IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Opinio D. Thom. naturam intellectualem non posse diligere Deum super omnia sine habitu infuso. Primo, quia natura determinatur ad appetendum esse proprium. Secundo, naturalis appetitus est primo respectu convenientis amanti. Opinio Goffredi, posse naturam rationalem magis diligere Deum, quam se ipsam. Probat primo, quia pars magis diligit totum, quam se, ut patet ex ascensu gravis, ne detur vacuum, et elevatione manus ut protegat caput, a quo totum dependet. Secundo, natura rationalis summe diligit beatitudinem ; ergo et objectum beatificum. Confirmatur, occidens se non odit beatitudinem, sed vellet eam habere si posset ; ergo eam plus se amat. Doctor convenit cum Goffred. in conclusione, sed refutat ejus rationes. Duas illas rationes pro opin. D. Thom. adductas explicite non solvit, sed ex ejus dictis facile solvi possunt,quia non quaeritur de inclinatione naturali ad conservationem sui, sed de actu elicito ; de quo illae duae nihil faciunt, sed assumunt probandum.
De tertio articulo, (m) ponitur quod natura non sufficit ad actum istum sine habitu infuso. Primo, quia natura determinatur ad unum ; determinatur autem ad esse proprium appetendum ex 2. de Generatione, text. 56. igitur non potest appetere sui non esse, et hoc quocumque posito, nisi dicatur quod determinetur ad appetendum sui esse tantum conditionaliter, quod non videtur probabile ; igitur quaecumque natura intellectualis magis determinatur ad appetendum se esse, quam ad appetendum Deum esse, si non posset utrumque simul stare, quia ad appetendum se esse determinatur tanquam ad unum naturale, ad cujus oppositum non potest inclinari quacumque conditione posita circa aliud, quia tunc non appeteret se nisi cum conditione.
Praeterea, naturalis appetitus non videtur esse nisi respectu convenientis appetenti, et per consequens est primo respectu illius, qui appetitur conveniens ; illud est ipse amans ; sed si est primo respectu ejus, non potest esse magis respectu alterius.
Contra hoc (n) arguitur primo, quia pars magis diligit esse totius quam esse suiipsius. Quod declarattur, et in majori mundo et in minori. In majori, quia aqua ascendit, ne fiat vacuum in universo (sicut patet multis experimentis), sicut patet de urinali everso, et candela infra posita, et in multis aliis ; quod tamen est contra naturalem inclinationem particularem hujus naturae aquae, cum sit naturaliter gravis, et.per consequens tendat deorsum, sed vincitur ab inclinatione naturae universalis; salvatur enim in hoc bonum totius universi, scilicet continuitas vel contiguitas partium ejus, ad quod bonum, ut videtur in isto exemplo, magis inclinatur aqua quam ad suum bonum praticulare. Patet etiam in minori mundo, quia magis exponit se manus ad salvandum caput, quam se, vel aliud membrum, tanquam magis appetens salutem capitis quam aliorum, et in hoc magis quam suiipsius, quia salus capitis est salus omnium membrorum, quantum ad operationem vitae et influentias vitales. Ex hoc ultra, cum quaelibet creatura sit participatio bonitatis divinae, magis appetit esse boni Dei quam sui ipsius, et per consequens natura rationalis poterit ex naturalibus magis diligere bonum divinum quam aliud quodcumque.
Praeterea, natura rationalis summe diligit beatitudinem, sicut colligitur ab Augustino 13. de Trinit. cap. b. sed non magis diligit beatitudinem quam objectum beatificum ;
igitur summe diligit objectum beatificum ; igitur super omnia et super se. Confirmatur, quia desperans et occidens seipsum, odit suum esse, et tamen non odit beatitudinem, quia appetit eam, si posset eam habere ; igitur plus amat beatitudinem, et per consequens objectum beatificum quam seipsum.