In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(t) Contra istam distinctionem arguitur. Hic Doctor arguit contra illam distinctionem, non contra hoc, quod detur amor ferventior, et amor firmior, sed arguit contra hoc, quod est magis et minus, quia proprie magis Deum diligere non est ipsum ferventius vel tenerius diligere, sed firmius, loquendo semper de amore, qui est actus immediate elicitus a voluntate proprie ; et talis amor dicitur major, qui est firmior, et de amore elicito a voluntate non datur communiter ista distinctio, scilicet quod quidam sit tenerior et ferventior, et quidam firmior, quia pro statu isto, teneritudo et fervor amoris sunt magis passiones partis sensitivae, ut patet in multis devotis.
Dicit ergo Doctor quod illud super omnia debet intelligi utroque modo, scilicet extensive et intensive, etc.