CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Contra istam opinionem. Hic Doctor improbat opinionem Henriei et Goffredi, in hoc quod dicunt Filium generari de essentia ut de quasi materia.
Et pro intelligentia antecedentis est notandum, quod in composito ex materia et forma semper sunt tria, scilicet materia quae est receptiva formae partis: et forma partis informans materiam quae dicitur terminus formalis generationis compositi; et compositum sive forma totius, resultans ex materia et forma. Et in tali composito nunquam materia est terminus formalis productionis, patet, quia terminus formalis proprie ante productionem in creaturis nullum esse habet, sed habet esse per productionem agentis, et quomodo dicatur habere esse, vide Doctorem in 2. dist. 27. Materia vero praesupponitur ipsi productioni ; ergo materia non erit terminus formalis productionis, et hoc in composito producto, quod dico propter creationem, quia ipsa est terminus formalis creationis, ut patet a Doctore in 2. d. 12. q. 2. sed in composito productio ipsa praecedit productionem. Et hoc est, quod Doctor intendit inferre, quia ex quo essentia divina est terminus formalis productionis Filii, ipsa non poterit esse materia vel quasi materia productionis Filii, sicut Doctor probat. Probat ergo antecedens (scilicet quod essentia sit formalis terminus generationis Filii) duabus auctoritatibus, quae sunt clare in littera.
(b) Deinde probat ratione. Primo, quia nulla entitas formaliter, etc. Ratio stat in hoc, quia ex quo in productione oportet assignare terminum formalem productionis, sequitur quod cum in Filio lanium sit essentia, et proprietas respectu generationis Filii, oportet assignare terminum formalem; aut ergo talis terminus erit essentia, et sic habetur intentum ; aut erit relatio, quae dicitur proprietas Filii. Contra, quia terminus formalis productionis est perfectissimum, quod per productionem habetur, et sic stat ratio Doctoris.
Et ut clarius intelligatur ista ratio, est notandum quod producens optime dispositum, per productionem suam semper intendit inducere nobiliorem formam quam potest, maxime quando principium formale producendi est perfectum. Perfectissimum ergo, quod habetur per productionem illam, erit terminus formalis, patet, quia ex illo et materia resultat tota perfectio producti, sed principaliter resultat a termino formali, et quanto terminus formalis est nobilior, tanto productum erit nobilius. Si ergo producens, per productionem intendit perfectum productum, et perfectio ipsius producti est principaliter a termino formali; ergo si terminus formalis illius productionis non esset perfectior omni alio in tali producto existente, nunquam per talem productionem haberet esse in tali producto. Si ergo essentia divina cum sit unica simplicissima et formaliter infinita in produciione Filii non sit terminusformalis, (maxime cum Pater per talem productionem intendat producere personam omnino sibi similem in perfectione, et tota perfectio producti est principaliter a termino formali productionis: imo in divinis tota perfectio producti est ab essentia divina), sequitur quod per talem productionem nunquam erit in Filio, nec per aliam, quia respectu Filii tantum est una productio, et illa sola productione omnia communicantur Filio.
Si objiciatur : Nonne in creaturis forma totius est nobilior forma partis? et tamen ipsa non est terminus formalis,
sed tantum forma partis, et nihilominus forma totius habetur per eamdem productionem.
Dico, quod forma totius in creaturis resultat ex partibus, et perfectio ejus principaliter est a forma partis ; et si forma partis non esset perfectior omni eo quod pertinet ad productum, nunquam in tali productione haberetur; modo cura essentia divina sit tota perfectio Filii producli, et ipsa non est producta sicut forma totius, ergo si non esset terminus formalis generationis Filii, nunquam per hanc generationem haberi possit, et sic patet ista prima ratio.
(c) Secundo probatur idem antecedens, quia in creaturis natura est terminus formalis generationis, etc. Pro intelligentia hujus rationis nota, quod sicut d. 3. q. 6. hujus, Doctor dixit, quod natura est ratio formalis agendi, et non singularitas quae est conditio agentis (actiones enim sunt suppositorum vel singularium) sic pariformiter in ente producto, ratio formalis terminandi productionem, erit natura ; et singularitas vel ratio hyposlalica, erit tantum conditio producli, quia actiones sunt circa singularia, ut patet in prooemio Metaphysicae, et talis natura erit erminus formalis productionis, quia generatio dicitur naturalis, quia via in naturam; totum autem productum non dicitur terminus formalis, sed terminus totalis et adaequatus illius productionis. Cum ergo essentia divina una cum intellectu divino sit in Patre ratio formalis producendi Filium, et paternitas in Patre sit conditio producentis, quia productio est suppositi; ergo ipsa memoria fecunda erit ratio formalis terminandi generationem Filii, et filiatio erit tantum conditio producti. Et est sensus : Sicut producens ut quod semper est suppositum, et ratio formalis producendi abstrahit a ratione formali suppositi, sic productum ut quod erit suppositum, et terminus formalis productionis passivae abstrahet a ratione formali suppositi.
(d) Tertio probatur idem antecedens, quia alias ista generatio non esset univoca, etc. Pro clariori intelligentia hujus est sciendum, quod ratio suppositi nunquam est ratio formalis conveniendi univoce cum alia ratione suppositi, cum istae rationes sint primo diversae, sed ratio convenientiae est natura in supposito, sicut Francisous productus convenit univoce cum Joanne, quia natura in ipso est ratio convenientiae realis cum natura Joannis. Cum ergo paternitas et filiatio in divinis secundum communem sint rationes hypostaticam, erunt primo diversa ; ergo in nullo quidditative convenientia realiter, ergo Pater et Filius conveniunt univoce per naturam divinam in qua sunt idem, et sicut ratio formalis producendi est ratio formalis convenientiae producentis cum producto, ita terminus formalis productionis passivae in ipso producto, erit ratio formalis convenientiae producti cum producente ; ergo filiatio non erit terminus formalis generationis Filii, sicut nec paternitas ratio formalis producendi Filium.
(e) Quarto et ultimo probatur idem antecedens. Et ratio est ibi: Similiter alias non esset ista productio generatio, sed magis esset mutatio ad relationem, quia productio ponitur in genere vel in specie ex suo termino formali, sicut patet ex 5. Physic text. com. 4. ubi sic habetur : Transmutatio enim magis nominatur ab illo ad quod est motus, quam ab illo ex quo est motus, et ideo corruptio est transmutatio ad non ens, et generatio est transmutatio ad ens: hoc idem Comm. ibi ; ergo si terminos formalia hujus productionis esset relatio, ista productio poneretur in genere Relationis, et non esset generatio.
(f) Probo consequentiam primi enthymematis. Hic probat consequentiam, scilicet quod si essentia divina est terminus formalis generationis; ergo essentia divina in generatione Filii non est materia, nec quasi materia, nec potentia, nec quasi potentia, quod enim est quasi materia, est quasi potentia, supple receptiva. Sed essentia in generatione Filii, nec vere, nec quasi, est potentia receptiva, quia tunc idem reciperet seipsum, patet ; dicimus enim, quod in composito naturali materia est in potentia receptiva formae partis, quae est terminus formalis productionis: cum ergo essentia divina sit terminus formalis generationis, ut probatum est, si ex alia parte in tali generatione esset materia vel quasi materia, tunc esset potentia receptiva vel quasi receptiva termini formalis, qui est essentia, et sic idem reciperet seipsum, quod non est intelligibile,
(g) Similiter probatur eadem consequentia, et ratio stat in hoc : Sicut in composito creato impossibile est haberi aliquod pertinens ad esse ejus duplici modo habendi, ut patet, quia in ipso est forma et materia; forma tantum habetur ut terminus formalis, et non habetur ut materia receptiva illius termini, quia tunc idem reciperetur in se ; et materia ibi tantum habetur ut subjectum termini formalis, et non ut terminus formalis, quia tunc praesupponeret in tali composito aliam materiam receptivam, vel eadem materia reciperetur in se, sic in persona divina constituta ex essentia et proprietate, eadem essentia non habetur duplici modo habendi. Si ergo essentia divina est quasi materia, et est terminus formalis generationis: vel ergo reciperet se, vel ut terminus formalis reciperetur in alia materia, et sic patet manifeste impossibile ipsam essentiam posse haberi in Filio, isto duplici modo, scilicet ut quasi materia, et ut terminus formalis Imo videretur sequi, quod Filius bis haberet essentiam, et per consequens quod sit bis Deus, quia habere essentiam est esse Deum, et quod habeat prius eam naturaliter quam habeat eam, si ratio quasi materia praecedit aliquo modo rationem formalem termini generationis, et sic patet ista ratio.
(h) Item secundo, essentiae ut de ea generatur Filius, etc. Ista ratio intelligitur sic : essentia absolute sumpta est quasi principium materiale respectu notitiae genitae, id est, aut essentia absolute est subjectum in quo quasi recipitur ipsa notitia genita, et hoc est principiare materialiter vel quasi materialiter esse subjectum termini formalis, ex quo subjecto et termino resultat constitutum, tanquam ex principiis intrinsecis ; ergo Filius ita erit de substantia Filii vel Spiritus sancti, sicut dicitur de substantia Patris, quia ut sic, est trium personarum, aut ut est principium quasi materiale habet esse ut in Patre, id est, aut ipsam sic esse quasi materiam in generatione Filii tantum sibi convenit ut in Patre ; ergo ut in Patre quasi reciperet notitiam genitam, et sic formaliter esset notitia genita, et sic Pater esset formaliter notitia genita, cum illa sit in essentia ut essentia est Patris, sicut Franciscus est formaliter intelligens, quia intellectio recipitur in intellectu formaliter ut intellectus est formaliter in Francisco. Et quod sequatur hoc de Patre, patet, quia cum in intellectu ejus, quod est esse de quo aliquid producitur, includatur hoc, quod est esse illud in quo forma inducitur, id est, in illo ente, cui convenit esse illud, ut de quo aliquid producitur, id est, cui convenit esse principium materiale ipsius producti includitur in intellectu ejus, id est, quod includitur quidditative hoc, quod est esse illud in quo forma inducitur, id est, tale ens quod est receptivum formae. Et tota sententia est : Illud quod est materia vel quasi materia in generatione, quidditative includit ipsum esse receptivum formae, quae est terminus formalis generationis, et includit etiam in intellectu suo, id est, quidditative includit, quod si est receptivum formae, quod habeat illam in se formaliter; et hoc est, quod dicit : Et in intellectu ejus, quod est esse in quo includatur habere illud quod est in eo. Et sententia totius litterae est : Principium materiale, ut hujusmodi, includit in suo conceptu quidditativo esse receptivum termini formalis, et habere illum terminum in se formaliter. Si ergo essentia ut in Patre existens formaliter, et sub illa ratione qua est in Patre formaliter, sit quasi materia Filii sive notitiae genitae; ergo notitia illa erit formaliter in essentia ut in subjecto, et sic erit formaliter in Patre mediante essentia. Aut essentia ut est quasi materia, erit alterius personae quam Patris ; ergo erunt duae personae ante productionem Filii. Caetera patent.
Si dicatur quod non sequitur, quod si materia sit de quo aliquid producitur, quod illud productum recipiatur in materia, patet, quia compositum primo, id est, adaequate producitur 7. Metaphysic. et tamen non est subjective in materia.
Dico quod sic debet intelligi, quod si materia sit ut de quo aliquid producitur, ut terminus formalis quod sit receptiva illius, non autem de termino totali et adaequata, nec possit esse talis terminus totalis, puta humanitas, nisi terminus formalis, puta anima, primo recipiatur in corpore ut in materia. Et si essentia divina esset quasi materia Filii, esset receptiva non Filii, sed ipsius filiationis ut termini formalis, secundum Henricum. Sed quia in eodem instanti, quo filiatio est formaliter in essentia divina ut in quasi materia, resultat persona Filii ex essentia et filiatione constituta: et quia essentia est sic quasi materia ut est in Patre, sequitur quod Filius sit formaliter in Patre, et sic intellige sequentem litteram usque ibi: Si autem essentia, ut in alia.
(i) Si autem dicas, ut est de qua, etc. Haec littera sic debet intelligi : Materia ut de qua generatur suppositum sive genitum, non habet esse in aliquo supposito , quia volunt isti, quod materia in se nullam entitatem dicat realem ; sed quod tantum sit ens in potentia sola, id est, ens tantum possibile, ideo Scotus arguit contra, quia ex quo ipsa est principium intrinsecum dans esse realiter producto naturali, quod nisi esset verum ens, non principaliter realiter et intrinsece ; quomodo enim illud, quod in se nihil est, potest constituere intrinsece aliquod ens in esse reali ? Et quia dicit, quod materia non est alicujus suppositi, ut est id de quo genitum generatur, etiam accipiendo materiam habere verum esse in se ad mentem Scoti in 2. distinct. 12. verum est quod non est alicujus suppositi.
Si dicatur, de materia ligni generatur ignis, et tamen ipsa est actu suppositi ligni.
Dico quod non, quia materiam esse ut de quo ignis generatur, est ipsam esse receptivam formae substantialis ignis ut sic recipit, non est sub forma ligni, imo in eodem instanti in quo introducitur forma ignis expellitur forma ligni. Hoc ad mentem Scoti. Et hoc quod dixi, non est argumentum contra Scotum, sed tantum accipiendo ipsam materiam primo modo, id est, ut nullum simpliciter esse habet.
(k) Si dicatur aliter, quod inquantum est Patris, etc. Argumentum factum supra, in textu, idem secundo concludit contra istam responsionem, quia si essentia est Patris, ut de quo generatur Filius, statim ipsa ut in Patre, includit in intellectu quod sit receptiva notitiae genitae, et includit ut habeat ipsam ut in Patre ; ergo falsum est dicere, quod ut actu quasi informatur notitia genita sit Filii, et hoc est quod dicit.
(1) Similiter tunc communicatio essentiae, etc. Hic Doctor supponit quod ab omnibus conceditur, scilicet quod quidquid communicatur personae divinae productae, communicatur per productionem Filio per generationem, et Spiritui sancto per spirationem ; hoc idem est in generatione creaturae. Si ergo essentia est quasi materia Filii, sequitur quod saltem per considerationem nostram prius habeat esse in Filio quam per productionem, patet, quia sicut materia est prior forma, ita prius occurrit ad esse compositi.
Si dicatur non esse inconveniens aliquid prius communicari producto ante productionem, et hoc secundum considerationem nostram, quia in creatura praeintelligitur materia communicari, quam habeatur forma per productionem.
Dico quod non est simile, quia materia non communicatur per aliquid agens, cum praesupponatur omni actioni, sed tantum forma communicatur materiae; essentia vero divina cum sit eadem in tribus, non potest haberi in Filio nisi per communicationem, et cum ipsa per considerationem praeintelligatur in Filio ipso termino formali, qui tantum habetur per generationem, sequitur quod essentia non erit in Filio per generationem, quod est contra Augustinum.
(m) Similiter licet aliquid, quod non est, etc. Dicit Doctor quod materia ligni, quod actu non est suppositi, puta ignis, potest fieri per generationem suppositi ignis, non per generationem ipsius materiae cum sit ingenerabilis terminative, sed per generationem formae ignis in illa materia; nam in eodem instanti, quo forma ignis recipitur per generationem in materia ligni, ipsa materia desinit esse suppositi ligni, et fit suppositi ignis, sed quod eadem materia, quae actu est suppositi ligni, existens suppositi ligni fiat suppositi ignis est impossibile, nisi ipsa producatur in illo, et si producitur in illo non erit in illa materia, quia materia praeexigitur formae producendae. Cum ergo essentia sit actu suppositi Patris, et eadem etiam actu existens suppositi Patris sit etiam suppositi Filii ; ergo erit per productionem ipsius in Filio, et ut sic, non habet rationem materiae vel quasi materiae.
Si dicatur, quod ipsa ut est suppositi Patris fit suppositi Filii, et non per productionem ipsius in Filio, sed per productionem notitiae genitae in ipsa, sicut dixi de materia ligni respectu formae ignis.
Contra, quia si sic, sequitur argumentum factum supra in textu: Item secundo essentiae, etc. quod ut est suppositi Patris, recipit notitiam genitam, et sic Pater erit formaliter sapiens notitia genita.
(n) Praeterea tertio, quando ad productionem effectus, etc. Nota quod activum, puta ignis, qui producit compositum naturale ex materia, puta ligni et forma ignis, prius habet respectum realem ad illam materiam quam ad productum totale et adaequatum, nam prius movet materiam ad formam partis, scilicet ad formam ignis, qui est terminus totalis, causando illam in tali materia; et hic est duplex relatio. Prima est producentis ad terminum formaliter productum. Secunda est moventis ad materiam motam, inquantum recipit illum terminum, et hoc habet ex seipso ; habito isto respectu, est etiam respectus ignis producentis ad totum productum, et in isto secundo materia ipsa concausat, ut causa materialis. Si ergo Pater in generatione Filii respiceret essentiam divinam quasi materiam, prius haberet respectum et relationem ad illam, ut quasi moventis ipsam ad receptionem notitiae genitae sive proprietatis, et post, vel simul haberet aliam relationem ad Filium productum; ergo ante relationem realem Patris ad Filium esset alia prior realis, quae esset ad essentiam ut quasi materiam ; vel si esset tantum rationis, utrumque est falsum. Primum patet ab omnibus, quia omnes negant Patrem habere aliam relationem realem quam ad Filium et Spiritum sanctum. Secundum similiter patet, quia cum relatio Patris ad Filium sit verum ens reale, non praeexigit necessario aliquid, quod est praecise ens rationis, ut patet intelligenti, et nota bene hanc rationem. Sequentia clara sunt.
Gregorius de Arimino circa hanc materiam ponit, quod nullus est terminus formalis generationis divinae, qui sit alius a termino totali. Et probat sic primo: Ubi est terminus formalis alius a termino per se, ibi est formalis pars per se termini, et in illo inclusus; sed in simplicissimo nulla est pars, ergo.
Secundo, quia ut videtur, si res aliqua simplex causatur a Deo, non assignatur terminus formalis distinctus a termino per se creationis, sive ab eo qui creatur.
Confirmatur, quia illud est formalis terminus, quo actu productum est tale: constat autem, quod nullum simplex est aliquo tale, sed seipso, jam enim non esset simplex.
Et Bi dicatur, quod Filius essentia et divinitate est Deus, et filiatione aut proprietate Filius, respondet Gregorius, quod ex hoc non habetur, quod aliquo alio a se sit Deus, aut Filius, vel persona, cum ipse sit sua divinitas, et omne quod est in eo ; et sic in eo non distinguitur quo est et quod est, et ideo seipso et per seipsum est, et Deus est.
Et si dicatur secundo, quod generatio Filii non erit univoca, cum per se terminus non sit ejusdem rationis cum producente, cum persona Filii sit alterius rationis a persona Patris, nec alius terminus ibi formalis datur.
Respondet ad hoc, quod ut sit univoca, sufficit quod producens et productum sint ejusdem naturae secundum speciem: modo Pater et Filius non tantum sunt unius naturae secundum speciem, sed etiam secundum numerum, et ideo maxime univoca est generatio ista.
Respondeo praemittendo aliqua. Primum, quod cum summa simplicitate stat aliquorum distinctio formalis, licet nullo modo realis, ut supra patuit d. 2. p. 2.q. 1. ubi ostensum est quod cum simplicitate divina stat non identitas formalis essentiae et proprietatis. Similiter probat Doctor infra d. 8. q. 3. quod cum summa simplicitate Dei stat formalis distinctio attributorum ab invicem et ab essentia divina. Nuda enim potest esse compositio, nec quasi compositio inter aliqua duo, quorum unum transit in perfectissimam identitatem realem alterius propter infinitatem et simplicitatem alterius extremi, ut infra ostendetur praesenti quaest, et dist. 26. Secundo praemitto, quod persona Filii est vere constituta ex essentia et proprietate, tanquam ex aliquibus de necessitate formaliter distinctis, ut patebit infra d. 8. q. 3. Et sic in Filio distinctus est dupliciter terminus generationis c unus est totalis, et est ipse Filius constitutus ex essentia et filiatione: et alius dicitur formalis, et non potest esse nisi ipsa essentia, ut ostensum est supra praesenti q. exponendo sensum Doctoris.
Tertio praemitto, quod proprietas Filii potest comparari ad essentiam, vel sicut actus perficiens, vel inhaerens sive informans, vel sicut actus hyposlaticus, quo persona subsistit in natura divina. Primo modo facit compositionem aliqualem. Secundo modo nullam compositionem facit, nec quasi compositionem, ut infra patebit praesenti q. et 26. dist. hujus.
Quarto praemitto, quod quando productum distinguitur a producente, et convenit quidditative cum producente, in eo est assignare aliquid quo vere distinguitur, et aliquid quo vere convenit, sicut in creaturis Pranciscus distinguitur a Joanne, et quidditative convenit cum Joanne in humanitate; tunc humanitas in Francisco est ratio convenientiae quiddilalive cum Joanne, et haecceitas Francisci est ratio distinguendi ipsum a Joanne; et ideo in Francisco producto (posito etiam, quod natura humana sit forma simplex ) est terminus totalis generationis, qui est ipse Franciscus, includens humanitatem et haecceitatem; et est terminus formalis generationis, qui est natura humana, qua univoce convenit cum producente.
His praemissis, respondeo ad rationes Gregorii. Ad primam, cum dicit : Ubi est terminus formalis alius a per se termino, ibi formalis est pars per se termini et in illo inclusus. Dico, quod hoc verum est primo in composito reali; secundo etiam in re non composita ex materia et forma, sed ex natura et haecceitate tanquam ex delerminabili et determinativo; tunc terminus formalis est pars termini per se, sive termini totalis et adaequati, cum ibi sit perfectivum et perfectibile.
Ubi vero constituentia sic se habent, quod unum non est actus alterius, ut perficiens vel informans, nec e contra, sed actus transiens in perfectam identitatem alterius extremi, tunc non est ibi, nec pars, nec quasi pars; et sic cum essentia divina et proprietas Filii vere constituant personam Filii, essentia divina quae est terminus formalis, non erit pars, nec quasi pars Filii constituti, et tamen cum tali constituto stat summa simplicitas, quia cum formali distinctione aliquorum stat perfectissima realis identitas et summa simplicitas, ut patuit in primo supposito.
Ad secundam dico, quod si creatur aliqua res simplex, id est, non composita ex materia et forma, adhuc in illa est assignare terminum formalem creationis et terminum totalem, ut quando Angelus creatur, dico quod terminus totalis creationis est hic Angelus, ut includit quidditatem et haecceitatem sive rationem formalem subsistendi, et terminus formalis erit entitas quidditativa ipsius Angeli, qua quidditative convenit cum aliis. Et ultra dico, quod in tali re creata terminus formalis creationis est pars ipsius creati, eo modo quo dictum est de constituto ex natura de terminabili et haecceitale determinativa.
Ad confirmationem illam , cum dicit quod illud est formalis terminus, quo actu productum est tale, concedo, et sic essentia divina est id, quo Filius est Deus vel perfectissimum ens. Et cum dicit, quod omne simplex se ipso est tale, et non aliquo alio, aliter non esset simplex, dico quod esse tale aliquo alio potest dupliciter intelligi. Primo, ut sit tale aliquo alio, ut parte vel quasi parte. Secundo, ut sit tale aliquo alio, non sicut parte vel quasi parte, sed sicut aliquo includente ipsum constitutum in perfecta identitate reali. Primo modo non potest dici simplex, sed bene secundo modo, et sic est in proposito.
