Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias :

cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum :

et quomodo Mardochaeus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit : et magnus apud Judaeos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent.