CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Explicit mirabiliter exemplis peripateticis, quomodo essentia et relatio personas const tuant, sine eo quod alterum sit potentiale, alterum actuans; et expedit quartum dubium, quomodo essentia sit communicata, non supponendo id cui communicatur, quia haec communicatio non fit jam existenti, sicut in alteratione contingit, sed fit alicui ut sit.
Exemplum, hujus (a) potest accipi in creaturis. ponendo ibi quaedam, per impossibile. Augmentatio enim modo fit per hoc quod alimentum adveniens corpori corrumpitur, et materia ejus recipit formam carnis, et sic informatur ab anima. Ponatur quod eadem materia manens nata sit recipere aliam partem formae, sicut ponitur in rarefactione, tunc materia remanet una quae prius fuit formata, et nunc nova forma informatur ; ipsa tamen formaliter est vere mutata, quia de privatione transit ad formam. Ponamus ex alia parte, quod anima eadem primo perficeret unam partem corporis ut cor, postea adveniret alia pars corporis organici perfectibilis ab anima, ipsa perficeret istam partem advenientem de novo, et tamen non mutaretur, quia non esset in ea primo privatio, et postmodum forma. Priuatio enim est carentia in apto nato recipere, anima enim primo non informans et postea informans, non est nata aliquid recipere, sed dare: in utroque igitur istorum exemplorum vere esset proiectio alicujus prolucti, sed in primo mutatio, in secundo non.
Aptius exemplum videtur, si ponamus materiam cordis animati posse eamdem communicari diversis formis, puta manus et pedis, et hoc virtute activa cordis animati producentis composita ista ex materia sua communicata, et ex formis istis ; hic vere esset productio totorum habentium eamdem materiam, et esset cum mutatione illius materiae. Sed si ex alia parte ponamus animam propter sui illimitationem in ratione actus et formae posse communicari multis, et virtute animae in corde ipsam communicari manui et pedi productis a corde animato, hoc esset productio multorum consubstantialium in forma absque mutatione illius formae. In utroque exemplo, ponantur producta esse per se subsistentia, et non partes ejusdem, quia partem esse est imperfectionis. Hoc posito secundus modus in utroque exemplo, qui est de communicatione formae ipsi producto, perfecte repraesentat productionem in Deo ; non primus modus in utroque exemplo, qui est de communicatione materiae,et adhuc hoc addendo in positione, quod anima in corde et manu et pede, non sit forma informans, (quia componibilitas includit imperfectionem) sed sit forma totalis, qua ista subsistentia sint et animata sint.
Ita intelligitur Deitas non communicari quasi materia, sed relationibus subsistentibus, si personae ponantur relative, communicatur Deitas per modum formae non informantis, sed qua relatio vel relativum subsistens est Deus ; nec igitur essentia informat relationem, nec e converso, sed est perfecta identitas, sed essentia habet modum formae respectu relationis, .sicut natura respectu suppositi inquantum ipsa est qua relatio subsistens est Deus; e converso autem nullo modo relatio est actus essentiae, quia sicut dicit Damascenus : Relatio non determinat naturam, sed hypostasim, ita non est actus naturae, sed hypostasis. Similiter quando relatio informat fundamentum, suppositum dicitur, relatum in se secundo modo, secundum illud fundamentum, sicut Socrates est similis secundum albedinem vel albedine: Pater autem non est Pater Deitate, secundum Augustinum7. de Trin. c. 4. et 6. Igitur hic non est talis modus relationis ad fundamentum qualis est in aliis, quia hic fundamentum non actuatur per relationem, sed illa est tantum actus suppositi, vel est suppositum. Dico igitur breviter, quod relatio et essentia ita sunt in persona, quod neutra est forma informans alterum, sed sunt perfecte idem, licet non formaliter. Ut tamen non sunt formaliter eadem, relatio nullo modo perficit essentiam, nec est terminus formalis receptus in essentia: sed essentia hoc modo est forma relationis, quia est qua relatio est, et similiter qua est Deus. Essentia etiam est formalis terminus generationis sicut in creaturis, nam est formalis terminus generationis, non autem actus individualis.
Contra istud objicitur (b), quia terminus formalis generationis communicatur: igitur praesupponit illud, cui communicatur. Essentia autem non praesupponit relationem, sed e converso; ergo essentia non communicatur relationi.
Et potest esse quarta difficultas, quia aliquid ibi communicatur, et illud erit ibi formalis terminus, et illud praesupponit illud cui communicatur: essentia autem non potest praesupponere relationem cui communicetur: ergo e converso ; et ita relatio communicatur essentiae, et tunc relatio erit terminus formalis productionis, et essentia quasi materia.
Respondeo, productio, quia est alicujus termini primi, id est, adaequafci includentis aliquid in ratione formalis termini ipsius productionis, et aliquid in ratione subsistentiae in tali termino; ideo contradictio est respectu productionis haec separari, scilicet terminum formalem et rationem subsistentiae, inquantum scilicet productione habent esse, licet absolute prioritas esset unius ad alterum, etiam quantum ad separari sine contradictione, considerando ipsa absolute non inquantum per productionem habent esse, licet etiam esset ibi prioritas perfectionis, qua alterum esset altero perfectius, quia natura perfectior est ratione subsistentiae, etiam in creaturis: et ex hoc sequitur, quod natura est terminus formalis productionis, quia nulla entitas simpliciter perfectior formali termino productionis, potest esse per productionem.
Tunc ad formam (c) argumenti dico, quod communicatum inquantum productione communicatur, non praesupponit illud cui communicetur, nec e converso: quia ista communicatio non est alicui jam existenti sicut est in alteratione, sed est alicui ut sit: ideo nec natura communicatur ante productionem suppositi, quia tunc communicaretur non producto: nec etiam e converso, suppositum est antequam natura communicetur, licet absolute communicatum sit prius ratione propria suppositi, prioritate perfectionis, et etiam prioritate essendi, sive invicem in creaturis, primae prioritati correspondet hic, quia in Deo essentia est formaliter infinita, relatio autem non.