Ad aliud quod dicit, quod licet Filius sit Deus essentia et divinitate, et sit Filius filiatione, non tamen sequitur quod aliquo alio a se sit Deus, etc. Dico primo, quod si Filius dicat aliquam entitatem praeter essentiam et proprietatem, licet non realiter distinctam, patet quod seipso non erit Deus, sed Deitate erit Deus, et filiatione erit Filius et non seipso, quia ipsa sunt aliquo modo alia ab entitate Filii.
Secundo dico, quod si Filius non dicat aliam entitatem a Deitate et filiatione, adhuc hoc lotum ut unitum potest dici Deus aliquo alio et non seipso; patet, quia ex quo Filius dicit Deitatem et filiationem, si hoc modo Filius seipso esset Deus (cum ut sic dicat filiationem et Deitatem ) tunc sequeretur quod filiatione esset Filius ; et similiter si seipso esset Filius, ut ly Filius includit Deitatem et filiationem, tunc Filius esset Deitate Filius. Ad aliud, quod dicit de univocatione generationis Filii. Haec responsio est pro me, quia si Filius convenit cum Patre etiam in idem numero; aut hoc est ratione naturae divinae, aut hoc est ratione proprietatis. Non secundo, tum quia per proprietatem distinguitur realiter a Patre ; tum quia proprietas Filii est primo diversa a proprietate Patris, ut infra patebit d. 13. et 26. Si ratione naturae, tunc habeo propositum, quia illud est terminus formalis generationis Filii, quo Filius univoce et quidditative convenit cum Patre. Et sic patet responsio ad argumenta Gregorii. Alius etiam Doctor salis subtiliter arguit contra Scotum probando quod essentia divina non sit terminus formalis generationis Filii. Et primo arguit sic : Sicut de ratione termini totalis alicujus generationis est non habere esse totale,
nisi per productionem, ita de ratione termini formalis est non habere esse formale nisi per productionem. Sed essentia non habet esse formale per generationem, quia essentia secundum lotum suum esse est in Patre.
Secundo arguit sic : Non idem est elicitivum alicujus productionis, et terminus formalis ejusdem, quia idem non est prius et posterius seipso ; sed secundum istos, principium elicitivum est prius origine, terminus autem formalis est posterius origine: sed essentia, secundum istos, est principium elicitivum generationis, ergo non est terminus formalis ejusdem.
Confirmatur, quia secundum istos, una persona tantum uno modo habendi habet essentiam. Si ergo Filius habeat essentiam, ut terminum formalem generationis ; ergo non habet eam ut principium elicitivum, cujus oppositum dicit.
Si dicatur, quod Filius non habet essentiam ut principium elicitivum, sed Pater, hoc non sufficit, quia saltem Filius haberet essentiam, ut principium elicitivum productionis Spiritus sancti, et ita duobus modis habendi, et hoc argumentum est tantum contra hominem.
Tertio principaliter arguit : Si essentia sit terminus formalis generationis, aut hoc est, quia simpliciter habet esse per productionem ; aut quia habet esse in producto per productionem. Non primo, quia essentia, cum sit in Patre non habet esse simpliciter per quamcumque productionem. Non secundo, quia ista si anima intellectiva esset primo creata, et postea crearetur materia sub anima intellectiva, non diceretur quod anima intellectiva esset terminus formalis illius productionis, et tamen caperet esse in hoc per illam productionem. Ex his patet, quod non est idem communicari, esse terminum formalem alicujus productionis, quia illa anima intellectiva esset communicata materiae, et tamen non esset terminus formalis productionis. Ideo dico aliter, quod aliud est communicari per productionem aliquam, et aliud est esse terminum formalem illius productionis: patet, quia spiratio activa communicatur Filio per generationem, et tamen spiratio activa non est terminus formalia istius productionis. Dico ergo., quod terminus formalis productionis est illud, quod capit esse simpliciter per illam productionem. Unde quando terminus formalis, et terminus totalis distinguuntur, terminus formalis est aliquid ipsius termini totalis capiens simpliciter esse per illam productionem, et per hoc quod terminus formalis capit simpliciter esse per illam productionem, terminus totalis capit esse simpliciter per ipsam productionem. Et ex isto sequitur, quod non dicitur aliquid terminus formalis, quia est forma, nam si Deus crearet ipsam materiam per se existentem, ista materia esset terminus formalis, et tamen non esset forma. Et sic in proposito dico, quod essentia non est terminus formalis generationis, nec similiter relatio, sed ipsa persona potest dici terminus formalis, non tamen distinguendo terminum formalem contra terminum totalem : haec Occham. Respondeo ad primum : Concedo quod sicut terminus totalis est ille, qui accipit esse per productionem, sic terminus formalis est ille, qui accipit esse per eamdem productionem. Cum dicitur, quod essentia divina per productionem in Filio non capit esse in Filio, dico quod accipere esse contingit dupliciter. Uno modo in se et absolute, ita quod in aliquo instanti originis intelligatur non habere esse, et in alio instanti originis intelligatur habere verum esse. Alio modo quod intelligatur habere esse; alio modo quo prius non habuit, puta esse communicatum, ita quod in aliquo priori instanti originis dicatur non habere esse in Filio, et in secundo instanti originis dicatur habere esse in Filio, ut constitutiva et ut dans esse Filio essentialiter et quidditative. Primo modo non potest dici terminus formalis generationis, cum esse reale essentiae divinae sit simpliciter primum in divinis, imo ut sic, intelligitur ut prior omni proprietate et omni attributo, ut patet a Doctore infra, dist. 8. quaest. 3. et diffuse in Quodlib. quaest. 1. Secundo modo dicitur terminus formalis generationis Filii, quia ipsa essentia per talem generationem habetur in Filio, per quam essentiam Filius est quidditative Deus, et idem essentialiter cum Patre.
