First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
456 EX SECRETARIA BREVIUM
Proinde ut Societas Iesu Lyciis domicilium et sedem stabilem haberet, Collegium a fundamentis felici molitione excitavit, et quidquid vitae usui opus est suppeditavit liberalitate fretus ci- vium Lyciensium. Haec omnia quae sane a pluribus vix expe- ctari debuissent, unius hominis opera et consilio perfecta sunt. Constat tamen tot tantisque laboribus viri sancti fructus sane copiosos respondisse. Quamobrem non mirum est si Deus sin- gulari beneficio Lyciensi civitati famulum suum tamquam ope- rarium et cultorem animorum impertire voluit, et si numquam permisit ut arbitrio et voluntate hominum amoveretur. Quoties enim Praepositi Societatis Iesu decreverunt ut ille aliquo abiret, toties divina providentia factum est ut impedimentum aliquod et difficultas oboriretur: nimirum aut repentinus morbus quo ille correptus est, aut impraevisa inclementia coeli, aut ipsorum Lyciensium vis qui Bernardinum proficisci properantem retar- darunt. Illi enim qui sancto viro annos duo et quadraginta hospite carissimo usi erant et eum parentem patriae appellave- rant, inducere animum non poterant ut ab eo disiungeretur. Itaque Rector municipii legem tulit ne quis equum vel currum Bernardino Realini accommodaret, et si quis de eius discessu fieret certior ad eumdem Rectorem referret. Merito enim exi- stimabant, si sanctus vir recessisset, civitatem praecipui orna- menti et praesidii iacturam fecisse. Existimatio haec efficiebat ut illi multis dolis atque insidiis uterentur, ut particulam ali- quam vestis vel rem quamlibet ad sanctum virum pertinentem potirentur. Non pauci ut haberent, filios suos edocebant ut Ber- nardinum deambulantem, sicuti soliti erant comitati, baculum arundineum quo se fulcire senex consueverat, illi subducerent et aliud subderent. Famulus Dei ratus id sibi accidere propter nimiam festivitatem puerorum, eos se praedari ridens assen- tiebatur. At instabat iam supremum discidium quod Bernardi- num Lyciensibus suis abripere debebat. Ineunte anno MDCXVI vitae suae octogesimo sexto Bernardinus praesagivit illum po- stremum vitae suae futurum. Quod quum ad Cardinalem Bel- iarminum relatum esset, ille qui sanctum senem plurimi aesti- mabat per nuncium petiit ab eo ut ad coelestes avolans sibi sedem praepararet. Nuntio nuntiato subridens sanctus senex respondit se libenter Cardinali morem gesturum. Paullo post vehementi febri correptus cubuit et duobus senioribus civitatis qui eum convenerant novissima verba cum eis esse loquutum