Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
4. Cogita ergo, anima, omnes retributiones Dei, cogitando omnia mala facta tua: quam multa enim mala facta tua, tam multae bonae retributiones ejus. Et quid illi offeres forte xeniorum? quid munerum? quid sacrificiorum? Quoniam non oblivisceris retributiones ejus, hoc sacrificio delectatur: Benedic, anima, Dominum. Sacrificium laudis glorificabit me: immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua (Psal. XLIX, 14, 23) . Laudari se vult Deus; et hoc, ut tu proficias, non ut ille sublimetur. Non est omnino quod illi retribuere : et quod exigit, non sibi, sed tibi exigit; tibi proderit, tibi servatur. Non hoc a te amat, quod illum augeat, sed quod te ad illum perducat. Propterea quaerebant martyres, deficiebant quodammodo non inveniendo, et dicebant, Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Et non invenerunt quid retribuerent, nisi, Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 12, 13) . Quid retribues Domino? Cogitabas enim, et non inveniebas: Calicem salutaris accipiam. Quid? calicem salutaris nonne ipse Dominus dedit? De tuo aliquid retribue, si potes. Non, dixerim; ne feceris, noli de tuo retribuere; non vult Deus de tuo sibi retribui. Si de tuo retribuis, peccatum retribuis. Omnia enim quae habes, ab illo habes: tuum peccatum solum habes. Non vult sibi retribui de tuo, de suo vult. Quomodo agricolae, de terra quam seminavit, si segetem attuleris, de agricolae fructu retribuisti; si spinas, de tuo obtulisti. Veritatem retribue, in veritate Dominum lauda: si de tuo volueris, mentieris. Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44) . Si qui loquitur mendacium, de suo loquitur; qui loquitur veritatem, de Dei loquitur. Quid est autem accipere calicem salutaris, nisi passiones Domini imitari? Hoc martyres fecerunt. Hoc superbientibus dixit, et sedes sublimes jam quaerentibus, et convallem plorationis devitantibus, qui volebant sedere, unus ad dexteram, alius ad sinistram. Quid ergo ait? Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22) ? Jam ergo martyr paratus ad victimam sanctam dicit. Calicem salutaris accipiam: accipiam calicem Christi bibam passionem Domini. Cave ne deficias. Sed nomen Domini invocabo. Quid ergo defecerunt, Dominum non invocaverunt; de sua fortitudine praesumpserunt. 1319 Tu sic redde, ut te accepisse quod reddis memineris. Sic ergo benedicat anima tua Dominum, ut non obliviscatur omnes retributiones ejus.