Ad secundum dico, quod idem esse prius et posterius seipso potest dupliciter intelligi. Primo, quantum ad idem esse reale, ut quod A realiter sit prius et posterius seipso, et hoc est impossibile. Secundo, quantum ad alium et alium modum. Et sic etiam est impossibile, quod respectu unius et ejusdem modi dicatur prius et posterius seipso, ut vero comparatur ad alium et alium modum, secundum unum modum potest dici prius, et secundum alium potest dici posterius. Et sic in proposito essentia divina, ut est principium elicitivum in Patre, est prior se ipsa, ut est per productionem communicata Filio ; et hoc est necessarium dicere, quia ex quo ipsa ponitur principium formale productivum, quo Pater producit Filiam, ut infra patebit d. 7. et ipsa eadem ponitur communicari Filio per talem productionem ; sequitur quod ut in Patre est principium elicitivum sit prior seipsa ut in Filio, ipsi Filio per productionem communicata.
Ad confirmationem dico,quod Filius non habet essentiam divinam, ut principium formale elicitivum, ut infra patebit dist. 7.
Et quod dicit, quod saltem habet eam, ut principium elicitivum spirationis, dico quod verum est. Et cum dicit, quod duobus modis habendi habet eam, quia ut terminum formalem productionis, et ut principium elicitivum spirationis, dico, quod non tantum his duobus modis, sed etiam ut pluribus aliis modis, quia eadem, ut in Filio est principium operativum intellectionis et principium operativum volitionis, et hujusmodi. Sed hoc nihil est. Et cum dicit, quod Scotus habet pro inconvenienti, quod Filius habet essentiam duobus modis, dico quod Scotus sic intelligit, quod non habetur in Filio essentia divina alio et alio modo habendi ut dans esse Filio; hoc patet arguendo contra Henricum, ubi dicit, quod si essentia divina esset quasi materia et esset terminus formalis generationis, tunc Filius duobus modis habendi haberet eam, ut dantem sibi esse essentiale, et sic Filius esset bis Deus : vide in praesenti quaestione.
Ad tertium dico, quod essentia divina per productionem habet tantum esse communicatum in Filio. Et sic patet responsio ad omnia sequentia ipsius Occham.
Deinde respondet Occham, ubi supra, ad rationes Doctoris, et primo illas auctoritates concedit, dicens quod potest forma dari sive communicari, sive praestari producto, quamvis non sit terminus formalis talis productionis, sicut si Deus crearet materiam sub forma praeexistente, illa forma communicaretur tali composito per illam productionem, et tamen non esset terminus formalis talis productionis.
Dico, quod haec responsio (ut patet ex supra dictis) non solvit rationem Scoli, qua ex quo essentia divina vi productionis communicatur Filio, ut dans esse essentiale Filio, sequitur quod non potest dari, nisi ut terminus formalis productionis.
Si dicatur, quod etiam proprietas Filii habetur in Filio vi generationis, et tamen non erit terminus formalis.
Dico primo, quod illud voco terminum formalem productionis, quo productum ex vi productionis est simile pro ducenti, sive similitudine formali, sive similitudine virtuali, quae distinctio patet supra dist. 3. q. 8. Et sic per solam entitatem quidditativam ultima te constituentem productum in esse quidditativo productum ex vi productionis est simile producenli ; et quia Filius in divinis ex vi productionis suae non est similis producenti per proprietatem hypostaticam, ideo talis proprietas non potest dici terminus formalis.
