sicut materia ligni realiter transmutatur de forma ligni ad formam ignis, quae forma ignis realiter distinguitur a tali materia, et in hoc bene dicit.
Secundum dictum : Forma generis est in potentia ad formam differentiae, tanquam ad aliquid differens ratione vel intentione, et transiens de potentia ad actum per transmutationem rationis. Et sic animal in communi differt tantum ratione a rationali, et est in potentia ad illud, sicut determinabile ad determinativum ; et quoad hoc, quod animal tantum ratione differat a rationali, non tenetur a Doctore.
Tertium dictum : Essentia divina non est in potentia ad aliquid, puta ad filiationem primo modo ; tum quia non differt re a filiatione: tum quia essentia non distat ab actu.
Quartum dictum : Productio divina differt a productione naturali, quia in productione naturali, potentia sive materia distat ab actu et vere transmutatur de uno in aliud, non sic essentia divina transmutatur, nec distat ab actu. Differt secundo, quia in productione naturali transitur de imperfecto, puta de materia ad perfectum, puta ad formam. Sed in generatione divina transitur de perfectissimo, quia de essentia divina.
Quintum dictum : Productio divina plus convenit cum productione speciei ex genere, sed differt, quia in hac productione speciei genus est sicut subjectum et materia, et est in potentia ad aliquid absolutum ut ad differentiam, sicut animal ad rationale, quae tamen sola intentione differunt, scilicet genus et differentia. Sed in productione divina, essentia est tantum in potentia ad aliquid respectivum differens ab illo sola ratione.
Sextum dictum est, quod productio speciei ex genere in multis differt a productione divina ; tum quia productio speciei procedit ab esse incompleto ad esse completum, sicut ab animali ad rationale; tum quia secundum aliam et aliam differentiam realem descendit ad species, licet genus sit tantum unum commune secundum rationem. In productione vero divina essentia non est aliquid incompletum determinatum per proprietatem ; sed unum et idem re singulare totaliter habet esse per productionem in diversis proprietatibus relativis, quod est commune non secundum rationem, sed secundum communicationem. Et sic ultimate Henricus respondet, quod Filius non est de substantia inquantum est trium, sed ut est substantia Patris, et sic patet positio Henrici quam Doctor intendit improbare, principaliter quantum ad hoc quod dicit, quod Filius est de substantia Patris, ut de quasi materia vel quasi potentia, quae improbatio infra patet.
(d) Huic opinioni additur ab aliis. Hic recitatur opinio Goffredi Quodl. 9. qui dicit quod essentia divina in generatione Filii habet rationem quasi materiae, cum dicatur subjective generari ; quam opinionem, probat primo per argumentum Philosophi 5. Physic. text. comm. 8. ubi arguit quod generatio non est motus per hoc argumentum.
Quod movetur est, id est, quod est subjectum motus, est ens in actu completo, quod generatur non est, id est, subjectum generationis non est in actu completo ; ergo quod generatur non movetur, id est,
quod ex hoc motus dicitur differre a generatione, quia subjectum motus est ens in actu completo; subjectum vero generationis est ens in potentia sive ens in actu incompleto, ergo sequitur, quod materia generatur subjective, quia est subjectum generationis. Quare autem accipiatur pro subjecto generationis in argumento Philosophi et non pro termino, patet, quia si acciperetur tantum pro termino generationis, argumentum non valeret, quia dicit, quod movetur est; si enim quod movetur acciperetur pro termino motus, patet quod talis terminus dum motus sit, non est, cum per motum acquiratur, ergo ly quod movetur accipitur pro subjecto motos. Sicut ergo in generatione naturali materia dicitur generari subjective, quia est subjectum generationis, sic essentia divina dicitur generari subjective, quia est subjectum generationis, et sic habet rationem quasi materiae. Et quod dicatur sic generari subjective, probatur primo : Illud est subjectum generationis, quod manet idem sub utroque termino generationis ; essentia divina manet eadem in Patre et Filio ; ergo, etc.
Secundo, quia in eodem est terminus et transmutatio, patet in generatione naturali in qua materia est subjectum formae, quae est terminus formalis generationis. Et etiam est subjectum transmutationis, patet, quia transmutatio denominat materiam, dicimus enim quod materia transmutatur de uno in aliud; cum ergo filiatio, quae est terminus generationis Filii, sit in essentia, sequitur quod generatio quae est ad talem terminum, erit in essentia et denominabit illam ; ergo erit subjectum generationis, et quod est subjectum generationis, generatur subjective.
Tertio : Omni potentiae activae correspondet, etc.
Quarto et ultimo : Si ignis generaret ignem, etc.