CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Refutat sententiam Henrici et Goffredi asserentium, essentiam esse quasi materiam vel subjectum generationis. Primo, quia est terminus formalis generationis, quod multis probat. Secundo, si Filius generatur de essentia ut de quasi materia, ergo supponitur ut omnino absoluta, et in tribus vel ut in uno aliquo supposito, et neutrum dicendum. Tertio, in Patre esset relatio realis, prior relatione ad Filium. Quarto, prima effectiva se sola causat, ut in creatione sine concursu materiae ; ergo idem de prima productiva, quia hoc est perfectionis. Quinto, essentia secundum ipsos, non est quasi materia spirationis.
Contra (a) istam opinionem arguo primo sic : Essentia est formalis terminus productionis: igitur non quasi materia. Probatio antecedentis, Joan. 10. Pater, quod dedit mihi, majus est omnibus; majus autem omnibus non est, nisi aliquid infinitum, hoc non est nisi essentia, ergo illam dedit. Hoc etiam vult Augustinus 15. de Trin. c. 26. Sicut Filio, (inquit) praestat essentiam sine initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae de Patre generatio, ita Spiritui sancto praestat essentiam sine ullo initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae de utroque processio. Non autem conceditur formam aliquam dari producto sive communicari vel praestari per generationem, nisi illa forma communicata sit formalis terminus talis productionis. Probatur etiam illud antecedens per rationem:
Primo (b), quia nulla entitas formaliter infinita simpliciter perfectior termino formali productionis habetur per productionem: essentia est formaliter infinita, relatio autem non, ergo si relatio esset formalis terminus productionis, persona non haberet essentiam per productionem.
Secundo (c), quia in creaturis natura est terminus formalis generationis, non autem proprietas individualis vel hypostatica, sicut patet 2. Physic. ubi dicitur quod generatio est naturalis, quia est via in naturam, scilicet in formam ; natura igitur sive essentia, est per se terminus generationis, et non nisi terminus formalis.
Tertio (d), quia alias ista generatio non esset univoca, quia ratio formalis termini ejus, non esset ratio convenientiae generantis cum genito. Consequens est inconveniens, sicut tangetur dist. 7.
Similiter (e) alias non esset ista productio generatio, sed magis esset mutatio ad relationem. quia productio ponitur in genere vel in specie ex suo termino formali, sicut patet ex 5. Physic. sicut alteratio ponitur in genere qualitatis, quia ibi est forma accidentalis, quae est formalis terminus alterationis ; ergo si formalis terminus hujus productionis esset relatio, ista productio poneretur in genere relationis et non esset generatio. Probo (f) consequentiam primi Enthymematis : Primo, quia illud quod est materia in generatione, est in potentia ad terminum formalem, et quod est quasi materia, est quasi potentia: essentia nec vere, nec quasi est in potentia ad seipsam, ergo, etc.
Similiter probatur (g) eadem consequentia, quia una persona tantum uno modo habendi habet essentiam, saltem istis duobus modis non habet eam, scilicet ut terminum formalem productionis, et cum hoc, ut quasi materiam et subjectum generationis. Probatio istius, quia si haberet eam ex vi productionis ut terminum formalem, haberet eam circumscripto omni alio modo ; ergo non habet eam ut quasi materiam subjectam generationi, non enim habet Deitatem aliquo modo, quo circumscripto haberet eam perfecte, et esset verus Deus. Videtur etiam sequi, quod haberet bis essentiam, et per consequens quod sit bis Deus, (quia habere essentiam est esse Deum,) et quod habeat prius eam naturaliter quam habeat eam, si ratio quasi materiae praecedit aliquo modo rationem formalem termini generationis.
Item, secundo (h) essentiae, ut de ea generatur Filius, necesse est assignare aliquod esse, quia principiare aliquod verum ens in quocumque genere principii non convenit alicui nisi realiter enti i quaero, quod esse convenit essentiae, ut ipsa est de quo per impressionem generatur Filius? Aut praecise esse ad se esse, scilicet quod est essentiae ut essentia, et tunc Filius est de essentia ut essentia ; et hoc modo est trium personarum. Aut ut convenit sibi esse in aliqua subsistentia, et tunc quaero in qua? Aut in ingenita, et sic cum in intellectu ejus quod est esse de quo aliquid producitur, includatur hoc quod est esse illud in quo forma inducitur, et in intellectu ejus quod est esse in quo includatur habere illud quod est in eo, et per consequens esse formaliter per ipsum; ergo si essentia ut est in Patre, sit, de qua Filius generatur, et per impressionem, secundum eos sequitur, quod ipsa ut in Patre erit illud in quo notitia genita imprimitur, et ita essentia ut in Patre erit formaliter verbum sive noscens notitia genita, quod est inconveniens. Si autem essentia ut in alia subsistentia a Patre est de qua generatur Filius, et inquantum est de qua praecedit aliquo modo terminum generationis ; ergo ante terminum generationis sunt duae subsistentiae, quod est inconveniens.
