In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(o) Istae rationes non cogunt. Hic Doctor ostendit has rationes non concludere, et exempla illa nihil valent. Si enim aqua ascendit, non ascendit ex semetipsa, quia ex quo inclinatur ad centrum, sibi derelicta nullo modo sursum ascendit, et si ascendit ne detur vacuum, praecise ascendit ex imperio regentis universum: sic similiter manus ex seipsa non exponit se percutienti, sed regens totum hominem, qui magis vult conservationem totius, vel principalis partis, exponit manum percutienti. Et addit quod etiam posito quod ista exempla valerent, pro quanto sunt partes alicujus totius pertinentes ad esse illius ; modo nulla creatura potest dici pars ipsius Dei, ita quod Deus dicatur aliquod totum constitutum in esse per aliam et aliam partem, quia hoc est simpliciter impossibile.
Similiter, secunda ratio non concludit, quia tantum loquitur de effectione commodi, quia bene verum est, quod natura intellectualis summe sibi appetit objectum beatificum, ut summum sibi commodum, sed non concludit de affectione justitiae, de qua intelligitur praesens. Secundum quam quis posset diligere Deum super omnia in se et propter se, et ideo non sequitur, summe volo objectum beatificum, ut summum commodum mihi ; ergo summe volo ipsum esse in se, et magis ipsum esse quam me esse, imo magis videtur sequi oppositum, quia si aliquid summe concupisco mihi, ut mihi commodum, magis volo me esse, quia amor concupiscentiae praesupponit amorem amicitiae, et de hoc vide Doctorem in 2. dist. 6. quaest. 2.
Ad confirmationem dicit Doctor quod desperans et occidens se diligit beatitudinem tantum in universali et non in particulari, et tale occidens se credit evadere malum, et habere magis bonum.