Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
1. (( vers. 1.)) In omni munere Domini Dei nostri, in omni ejus consolatione, in omni correptione, in gratia quam donare dignatus est, in indulgentia qua nobis non hoc reddidit quod debebat, in omnibus operibus ejus, benedicat anima nostra Dominum. Hoc enim cantavimus; inde incipit Psalmus, de quo loquemur, donante ipso, quod possumus, quem nostra anima benedicit. Unusquisque nostrum excitet et exhortetur animam suam, et dicat ei: Benedic, anima mea, Dominum. Et omnes nos, et qui ubique sunt fratres in Christo, unus homo, cujus caput in coelo est, exhortetur ipse unus homo animam suam, et dicat ei: Benedic, anima mea, Dominum. Obaudit, obtemperat, facit hoc, persuadetur ei, non ex donis nostris, sed ex illius quem benedicit anima nostra. Suscepit enim psalmus iste ostendere nobis quare benedicat anima nostra Dominum, quasi ei respondisset anima sua: Quare mihi dicis, Benedic Dominum? Audiamus ergo, audiat ipsa anima nostra, consideret omnia quibus excitetur, ne pigra sit in benedictione Domini; et videat an justum sit quod ei dicitur, Benedic, anima mea, Dominum: videat si debet aliud benedicere praeter Dominum. Benedic, inquit, anima mea, Dominum.