CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Tertio principaliter ad solutionem difficultatum hujus quaestionis videndum est quomodo relatio et essentia possunt esse in eadem persona, quin essentia sit materiale respectu relationis, etc. Hic Doctor intendit ad majorem dilucidationem ( scilicet quomodo relatio est in essentia, et tamen essentia non sit quasi materia, nec denominet eam, et tamen distinguat unam personam ab alia) declarare quatuor difficultates.
Prima qualiter persona divina erit una, nisi proprietas sit actus, et essentia potentia. Hoc declarat per exemplum, praemittendo aliqua. Primo, quod quidditas creata est,quo aliquid est ens quidditative et hoc non est imperfectionis; et sic dicimus, quod homo humanitate est tale ens quidditative, non sic intelligendo, quod humanitas sit aliqua entitas vere constitutiva ipsius hominis, cum homo et humanitas in re sint penitus idem ; sed quia esse totale alicujus habentis esse non potest perfectius explicari quam per abstractum illius, et sic dicimus quod homo humanitate quidditative est homo ; non enim partes constituentes ita perfecte explicant totum esse hominis, et perfectius explicatur homo quidditative per humanitatem quam per animam et corpus, cum humanitas dicat absolute entitatem absolutam realem, et realiter distinctam a partibus tam seorsum quam simul sumptis, ut patet a Doctore in 3. d. 2. et ibi hanc materiam prolixe exposui.
(b) Secundo ipsa quidditas, puta humanitas, etc. Et quomodo dicatur divisibilis, vide expositionem quam feci in 2. d. 2. ibi : An detur natura habens minorem unitatem unitate numerali. Et dicit Doctor quod tale contrahens naturam ad esse Socratis, dicitur actus formalis respectu naturae, et natura est aliquo modo potentiale respectu ejus.
Tertio, humanitas in Socrate est aliquis actus, scilicet essentialis et quidditativus; et praecise accipiendo humanitatem et A, scilicet proprietatem, puta haecceitatem, distinguendo contra se, humanitas est perfectior actus, quam ipsa haecceitas; cum humanitas sit actus quidditativus et essentialis, haecceitas tamen est actus magis proprius, quia determinans naturam ad esse hoc.
(c) Quoad primum, Deitas de se est qua Deus est Deus, supple adaequate, quia adaequatum quod vel quit ipsius Deitatis est Deus, ut praescindit ab omni ratione suppositali, ut supra patuit d. 4. q.2. Et similiter ipsa Deitas est, qua persona (cujus proprium est A, scilicet cujus personae actus suppositalis est proprius) est formaliter Deus, quia Pater Deitate est Deus.
(d) Quoad secundum est dissimile, etc. Quia ipsa est in ultima actualitate, etiam ut praecedit quamcumque proprietatem, ut supra patuit dist. 2.q. 1. p. 1. Sienim sic posset contrahi, hoc esset imperfectionis.
Si dicatur: Nonne essentia sit propria Patri per proprietatem hypostaticam ? Dico quod non, quia tunc eadem non esset in Filio. Potest tamen dici propria Patri, quanquam ad aliquam conditionem, puta inquantum est in Patre est ratio formalis producendi, et non ut est in Filio. Sed hoc sibi accidit, quia si esset in Filio, et praeintelligeretur non habere productum sibi adaequatum, esset ratio formalis producendi ipsi Filio.
Sed Deitas de se est haec, id est, quod ex sua ratione formali est haec ; non enim est imaginandum quod Deitas ut Deitas, sit aliquo modo prior sua singularitate, sicut est de humanitate, quae ex sua ratione formali praeintelligitur sua haecceitate, Deitas enim ex se et intrinsece est singularissima. Et sicut supra ostensum est d. 2. q. 2. p. 1. quod existentia est de essentia Deitatis, et existentia non potest competere nisi naturae singulari, et sic videtur sequi quod si existentia est de essentia Deitatis, singularitas erit intimior existentia. Et sic patet quomodo Deitas est de se haec: Et sicut habet ultimam unitatem de se, ita et ultimam actualitatem.Ultima naturae est tantum singularitas, sicut 5. Met. distinguitur unum in unum numero, specie, genere, proportione.
Si dicatur, quod unitas incommunicabilis est ultima, ut patet in creaturis, quia unum singulare non videtur habere ultimam unitatem, quia adhuc est communicabile alteri, ut patet de albedine singulari et de natura singulari assumpta a Verbo. Sed unitas suppositalis sibi adveniens est ultima unitas naturae, quia tali unitate natura magis determinatur, quia ut sic, fit simpliciter incommunicabilis quocumque modo.
Dico quod non est simile, quia natura divina singularissima non potest constitui per quodcumque sibi adveniens in esse incommunicabili, quia tunc, ut adveniret sibi proprietas personalis Patris, non posset communicari Filio.
(e) Quoad tertium est aliquo modo simile, etc. Relatio autem non est actus infinitus ex sua ratione formali, ut subtiliter probat Doctor 5. quaest. Quodl. licet possit esse infinita per identitatem; non tamen formaliter, quia per impossibile circumscripta Deitate, manente tota ratione formali relationis, ipsa relatio non erit infinita, ut patet.
Si quaeratur, si relatio non est formaliter infinita, ergo erit formaliter finita.
Dico quod non sequitur, quia inter infinitum et finitum datur medium, scilicet non finitum ; erit ergo relatio in divinis non infinita. Et de hoc patebit infra dist. 8. quaest. 3. respondendo ad primum argumentum.
