CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Secunda difficultas est, quomodo relatio, etc.
Respondeo, concedo relationem esse actum personalem, etc. Essentia autem est actus quidditativus, quiddilative distinguens, non personam a persona, cum sit eadem in tribus, sed distinguens personam quidditative a creatura.
Et si dicatur, quod actus distinguens est actus ejus quod non distinguit, et sic actus personalis qui distinguit, erit actus essentiae quae non distinguit. Hoc falsum est, ut talis actus comparatur ad esseniam. Sed bene verum est, quod ut comparatur ad naturam quae distinguitur, erit actus ejus, sicut haecceitas dicitur abtus distinguens humanitatem, quia humanitas est distinguibilis in plura singularia, essentia vero divina singularissima et omnino indistincta, est simpliciter eadem in tribus personis: dicitur ergo magis actus personae, quia ipsam distinguit ab alia persona, et non actus essentiae divinae, cum sit omnino indistinguibilis.
(b) Tertia difficultas est, quomodo potest esse, etc.
Respondeo, quod in creaturis ordo generationis, etc. Sententia hujus litterae est, quod essentia divina est simpliciter primum primitate perfectionis, ita quod unum infert aliud, et e contra ; et per consequens, ex quo essentia est simpliciter prima entitas in divinis, et primitate originis, et primitate perfectionis, etiam ut prior relatione, sequitur quod sit simpliciter in ultima actualitate, ita quod ex sua ratione formali sibi repugnat posse actuari, vel determinari, vel perfici per quodcumque sibi adveniens) et per consequens si ponitur fundamentum relationum non habebit rationem quasi materiae, nec quasi potentiae, nec quasi determinabilis, nec quasi per modum recipientis, sed magis dicetur fundamentum quasi per modum formae, in qua istae relationes natae sunt subsistere, non quidem per informationem, sed sicut subsistens dicitur esse in natura, sicut Socrates dicitur subsistere in humanitate, quia Socrates humanitate est homo.
(c) Quia tamen ista littera est aliqualiter obscura, ipsam declaro. Cum dicit, quod illa quae sunt priora generatione, sunt posteriora perfectione. Hoc debet intelligi in eodem ordine, ut exponit Doctor in 4. in materia de Sacramento, et in
Quodlib. et sic in ordine formarum substantialium posterior generatione erit prior perfectione, et ratio est, quia creaturae procedunt de potentia ad actum, et ideo de imperfecto ad perfectum, ut patet de generatione hominis. Sequitur:
(d) Sed eundo ad simpliciter primum. Hoc patet quia omnes causae secundae, inter quas etiam est ordo prioris et posterioris, reducuntur ad aliquod primum ens, quod est simpliciter primum primitate originis, et illud erit simpliciter primum primitate perfectionis. In divinis igitur simul debent intelligi ordo generationis, etc. id est, quod est simpliciter primum origine in divinis, illud est simpliciter primum perfectione. Et non debet intelligi primum origine, quia ab alio originetur: sed hic intelligitur primum origine, cujus esse est simpliciter prius quocumque alio, et quod est sic primum primitate originis, est etiam primum primitate perfectionis. Sequitur :
(e) Sicut igitur in creaturis, si concurrerent isti duo ordines semper uniformiter, puta in Francisco quod est primum origine, in Francisco sit primum perfectione, et e contra ; tunc non quaereremus primo materiam, quae substaret formae, etc. puta si in Francisco forma substantialis esset prior materia primitate originis et primitate perfectionis, primum simpliciter existens in Francisco primitate originis esset forma, et posterius origine esset materia. Sequitur :
Ita in divinis incipiendo a primo signo naturae, omnino primo occurrit esssentia divina,ut est esse per se et de se, id est ut est de se et per se existens, quod non competit alicui naturae creatae, quia nulla natura creata habet esse, supple existentiae prius naturaliter quam in supposito ; ipsa autem essentia secundum Augustinum de Trin. est qua Pater est, et qua
Filius est, supple Deus, vel ens perfectum, licet non sit qua Pater est Pater, quia paternitate est Pater, et Deitate est Deus. Sequitur:
(f) Isti igitur essentiae abstractissime consideratae, etc. non ut aliquid receptivum alicujus perfectionis, cum sit in ultima actualitate, sed ut infinita perfectio potens, etc. Et quomodo dicantur pullulare, infra declarabit dist. 8. quaest, ult. dicuntur tamen pullulare ex ea, ex hoc quod est principium simpliciter primum omnis originationis et personae dicuntur pullulare in ea ex hoc quod dicuntur subsistere in essentia divina, et ex ea ex hoc quod est prima entitas, a qua omnis proprietas hypostatica suo modo dicitur habere esse. Sequitur:
(g) Non quasi quaedam formae dantes esse sibi, id est, personae non pullulant ab essentia divina ut quaedam formae dantes esse sibi, vel quasi quaedam supposita, in quibus ipsa essentia divina recipiat esse, cum sit simpliciter ens, scilicet per se existens: sed dicuntur pullulare ab essentia hujusmodi supposita, sive proprietates, ut quibus ipsa essentia dat verum esse existentiae, ut quo formaliter illa supposita sunt, et quo sunt Deus; et ita relatio pullulatis, scilicet relatio originis, cum sit per se subsistens, vel quod magis videtur ratio per se subsistendi, ipsa, supple relatio, pullulat non ut forma essentiae, sed ut nata esse Deus ipsa Deitate formaliter, non quod relatio originis dicatur Deus formaliter, quia haec est falsa : Paternitas est Deus, ut est praedicatio formalis, licet sit vera ut est praedicatio identica, persona tamen constituta per hujusmodi relationem erit formaliter Deus. Et sic patet littera.