Si autem dicas (i), ut est de qua generatur Filius, nullam habet existentiam in persona, sicut et materia inquantum est de qua generatur genitum non habet esse in aliquo supposito, sed tantum habet esse in potentia in supposito generando. Hoc nihil est, quia (ut dictum est) principianti realiter aliquod ens in quocumque genere principii oportet tribuere aliquod reale esse, et ideo materiae ut principiat compositum, licet sibi non competat esse compositi, quod est ejus participative, tamen convenit sibi esse suum proprium, quod esse est prius naturaliter quam sit pars compositi. Ita igitur hic oportet essentiae, inquantum est de qua generatur Filius, dare esse vel in supposito, vel esse essentiae secundum se, et sic stat argumentum.
Si dicatur (k) aliter, quod inquantum est Patris, est illud de quo generatur Filius, et tamen per generationem inquantum quasi actu informatur notitia genita, est actu alterius suppositi, hoc improbatum est in argumento, quia in intellectu ejus quod est esse de quo per impressionem includitur esse in quo, et ita esse formaliter tale secundum impressum illud.
Similiter (I), tunc communicatio essentiae alteri supposito praecederet secundum intellectum productionem, ita quod communicatio non fieret per productionem, sed fieret quasi ante terminum productionis, sicut illud quod est quasi materia generationis, praeintelligitur aliquo modo ipsi termino. Similiter (m) licet aliquid quod non est de se alicujus suppositi in actu, per generationem fiat actu alicujus suppositi, sicut materia, quae non est alicujus suppositi, fit per generationem aliquid suppositi, tamen quod illud quod est unius suppositi fiat alterius suppositi praecise, per hoc quod est materia, videtur impossibile absque actione quae fit ad ipsum.
Praeterea tertio (n), quando ad productionem effectus concurrunt activum et passivum, prior est naturaliter respectus activi ad passivum quam utriusque ad productum. Probatio hujus, quia oportet causas diversas ejusdem prius naturaliter approximari ad invicem quam producant effectum, et patet per exemplum de igne calefactivo, et ligno calefactibili, et calore genito.
Item, isti respectus activi ad passivum et ejusdem ad productum, non omnino ex aequo conveniunt activo, nec ille respectus ad productum est prior: ergo est posterior. Antecedens hujus Enthymematis quantum ad utramque partem simul probatur, quia activum agit in passivum se solo in ratione causae, nec producit productum nisi alio concurrente in ratione concausantis.
Et si omnino neges prioritatem respectus ad respectum, non potes negare, quin necessario sit respectus activi ad passivum non posterior respectu utriusque ad productum ; igitur si in Patre est fecunditas activa, et aliquid quasi materia concurrens ad productum, prior est respectus Patris ut productivi ad illud quasi materiam, quam sit utriusque eorum ad Filium, aut saltem erit necessario concomitans. Et ex hoc ultra, cum res non praeexigat naturaliter, nec necessario similiter requirat illud quod est praecise ens rationis, sequitur quod ista relatio quae naturaliter praeexigitur, quasi activi ad passivum, sit realis, et ita in Patre erit relatio realis prior relatione ejus ad Filium, vel saltem alia ab illa, quod videtur inconveniens.
Item quarto ad principale : Potentia prima causativa effectiva se sola effective causat, excludendo omnem aliam causam ejusdem generis, et alterius generis in ratione causae materialis. Et ratio est, quia causalitas causae materialis non dicit perfectionem simpliciter, et ideo licet reductio fiat ad aliquod principium in illo genere, illud tamen non est simpliciter primum, sed totum illud genus reducitur ad aliquod primum in alio genere, quod non includit imperfectionem, puta ad aliquid in genere efficientis. Patet etiam hoc antecedens per hoc, quod potentia creativa per se sine alio principio materiali producit productum. Ex hoc infertur a simili, quod productiva potentia prima seipsa sola producit, et sine alio principio productivo concurrente, et ita sine alio quasi materia: similis enim ratio videtur de principio productivo et creativo, quia si poneretur aliquod principium quasi materiale, non esset inquantum tale est, summae perfectionis, et ita videretur reducendum in ratione principii ad principium productivum active.