(f) Sed quomodo possunt isti duo actus, scilicet essentia et paternitas concurrere ad constitutionem unius, puta personae Patris, si neutrum sit actus alterius (actus dico perficiens vel informans, quia non est dubium quod paternitas sit actus essentiae, non tamen perficiens, neque determinans, neque contrahens, sed actus personalis non constituens essentiam in esse personali, sed constituens personam in tali esse), de hoc infra patebit dist. 26. quaerit ergo hic de actu tantum perficiente.
(g) Respondeo, etc. sed est simpliciter simplex, et ita vere simplex sicut est essentia, et non accipitur hic simpliciter simplex pro non resolubili in conceptus priores quidditativos, quia certum est quod persona resolvitur in essentiam et in proprietatem. Et ultra, conceptus simpliciter simplex, vel totaliter scitur vel totaliter ignoratur, ut supra expositum est dist. 3. quaest. 2. et hoc non contingit dicere de personas accipitur ergo hic simpliciter simplex pro perfectissime et summe simplici.
(h) Qualiter autem stat, etc. Dicit Doctor quod haec ratio est, quia ista ratio relationis est eadem perfecte illi, scilicet rationi essentiae ; modo perfectio identitatis realis excludit omnem compositionem et quasi compositionem.
Sed circa hoc occurrunt dubia, quia non videtur quod talis identitas realis aliquorum, cum qua stat distinctio formalis, excludat compositum, vel quasi compositum, ut patet in multis.
Primo, qui haecceitas et natura in Francisco sunt idem realiter secundum Scotum in 2. dist. 3. et tamen Franciscus componitur ex humanitate et haecceitate.
Secundo, quia color et differentia, puta disgregare, sunt idem realiter respectu albedinis, et tamen definitum dicitur quasi compositum.
Similiter secundum Doctorem in 2. d. 1. et in 3. essentia et existentia sunt idem realiter, et tamen potest dici homo quasi componi ex essentia et existentia.
Quarto secundum Doctorem in 2. d. 1. relatio creaturae ad Deum est idem realiter cum ipsa, et tamen hoc totum, scilicet relativum, potest dici quasi compositum ex entitate absoluta creaturae, et relatione illa.
Quinto dist. 3. primi quaest. 3. forma a qua sumitur differentia, puta rationale ab anima, et realitas illa a qua sumitur ultima differentia, est realiter idem ipsi forma, et tamen ipsa forma, puta anima, dicitur quasi componi ex illa realitate ultima et entitate, in qua convenit quidditative ; ergo sic in proposito, quamvis essentia divina et relatio sint perfecte idem realiter, ex quo tamen distinguuntur ex natura rei vel formaliter, persona divina potest quasi componi ex illis.
Respondeo ad omnia simul et postea singillatim, quod essentiae et relationis est simpliciter major identitas realis quam in aliquo istorum, quia propter suam infinitatem simpliciter et absolute, etiam circumscripto omni alio, quod non est idem realiter illi includit perfectissime illud ; et ultra, quod est in ultima actualitate et ex sua ratione formali, ita quod nihil actualitatis potest sibi advenire, et etiam omnes relationes sunt ibi in ultima actualitate, et sic patet responsio ad omnia argumenta.
Dico tamen ad primum, quod natura ex se non est in ultima actualitate, quia contrahitur per haecceitatem.
Secundo dico, quod non sunt sic idem realiter, cum natura ex se non includat realiter quidquid sibi advenit. Nam haec est vera : Homo est idem realiter Joanni, et differt realiter a Francisco, quia ut in Joanne est idem realiter illi, et ut in Francisco differt realiter ab illo.
Tertio, quia identitas realis est propter existentiam proprie. Modo natura et haecceitas ut praecedunt existentiam, proprie non dicuntur realiter idem ; sed quia existentia est simpliciter eadem in Francisco respectu naturae et haecceitatis, sic natura et haecceitas dicuntur realiter eadem. Essentia vero divina ex se dicit totum existentiam realem, et sui et omnium existentium ibi, ut patet a Doctore in pluriribus locis.
Ad secundum de albedine, scilicet de colore respectu disgregationis eodem modo dico, ut dixi ad primum. Et addo, quod color non est simpliciter idem differentiae, nisi tantum quia identificatur in albedine .
Ad tertium dico, quod existentia et essentia non faciunt non compositionem, nec quasi compositionem. Et si etiam sit aliqualis compositio, dico quod essentia suo modo est in potentia ad existentiam, et existentia advenit essentiae non ut accidens, sed ut gradus intrinsecus, et ipsa essentia non est ex se in ultima actualitate: imo ut sic, nullam includit existentiam, sicut essentia divina, ut hujusmodi, quae in primo modo includit summam existentiam.
Ad quartum dico, quod creatura facit aliqualem compositionem cum relatione, et hoc patet per unam propositionem Doctoris in 2. et in Quadi. scilicet: Qualis est ordo inter aliqua si essent realiter distincta, talis est ubi tantum ratione distinguuntur. Si ergo creatura esset realiter distincta a relatione, quae est ipsius creaturae ad creatorem, faceret compositionem cum tali relatione ut patet, talem etiam ubi nunc ratione distinguuntur vel formaliter, ergo ut sic,faciunt aliqualem compositionem ; sed hoc non sequitur de essentia et relatione, quia si per possibile vel impossibile, talis relatio esset distincta realiter (cum sit tantum actus hypostaticus et nullo modo personalis), nullam compositionem faceret cum essentia divina, et ideo nec nunc ubi tantum est distinctio ex natura rei vel formalis. Similiter non posset ulterius actuare essentiam, cum sit penitus in ultima actualitate, ut supra patuit.