De sacramento matrimonii.
Quamvis autem homines per sacramenta restaurentur ad gratiam, non tamen mox restaurantur ad immortalitatem: cuius rationem supra, ostendimus.
Quaecumque autem corruptibilia sunt, perpetuari non possunt nisi per generationem.
Quia igitur populum fidelium perpetuari oportebat usque ad mundi finem, necessarium fuit hoc per generationem fieri, per quam etiam humana species perpetuatur.
Considerandum est autem quod, quando aliquid ad diversos fines ordinatur, indiget habere diversa dirigentia in finem: quia finis est proportionatus agenti. Generatio autem humana ordinatur ad multa: scilicet ad perpetuitatem speciei; et ad perpetuitatem alicuius boni politici, puta ad perpetuitatem populi in aliqua civitate; ordinatur etiam ad perpetuitatem ecclesiae, quae in fidelium collectione consistit. Unde oportet quod huiusmodi generatio a diversis dirigatur.
Inquantum igitur ordinatur ad bonum naturae, quod est perpetuitas speciei, dirigitur in finem a natura inclinante in hunc finem: et sic dicitur esse naturae officium.
Inquantum vero ordinatur ad bonum politicum, subiacet ordinationi civilis legis.
Inquantum igitur ordinatur ad bonum ecclesiae, oportet quod subiaceat regimini ecclesiastico. Ea autem quae populo per ministros ecclesiae dispensantur, sacramenta dicuntur. Matrimonium igitur secundum quod consistit in coniunctione maris et feminae intendentium prolem ad cultum dei generare et educare est ecclesiae sacramentum: unde et quaedam benedictio nubentibus per ministros ecclesiae adhibetur.
Et sicut in aliis sacramentis per ea quae exterius aguntur, spirituale aliquid figuratur; sic et in hoc sacramento per coniunctionem maris et feminae coniunctio christi et ecclesiae figuratur: secundum illud apostoli, ad Ephes. 5-32: sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in christo et ecclesia.
Et quia sacramenta efficiunt quod figurant, credendum est quod nubentibus per hoc sacramentum gratia conferatur, per quam ad unionem christi et ecclesiae pertineant: quod eis maxime necessarium est, ut sic carnalibus et terrenis intendant quod a christo et ecclesia non disiungantur.
Quia igitur per coniunctionem maris et feminae christi et ecclesiae coniunctio designatur, oportet quod figura significato respondeat. Coniunctio autem christi et ecclesiae est unius ad unam perpetuo habendam: est enim una ecclesia, secundum illud Cant. 6-8: una est columba mea, perfecta mea; nec unquam christus a sua ecclesia separabitur, dicit enim ipse matth.
Ult.: ecce, ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi; et ulterius: semper cum domino erimus, ut dicitur I ad Thess. 4-17.
Necesse est igitur quod matrimonium, secundum quod est ecclesiae sacramentum, sit unius ad unam indivisibiliter habendam.
Et hoc pertinet ad fidem, qua sibi invicem vir et uxor obligantur.
Sic igitur tria sunt bona matrimonii, secundum quod est ecclesiae sacramentum: scilicet proles, ad cultum dei suscipienda et educanda; fides, prout unus vir uni uxori obligatur; et sacramentum, secundum quod indivisibilitatem habet matrimonialis coniunctio, inquantum est coniunctionis christi et ecclesiae sacramentum.
Cetera autem quae in matrimonio consideranda sunt, supra in tertio libro pertractavimus.