Si arguatur, quod omnis causalitas secundae causae reducitur ad consimilem causalitatem in prima causa, sicut efficiens ad Deum ut ad primum efficiens, et finis etiam ad Deum ut ad ultimum finem, et forma ad exemplar sive ideam in Deo;ergo ita erit de causa materiali.
Respondeo quod non est simile, quia materia includit imperfectionem, quia semper est ei annexa privatio, et ideo per se a nullo ponebatur principium; unde Theologia, quae est de Deo sive naturalis sive supernaturalis, non determinat de causa materiali secundum Commentatorem 1. Physic. comm. 1.
Item quinto secundum Augustinum contra Maximinum lib. 3. C. 15. Spiritus sanctus non est de nihilo, sed inde est unde procedit. Ita igitur concedit Spiritum sanctum non esse de nihilo, sed de substantia
Patris et Filii, sicut concedit Filium esse de substantia Patris. Et simili modo relatio Spiritus sancti est in Deitate, sicut relatio Filii, sed essentia non se habet respectu relationis Spiritus sancti, quasi materia receptiva ejus, ut videtur secundum istam opinionem, quia ponit Verbum generari per impressionem in illud de quo gignitur ; Spiritum sanctum autem quasi per expressionem, vel ex sufflatione sui de voluntate formata de qua producitur. Quod enim producitur per expulsionem de aliquo, non habet illud de quo pro materia in productione sui, quia omnis materia cujuscumque productionis et producti est in qua recipitur forma producti, quod non est in expulsione de illo: igitur Spiritus sanctus non est de nihilo, nec tamen de aliquo sicut de quasi materia suae productionis; igitur propter hoc quod est Filium non esse de nihilo, vel relationem ejus fundari in essentia, non oportet essentiam, ut est de qua Filius generatur, esse quasi materiam respectu generationis Filii.
Item ad idem, Filium esse de substantia Patris necessario requiritur ad hanc generationem, quantum ad existentiam realem generationis, sed ad istam existentiam non necessario requiritur substantiam Patris esse quasi materiam ; ergo, etc. Patet major per Augustinum contra Maximinum, nullo modo verum Dei Filium cogitatis, si hunc esse de substantia Patris negatis. Probatur minor : Nullum ens praecise rationis necessario requiritur ad hanc generationem ut existentem, substantiam Patris esse
quasi materiam praecise dicit ens rationis circa substantiam, alioquin circumscripta negotiatione intellectus erit ex se quasi materia: ergo vel materia realiter, vel similitudo realis ad materiam. Item, nihil convenit illi essentiae in quo materia distinguitur a forma, sed quodlibet conveniens sibi, vel est proprium formae, vel commune formae et materiae; ergo in nullo erit ita quasi materia sicut quasi forma. Antecedens patet, quia esse idem in generante et genito, non est proprium materiae, imo anima est eadem in corde generante et parte genita: materia nunquam est eadem in causatis, quia sufficienter actuatur per unicam formam; in propagante materia geniti fuit aliquid, sed non fuit materia sub forma propagantis. Non enim quia eadem est materia generali et corrupti, ideo est eadem generantis et geniti.
Item, incompossibilia simpliciter non possunt esse actus simpliciter ejusdem, bene tamen potest esse idem actus incompossibilium, sicut anima partium organicarum, hoc est contra relationem accidentem essentiae. Item, compositum per hoc constituitur, quod potentiale actuatur actu compositi et determinatur;igitur essentia referetur et determinabitur.
Confirmatur, quia sicut qualitas non est actus alicujus nisi secundum quod actuatum est quale, ita relatio nullius est actus nisi secundum quod aliquid ipsa refertur, essentia non refertur. Item, illa ratio quae est in tertia dubitatione in fine, quod suppositum diceretur relatum secundum illud fundamentum, sicut secundum deitatem Pater est similis Filio, tamen haec relatio non est actus fundamenti, ut est formaliter distincta secundum te.