CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Tenet cum antiquis Doctoribus non esse in divinis materiam vel quasi materiam, simpliciter tamen Filium generari de substantia Patris. Primum declarat tribuendo generationi divinae, quod est perfectionis in generatione creata, scilicet productionem, separando ab ea imperfectionem generationis creatae, nempe mutationem. Secundum declarat, dicens per ly de, denotari originationem a Patre et consubstantialitatem cum eo, quod ex Augustino ostendit egregie.
Ideo tenendo (a) cum Doctoribus antiquis, qui omnes a tempore. Augustini usque ad istum, non sunt ausi in divinis nominare materiam, nec quasi materiam, cum tamen omnes concorditer dicant cum Augustino, quod Filius generatur de substantia Patris.
Dico primo, quod Filius non generatur de essentia Patris, sicut de materia vel quasi materia. Secundo, quod sine glossa vere et proprie Filius est de substantia Patris. Primum declarari potest sic : Generatio in creaturis duo dicit productionem et mutationem, et istorum rationes formales aliae sunt et sine contradictione separabiles ab invicem ; productio autem formaliter est ipsius producti quod est compositum 7. Metaph. et accidit sibi quod fiat cum mutatione alicujus partis compositi.
Mutatio formaliter est actus mutabilis, quod quidem de privatione transit ad formam, concomitatur autem mutatio productionem in creaturis, propter imperfectionem potentiae productivae, quae non potest dare esse totale termino productionis, sed aliquid ejus praesuppositum transmutat ad aliam partem ipsius, et sic producit compositum. Si enim generans creatum esset perfectum agens, et non exigeret materiam, de qua vel in quam ageret, sed posset producere effectum per se et ex se, tunc esset productio sine mutatione ; igitur sine contradictione possunt separari et realiter separantur, comparando ad potentiam productivam perfectam. Hoc apparet etiam in creatione, ubi propter perfectionem potentiae productivae ponentis primo totum in esse, vere est ratio productionis, inquantum per eam terminus productus accipit esse; sed non est ibi ratio mutationis, inquantum mutatio dicit aliquid substratum aliter nunc se habere quam prius, ex 6. Physic. in creatione autem non est aliquid substratum.
Ad propositum, cum in divinis nihil imperfectionis sit ponendum, sed totum perfectionis, et mutatio (de ratione sui) dicat imperfectionem, quia potentialitatem, et hoc in mutabili et concomitanter etiam dicit imperfectionem potentiae activae in mutante, quia talis necessario requirit causam concausantem ad hoc ut producat: cum igitur non sit ibi aliqua imperfectio, nec qualis est potentiae passivae, nec etiam aliqua imperfectio potentiae activae, sed summa perfectio , nullo modo ponetur ibi generatio sub ratione mutationis, nec quasi mutationis, sed tantum generatio ut est productio, inquantum scilicet aliquid per eam capit esse, ponetur in divinis, et ideo generationi ut est in divinis, non assignabitur materia nec quasi materia, sed tantum terminus, et hoc vel totalis sive primus, id est, adaequatus, qui primo producitur in esse, vel terminus formalis, secundum quem terminus primus formaliter accipit esse.
Secundo dico (b), quod negata omni materialitate et quasi materialitate, vere tamen Filius est de substantia Patris, sicut dicunt auctoritates adductae in littera, ubi per ly de, non tantum notatur efficientia vel origo, si enim tantum efficientia, tunc creaturae essent de substantia Dei ; nec notatur per illud de tantum consubstantialitas, quia tunc Pater esset de substantia Filii; sed notatur simul originatio et consubstantialitas, ut scilicet in casuali hujus praepositionis de, denotetur consubstantialitas, sic, quod Filius habet eamdem substantiam et quasi formam cum Patre, de quo est originaliter, et per illud quod construitur in Genitivo cum isto casuali , notetur principium originans, ita quod totalis intellectus hujus sermo nis : Filius est de substantia Patris, est iste: Filius est originatus a Patre ut consubstantialis ei. Et isto modo exponit Magister auctoritates in littera adductas, non praecise per substantialitatem, nec per originem praecise, sed per utrumque, sicut communiter apparet de Patris substantia, hoc est, de Patre, qui est eadem substantia. Per primum originatio, per secundum consubstantialitas habetur. Et quod ista sit intentio Augustini in auctoritatibus ejus contra Maximinum, quae ponuntur in littera, apparet ex fine auctoritatum. Nam in una auctoritate ponit Augustinus : Si aliam non invenis, Patris agnosce substantiam, et Filium eum Patre homoousion confitere. Hoc igitur intelligit per Filium esse de substantia Patris, Filium sic esse de substantia Patris, ut sit homoousion cum Patre.
Item in alia auctoritate dicit : Si vero de Patris substantia, tunc est eadem substantia Patris et Filii.
Ad intellectum ergo hujus affirmativae qua dicitur : Filius est de substantia Patris, secundum intellectum praedictum, dico quod intellectus iste vere salvat, quod Filius non sit de nihilo, vere etiam salvat, quod Filius est de substantia Patris, sicut requiritur ad filiationem.
Primum declaro, quia creatura genita non est de nihilo, quia aliquid ejus praeexistit ut materia; igitur cum forma sit aliquid compositi, et aliquid ejus perfectius quam sit materia, si forma alicujus praeexisteret, et materia de novo adveniret, et informaretur illa forma praeexistente, ipsum productum non esset de nihiloquia aliquid ejus praeextitisset, imo aliquid ejus perfectius quam materia, quae praeexistit communit er; igitur si Filius non dicere tur esse de nihilo, quia essentia ejus secundum ordinem originis, praefuit in Patre, et hoc si illa essentia esset quasi materia generationis Filii, multo magis nec Filius esset de nihilo, si illa essentia prius origine existens in Patre, sit quasi forma communicata Filio.
Secundum declaro, scilicet quod istud de, sufficiat ad rationem filiationis, quia in animatis, ut est paternitas et filiatio, videamus quis sit ille actus, per quem generans dicitur formaliter Pater. Ille utique est actus decidendi semen, et si esset perfectum agens, ita quod tunc quando decidit semen, posset immediate decidere prolem, vere esset Pater, et multo perfectius , quam modo sit ubi requiruntur tot mutationes intermediae. Sed nunc, in isto actu decidendi semen, illud quod erat substantia ejus, vel aliquo modo aliquid ejus, non est materia, sed est quasi terminus formalis productus sive communicatus per istum actum, sicut esset proles si immediate decideretur a Patre: igitur quod aliquid substantiae generantis sit terminus actionis suae, qua est Pater, hoc vere salvat productum simile in natura esse de substantia ejus, sic quod ipsum de vere sufficit ad rationem Patris et Filii, et quod illud decisum ut terminus sit materia sequentium transmutationum, hoc accidit ipsi de ut convenit Patri et Filio ; igitur Pater aeternus non decidendo aliquid sui, sed totam essentiam suam communicando, et hoc, ut formalem terminum illius productionis, verissime producit Filium de se, eo modo quo esse de, pertinet ad Patrem et Filium. Et licet esset ibi essentia de qua, sicut de quasi materia, illud de non faceret ad rationem Patris, sicut nec in creaturis, si generans haberet suum semen pro termino formali et pro materia suae actionis, non esset Pater inquantum suum semen esset materia subjecta suae generationi vel actioni, vel inquantum esset terminus illius actionis, quemadmodum etiam si Pater creatus immediate decideret a se Filium, vere esset Pater, quia illud quod esset de se, vere esset terminus actionis, nullo autem modo materia.