Quod homines resurgent immortales.
Ex quo etiam patet quod in futura resurrectione homines non sic resurgent ut sint iterum morituri.
Necessitas enim moriendi est defectus in naturam humanam ex peccato proveniens. Christus autem, merito suae passionis, naturae defectus reparavit qui in ipsam ex peccato provenerunt. Ut enim dicit apostolus Rom. 5-15: non sicut delictum, ita et donum. Si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia dei, in gratia unius hominis iesu christi in plures abundavit.
Ex quo habetur quod efficacius est meritum christi ad tollendum mortem, quam peccatum Adae ad inducendum. Illi igitur qui per meritum christi resurgent a morte liberati, mortem ulterius non patientur.
Praeterea. Illud quod in perpetuum duraturum est, non est destructum.
Si igitur homines resurgentes adhuc iterum morientur, ut sic mors in perpetuum duret, nullo modo mors per mortem christi destructa est. Est autem destructa: nunc quidem in causa quod dominus per Osee praedixerat dicens: ero mors tua, o mors, Oseae 13-14; ultimo autem destruetur in actu, secundum illud: novissime inimica destruetur mors, I Cor. 15-26. Est igitur secundum fidem ecclesiae hoc tenendum, quod resurgentes non iterum morientur.
Adhuc. Effectus similatur suae causae. Resurrectio autem christi causa est futurae resurrectionis, ut dictum est.
Sic autem resurrexit christus ut non ulterius moreretur, secundum illud Rom. 6-9: christus resurgens ex mortuis iam non moritur. Homines igitur sic resurgent ut ulterius non moriantur.
Amplius. Si homines resurgentes iterum moriantur, aut iterum ab illa morte iterato resurgent, aut non. Si non resurgent, remanebunt perpetuo animae separatae, quod est inconveniens, ut supra dictum est, ad quod evitandum ponuntur primo resurgere: vel, si post secundam mortem non resurgant, nulla erit ratio quare post primam resurgant.
Si autem post secundam mortem iterato resurgent, aut resurgent iterum morituri, aut non. Si non iterum morituri, eadem ratione hoc erit ponendum in prima resurrectione.
Si vero iterum morituri, procedet in infinitum alternatio mortis et vitae in eodem subiecto. Quod videtur inconveniens. Oportet enim quod intentio dei ad aliquid determinatum feratur: ipsa autem mortis et vitae alternatio successiva est quasi quaedam transmutatio, quae finis esse non potest; est enim contra rationem motus quod sit finis, cum omnis motus in aliud tendat.
Praeterea. Intentio inferioris naturae in agendo ad perpetuitatem fertur.
Omnis enim naturae inferioris actio ad generationem ordinatur, cuius quidem finis est ut conservetur esse perpetuum speciei: unde natura non intendit hoc individuum sicut ultimum finem, sed speciei conservationem in ipso. Et hoc habet natura inquantum agit in virtute dei, quae est prima radix perpetuitatis.
Unde etiam finis generationis esse ponitur a philosopho, ut generata participent esse divinum secundum perpetuitatem. Multo igitur magis actio ipsius dei ad aliquid perpetuum tendit. Resurrectio autem non ordinatur ad perpetuitatem speciei: haec enim per generationem poterat conservari. Oportet igitur quod ordinetur ad perpetuitatem individui.
Non autem secundum animam tantum: hoc enim iam anima habebat ante resurrectionem.
Ergo secundum compositum. Homo igitur resurgens perpetuo vivet.
Adhuc. Anima et corpus diverso ordine comparari videntur secundum primam hominis generationem, et secundum resurrectionem eiusdem. Nam secundum generationem primam, creatio animae sequitur generationem corporis: praeparata enim materia corporali per virtutem decisi seminis, deus animam creando infundit. In resurrectione autem corpus animae praeexistenti coaptatur.
Prima autem vita, quam homo per generationem adipiscitur, sequitur conditionem corruptibilis corporis in hoc quod per mortem privatur. Vita igitur quam homo resurgendo adipiscitur, erit perpetua, secundum conditionem incorruptibilis animae.
Item. Si in infinitum succedant sibi in eodem vita et mors, ipsa alternatio vitae et mortis habebit speciem circulationis cuiusdam.
Omnis autem circulatio in rebus generabilibus et corruptibilibus a prima circulatione incorruptibilium corporum causatur: nam prima circulatio in motu locali invenitur, et secundum eius similitudinem ad motus alios derivatur. Causabitur igitur alternatio mortis et vitae a corpore caelesti. Quod esse non potest: quia reparatio corporis mortui ad vitam facultatem actionis naturae excedit.
Non igitur est ponenda huiusmodi alternatio vitae et mortis: nec per consequens, quod resurgentia corpora moriantur.
Amplius. Quaecumque succedunt sibi in eodem subiecto, habent determinatam mensuram suae durationis secundum tempus.
Omnia autem huiusmodi subiecta sunt motui caeli, quem tempus consequitur. Anima autem separata non est subiecta motui caeli: quia excedit totam naturam corporalem. Alternatio igitur separationis eius et unionis ad corpus non subiacet motui caeli. Non igitur est talis circulatio in alternatione mortis et vitae, qualis sequitur si resurgentes iterum moriantur. Resurgent igitur de cetero non morituri.
Hinc est quod dicitur Isaiae 25-8: praecipitabit dominus mortem in sempiternum, et Apoc. 21-4: mors ultra non erit.
Per hoc autem excluditur error quorundam antiquorum gentilium, qui credebant eadem temporum temporaliumque rerum volumina repeti, verbi gratia: sicut in isto saeculo Plato philosophus in urbe Atheniensi, et in eadem schola, quae academica dicta est, discipulos docuit, ita per innumerabilia retro saecula, multis quidem prolixis intervallis, sed tamen certis, et idem Plato, et eadem civitas, et eadem schola, iidemque discipuli repetiti, et per innumerabilia demum saecula repetendi sunt, ut Augustinus introducit in XII de CIV. Dei.
Ad quod, ut ipse ibidem dicit, quidam referre volunt illud quod dicitur Eccle. 1-9 quid est quod fuit? ipsum quod futurum est.
Quid est quod factum est? ipsum quod faciendum est. Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere, ecce hoc recens est: iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos.
Quod quidem non sic intelligendum est quod eadem numero per generationes varias repetantur, sed similia specie: ut Augustinus ibidem solvit.
Et Aristoteles, in fine de generatione, hoc ipsum docuit, contra praedictam sectam loquens.