Dico secundo, quod terminus formalis potest capi dupliciter. Uno modo pro eo, qui est terminus principalis. Alio modo pro termino quodammodo concomitante, et tunc essentia divina dicitur terminus formalis primus sive principalis, et attributa dicuntur termini formales concomitantes, sive quodammodo denominativi ; et breviter omne illud, quod fundatur in essentia divina, potest dici terminus formalis, concomitanter tamen, et de hoc infra patebit. Et quod dicit de materia, dico quod posito quod anima intellectiva Francisci sit creata in instanti A, et in aliquo tempore sequenti creetur corpus organicum, et post communicetur ipsi corpori, ex quo corpore et anima constituitur Franciscus in esse, adhuc illa anima posset dici terminus formalis respectu compositi, quia per illam habetur ultimate esse quidditativum; et si ipsa anima eadem productione, qua Franciscus producitur, esset communicata Francisco, vere diceretur terminus formalis productionis terminatae ad Franciscum, ut ad terminum totalem. In proposito autem essentia divina tantum habetur in Filio ut ejusdem productionis, qua Filius producitur ut terminus totalis.
Gregorius tamen, ubi supra, respondet ad has auctoritates, quae responsio parum differt a responsione data ab Occham, et dicit quod dari per generationem alteri potest intelligi. Primo secundum proprietatem locutionis, et sic omne quod datur per generationem, distinguitur ab eo cui datur ; nec est illud sive detur ei ut subjecto, sicut forma detur materiae a generante, sive detur ei ut habenti seu toti, ut anima potest dici dari animali, id est, quod animal per generationem habet animam ; et eodem modo potest dici quod materia datur animali, quia a generante habet materiam ; et utroque modo minor est falsa, videlicet quod essentia sic detur Filio per generationem. Secundo modo potest intelligi dari per generationem Filio a Patre, ita quod nascendo est Filius a Patre, et in hujusmodi sensu major idem valet, ac si diceretur : Omne quod Filius est nascendo a Patre, sive per hoc quod nascitur a Patre est, etc. Et patet quod est falsa, quia Filius non solum habet nascendo ut sit essentia, sed etiam ut sit Filius et persona ; non enim est intelligendum quod Filio detur essentia ut sit aliquid, quod sit in eo ut in subjecto, vel ut pars ejus intrinseca, sed ut aliquod quod ipse est, et sic non est aliter intelligendum Filium habere essentiam, quam ipsum esse essentiam.
Dico, quod concedendo essentiam dari Filio per generationem, sic Filium esse essentiam, sive identice vel formaliter, non curo; non tamen ex hoc salvat quin sit terminus formalis generationis. Ex quo enim essentia est id, quo Filius ex vi productionis suae est similis, sive idem producenti, sequitur quod ipsa erit terminus formalis generationis. Ad secundum argumentum Doctoris respondet Occham, quod argumentum procedit, ac si poneretur quod relatio esset terminus formalis, sed non ponitur ipsa relatio terminus formalis, sed tantum ipsa persona constituta ex essentia et relatione.
Dico, quod haec responsio non solvit rationem Doctoris ; ratio enim procedit ex uno supposito, scilicet quod in productione Filii detur aliquis terminus formalis, quia ipse Filius est terminus totalis generationis, quod suppositum supra probatum est. Et ideo Doctor addit, loquendo de termino formali distincto contra terminum totalem ; aut essentia est terminus formalis, et habetur propositum ; aut relatio, non enim alius potest haberi, si relatio. Contra, quia perfectius, quod habetur vi productionis est terminus formalis, quia voco terminum formalem illud, quod ex vi productionis habetur, ut ultimum constitutivum inesse essentiali et quiddilativo ; si ergo relatio esset terminus formalis generationis, ex vi talis generationis non posset haberi essentia divina, ut supra patuit.
Ad tertium respondet Occham, dicens quod talis univocatio (qualis est in generatione divina) stat cum hoc quod essentia non sit terminus formalis, quia ad illam univocationem, quae est ibi, sufficit quod generans et generatum sint una substantia, et quod illa substantia non differat nec a generante, nec a generato.
Dico, quod ista responsio non solvit rationem Doctoris, ut patet ex supra expositis, quia sustinendo quod Filius ex vi productionis suae dicatur univoce generari, sive esse simile producenti ex vi generationis, quod idem est, oportet assignare aliquid in Filio quod habeatur vi generationis illius, per quod Filius sit similis quiddilative Patri ; illud non potest esse proprietas, ut patet, nec etiam Filius ut Filius, ergo erit essentia. Si ergo per essentiam dicitur formaliter similis Patri ex vi productionis suae, sequitur quod essentia erit terminus formalis generationis, sicut etiam patet in creaturis, ubi compositum est simile producenti ratione termini formalis habiti virtute illius productionis. Et ex his (quae dixi) patent alia, quae dicit Occham.