Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. Repetit hoc, et expressius dicit quod dixerat, Benedic, anima mea, Dominum: et omnia interiora mea, nomen sanctum ejus. Puto quia non ad interiora corporis loquitur; puto eum non hoc dicere, ut pulmo noster et jecur, et si qua sunt intestina carnis, erumpant in vocem benedictionis Domini. Est quidem pulmo pectoris nostri quasi follis quidam anhelans spiritum reciprocum, qui spiritus concepti aeris in vocem et sonum exprimitur, cum verba digerimus ; nec potest aliquid vocis sonare ab ore nostro, nisi quod pulmo expressus emiserit: sed non hinc agitur; hoc totum ad aures hominum. Habet aures Deus, habet et sonum cor. Interiora sua alloquitur homo, ut benedicant Dominum, et dicit eis: Omnia interiora mea nomen sanctum ejus benedicite. Quaeris quae sunt interiora tua? Ipsa anima tua. Quod ergo ait, Benedic, anima mea, Dominum; hoc ait, omnia interiora mea, nomen sanctum ejus: subauditur enim, Benedicite. Clama voce, si est homo qui audiat: sile voce, quando non est qui audiat; interiora tua nunquam deest qui audiat. Itaque sonabat jamdudum benedictio de ore nostro, et haec ipsa verba cantabamus: Benedic, anima mea, Dominum; et omnia interiora 1317 mea, nomen sanctum ejus. Quantum satis fuit tempori cantavimus, et siluimus: numquid interiora nostra silere debent a benedictione Domini? Alternet pro tempore sonus vocum, perpetua sit vox interiorum. Cum convenis ad ecclesiam hymnum dicere, sonat vox tua laudes Dei: Dixisti quantum potuisti, discessisti; sonet anima tua laudes Dei. Negotium agis; laudet Deum anima tua. Cibum capis; vide quid ait Apostolus: Sive manducatis, sive bibitis, omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X, 31) . Audeo dicere: cum dormis, benedicat anima tua Dominum. Non te excitet cogitatio flagitii, non te excitet dispositio furti, non te excitet condicta forte corruptio. Innocentia tua etiam in dormiente vox est animae tuae. Benedic, anima mea, Dominum; et omnia interiora mea, nomen sanctum ejus.