Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Ideo tenendo cum Doctoribus antiquis. Hic Doctor intendit declarare qualiter ista propositio sit vera : Filius generatur de substantia Patris. Et primo declarat quid sit generatio, ut mutatio et generatio, ut productio tantum, et haec littera clara est. Et hoc idem supra expositum est dist. 2. part. 2. quaest. 3. et sic patet quomodo Filius non generatur de substantia Patris, ut de materia vel ut de quasi materia, quia quod sic generatur, habet materiam, quae est subjectum mutationis vel quasi mutationis.
(b) Secundo dico, quod negata omni materialitate et quasi materialitate, ista est simpliciter vera : Filius generatur de substantia Patris. Ubi per ly de non tantum notatur efficientia vel origo, quia tunc creaturae essent de substantia Dei, quia effective sive originative sunt immediate a Deo: nec per ly de tantum notatur consubstantialitas, quia tunc Pater esset de substantia Filii, quia sicut Pater est consubstantialis Filio, ita Filius est consubstantialis Patri; sed notatur simul origo et consubstantialitas, ut scilicet in casuali hujus praepositionis de, denotatur consubstantialitas cum dicitur de substantia, sic quod Filius habet eamdem substantiam cum Patre, et per illud quod construitur in Genitivo cum isto casuali, notatur principium originans. Hoc casuale intelligitur per ly Patris: casuale praepositionis de, est substantia, cum dicitur de substantia. Et sensus hujus propositionis : Filius est de substantia Patris, est, iste Filius est originalus a Patre, ut consubstantialis ei. Et sic patet ista littera.