Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
15. (( vers. 29.)) Nos autem utrum aliquando ibi esse possimus dic. Audi, et vide utrum debeas desperare; audi quod sequitur: Filii servorum tuorum in habitabunt. Ubi nisi in annis non deficientibus? Filii servorum tuorum inhabitabunt; et semen eorum in saeculum dirigetur : in saeculum saeculi, in saeculum aeternum, in saeculum manens. Sed filii, inquit, servorum tuorum: metuendum ne nos servi Dei simus, et filii nostri ibi futuri sint, non nos? Aut si nos filii sumus servorum, quia filii sumus Apostolorum, quid dicturi sumus? Quaenam tandem audacia tam infelix filiorum subnascentium, et recenti successione gloriantium, quae audeat dicere: Nos ibi erimus; Apostoli ibi non erunt? Absit hoc a pietate filiorum, absit a fide parvulorum, absit ab intelligentia grandium. Ibi erunt et Apostoli: arietes praecedunt, agni sequuntur. Quare ergo, Filii servorum tuorum; et non de compendio, Servi tui? Et illi servi tui, et filii eorum servi tui, et istorum filii nepotes illorum, quid, nisi servi tui? Omnes compendio includeres, si diceres: Servi tui inhabitabunt. Videamus quid nos voluerit admonere. Est enim quiddam gestum in prioribus saeculis. Per quadraginta annos filii Israel attriti sunt in eremo: nullus eorum intravit in terram promissionis, sed filii eorum; intrarunt sane, quia ita recordamur, nisi fallor, duo, caeteri non (Num. XIV, 29, 30) . Intrarunt de tot millibus duo. Laboratum est cum eis tantum: sed Deus non laborat; certe laboraverunt servi ipsius. Quanta pertulit, quanta audivit Moyses pro hominibus non intraturis in terram promissionis? Intrarunt filii eorum, quid significat? Intrarunt novi homines, veteres non intrarunt. Inde tamen intrarunt duo, unus et unitas, tanquam caput et corpus, Christus et Ecclesia, cum omni illa novitate, id est filiorum. Ergo, Filii servorum tuorum inhabitabunt. Filii servorum, opera servorum sunt; nemo ibi habitabit, nisi per opera sua. Quid igitur est, et filii habitabunt? Nemo glorietur se habitaturum, si dicit se servum Dei, et opera non habet; non enim habitabunt nisi filii. Quid est ergo, Filii servorum tuorum inhabitabunt? Servi per opera sua inhabitabunt, servi per filios suos inhabitabunt. Noli ergo esse sterilis, si vis habitare; praemitte fetus quos sequaris, praemittendo, non efferendo. Filii tui te deducant ad terram promissionis, terram viventium, non morientium: cum hic vivis in hac peregrinatione, illi antecedant, suscipiant te . Propter refectionem carnalem, filius antecessit Jacob in Aegyptum, et ait patri suo et fratribus suis: Ego praeveni praeparare vobis escas (Gen. XLV, 7) . Praecedant ergo 1316 filii tui, praecedant te opera tua: quales filios praemiseris, tales et sequeris.