De sacramento ordinis.
Manifestum est autem ex praedictis, quod in omnibus sacramentis de quibus iam actum est, spiritualis confertur gratia sub sacramento visibilium rerum. Omnis autem actio debet esse proportionata agenti. Oportet igitur quod praedictorum dispensatio sacramentorum fiat per homines visibiles, spiritualem virtutem habentes. Non enim Angelis competit sacramentorum dispensatio, sed hominibus visibili carne indutis: unde et apostolus dicit, ad Hebr. 5-1: omnis pontifex, ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad deum.
Huius etiam ratio aliunde sumi potest. Sacramentorum enim institutio et virtus a christo initium habet: de ipso enim dicit apostolus, ad Ephes. 5, quod christus dilexit ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Manifestum est etiam quod christus sacramentum sui corporis et sanguinis in cena dedit, et frequentandum instituit; quae sunt principalia sacramenta. Quia igitur christus corporalem sui praesentiam erat ecclesiae subtracturus, necessarium fuit ut alios institueret sibi ministros, qui sacramenta fidelibus dispensarent: secundum illud apostoli I ad Cor. 4-1: sic nos existimet homo ut ministros christi, et dispensatores mysteriorum dei. Unde discipulis consecrationem sui corporis et sanguinis commisit, dicens: hoc facite in meam commemorationem; eisdem potestatem tribuit peccata remittendi, secundum illud Ioan. 20-23: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; eisdem etiam docendi et baptizandi iniunxit officium, dicens Matth. Ult.: euntes docete omnes gentes, baptizantes eos. Minister autem comparatur ad dominum sicut instrumentum ad principale agens: sicut enim instrumentum movetur ab agente ad aliquid efficiendum, sic minister movetur imperio domini ad aliquid exequendum. Oportet autem instrumentum esse proportionatum agenti. Unde et ministros christi oportet esse ei conformes. Christus autem, ut dominus, auctoritate et virtute propria nostram salutem operatus est, inquantum fuit deus et homo: ut secundum id quod homo est, ad redemptionem nostram pateretur; secundum autem quod deus, passio eius nobis fieret salutaris. Oportet igitur et ministros christi homines esse, et aliquid divinitatis eius participare secundum aliquam spiritualem potestatem: nam et instrumentum aliquid participat de virtute principalis agentis. De hac autem potestate apostolus dicit, II ad Cor. Ult., quod potestatem dedit ei dominus in aedificationem, et non in destructionem.
Non est autem dicendum quod potestas huiusmodi sic data sit christi discipulis quod per eos ad alios derivanda non esset: data est enim eis ad ecclesiae aedificationem, secundum apostoli dictum.
Tandiu igitur oportet hanc potestatem perpetuari, quandiu necesse est aedificari ecclesiam.
Hoc autem necesse est post mortem discipulorum christi usque ad saeculi finem.
Sic igitur data fuit discipulis christi spiritualis potestas ut per eos deveniret ad alios.
Unde et dominus discipulos in persona aliorum fidelium alloquebatur: ut patet per id quod habetur Marc. 13-37: quod vobis dico, omnibus dico; et Matth. Ult., dominus discipulis dixit: ecce, ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.
Quia igitur haec spiritualis potestas a christo in ministros ecclesiae derivatur; spirituales autem effectus in nos a christo derivati, sub quibusdam sensibilibus signis explentur, ut ex supra dictis patet: oportuit etiam quod haec spiritualis potestas sub quibusdam sensibilibus signis hominibus traderetur. Huiusmodi autem sunt certae formae verborum et determinati actus, utputa impositio manuum, inunctio, et porrectio libri vel calicis, aut alicuius huiusmodi quod ad executionem spiritualis pertinet potestatis. Quandocunque autem aliquid spirituale sub signo corporali traditur, hoc dicitur sacramentum.
Manifestum est igitur quod in collatione spiritualis potestatis quoddam sacramentum peragitur, quod dicitur ordinis sacramentum.
Ad divinam autem liberalitatem pertinet ut cui confertur potestas ad aliquid operandum, conferantur etiam ea sine quibus huiusmodi operatio convenienter exerceri non potest. Administratio autem sacramentorum, ad quae ordinatur spiritualis potestas, convenienter non fit nisi aliquis ad hoc a divina gratia adiuvetur. Et ideo in hoc sacramento confertur gratia: sicut et in aliis sacramentis.
Quia vero potestas ordinis ad dispensationem sacramentorum ordinatur; inter sacramenta autem nobilissimum et consummativum aliorum est eucharistiae sacramentum, ut ex dictis patet: oportet quod potestas ordinis consideretur praecipue secundum comparationem ad hoc sacramentum; nam unumquodque denominatur a fine.
Eiusdem autem virtutis esse videtur aliquam perfectionem tribuere, et ad susceptionem illius materiam praeparare: sicut ignis virtutem habet et ut formam suam transfundat in alterum, et ut materiam disponat ad formae susceptionem. Cum igitur potestas ordinis ad hoc se extendat ut sacramentum corporis christi conficiat et fidelibus tradat, oportet quod eadem potestas ad hoc se extendat quod fideles aptos reddat et congruos ad huius sacramenti perceptionem. Redditur autem aptus et congruus fidelis ad huius sacramenti perceptionem per hoc quod est a peccato immunis: non enim potest aliter christo spiritualiter uniri, cui sacramentaliter coniungitur hoc sacramentum percipiendo. Oportet igitur quod potestas ordinis se extendat ad remissionem peccatorum, per dispensationem illorum sacramentorum quae ordinantur ad peccati remissionem, cuiusmodi sunt baptismus et poenitentia, ut ex dictis patet. Unde, ut dictum est, dominus discipulis, quibus commisit sui corporis consecrationem, dedit etiam potestatem remittendi peccata. Quae quidem potestas per claves intelligitur, de quibus dominus Petro, Matth. 16-19, dixit: tibi dabo claves regni caelorum. Caelum enim unicuique clauditur et aperitur per hoc quod peccato subiacet, vel a peccato purgatur: unde et usus harum clavium dicitur esse ligare et solvere, scilicet a peccatis. De quibus quidem clavibus supra dictum est.