In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
An conversio panis in corpus Christi possit vere exprimi, et quibus propositionibus ?
Damasc. lib. 4. c. 14. Innoc. 4. de hoc myst. c. 6. Ambros. 5. de Sacram. cap. 3. Cyprian. serm. de coen. Dom. Beda in 1. Corinh. 11. habetur cap. Non omnis, de consecrat. dist. 2.
Ultimo (a) quaeritur sine argumentis, quibus propositionibus possit haec conversio vere exprimi?
Respondeo, non potest vere signari per verbum essendi, nec fiendi, neque etiam per hoc verbum posse vel possibile, et hoc secundum nullam differentiam temporis. Nec enim panis fuit corpus, nec est, nec erit, et e converso corpus non fuit, nec est, nec erit panis. Et ratio omnium istorum est, quia esse notat unionem extremorum essentialem vel accidentalem pro illo tempore quod assignati sed pro nulla differentia temporis habent haec extrema unionem essentialem, nec accidentalem, sed pro omni instanti, vel disparationem, puta quando extrema sunt entia positiva, vel majorem repugnantiam, scilicet entis ad non ens pro illo instanti, pro quo unum est, et aliud non est.
Secundo dico, quod panis nec fit, nec factus est, nec fiet corpus Christi, nec e converso; et ratio istorum est, quia fieri, quando praedicatur secundum adjacens, praedicat fieri simpliciter ejus de quo dicitur, et sic non conjungit aliquod oppositum ipsi subjecto, sicut panis fiebat, quando coquebatur, et sic corpus fiebat, quando in utero Virginis formabatur, sed nihil ad B. Sed quando fieri praedicatur tertium adjacens, tunc denotat subjectum fieri secundum formam praedicati; sed panis pro nulla differentia temporis fit secundum formam praedicati, scilicet corporis, nec e converso, et patet illud in simili per oppositum, ideo enim haec est vera : homo fit albus, quia hic homo fit sub forma albedinis ; et per oppositum haec est impossibilis: homo fit asinus, et hoc, loquendo stricte de virtute sermonis ; sic videtur esse in proposito.
Tertio dico, quod panis non potest, nec potuit, nec poterit esse corpus Christi, nec e converso. Et ratio omnium istorum est, quia illa de possibili est falsa, cujus illa de inesse.est impossibilis; quaelibet enim de possibili potest exponi in aliquam de inesse possibilem, licet forte falsam; sed quaelibet de inesse correspondens cuilibet istarum de possibili, est impossibilis ex prima conclusione jam probata.