In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Sed hic est dubium, etc. Supposita communi sententia et conclusione de materia remota consecrationis, movet tria dubia circa materiam proximam ; primum, utrum ex amido fieri possit panis consecrabilis? secundum, utrum pasta sit consecrabilis? tertium, an azymus et fermentatus f
Ad primum Paludanus respondet affirmative hac dist. quaest. 2. art. 4. concl. 5. et Major quaest. 2. Negativam partem tenet Doctor, vel certe illam materiam esse omnino dubiam; et hoc tenet D. Thomas art. 3. et alii communius; Sotus autem dubius est. Probat Doctor primo, quia amidum, ut ex qualitatibus experiri licet, est alterius rationis et speciei a tritico, quia per decolationes et depurationes corrumpitur forma tritici ; sicut acetum ex vino factum mutat speciem, cum sit a tota specie frigidum, vinum a tota specie calidum.
Secundo probat ex eo, quod panis usualis sit ex farina communi modo depurata, et ille sit materia Sacramenli. Unde graviter peccaret, quia talem materiam accommodaret ad hostias conficiendas scienter, utens etiam scienter tali hostia peccaret graviter, et forte nihil faceret ; si ignorans supponit hostiam ex debita materia confectam, excusatur: populus autem adorans talem hostiam non committit idololatriam, quae sit peccatum, quia ut alias dictum est cultus exhibitus sequitur aestimationem prudentem.