CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Exemplum hujus potest accipi in creaturis, etc. Doctor in ista littera ponit quatuor exempla, quae omnia essent ad propositum si non essent cum mutatione. Et quia primum et tertium sunt cum mutatione, ideo relinquit illa. Tertium tamen est aptius : Primo, quia intendit probare quod eadem essentia divina, virtute productiva existente in Patre, est in Filio et in Spiritu sancto, et sic tertium exemplum est magis aptum, quia ponit quod si materia cordis, virtute activa ipsius animati, esset sub forma capitis et sub forma pedis, ista duo tota, scilicet compositum ex forma capitis, et ex illa materia cordis, et similiter compositum ex forma pedis, et ex illa materia pedis, essent vere producta. Secundum autem et quartum sunt ad propositum, quia non est ibi mutatio. Quartum tamen est magis ad propositum, quia ponit ipsam animam existentem in corde, virtute productiva ipsius animati posse esse eamdem in capite et in pedibus, ita quod hoc compositum ex materia capitis et ex ipsa anima, et similiter compositum ex materia pedis et ex ipsa anima, essent vere producta, et si caput et pes essent duo supposita per se subsistentia, et non essent partes alicujus totius. Et ultra, si ipsa anima non informaret cor, nec materiam capitis, nec pedis, sed esset ipsa natura in qua ista tria dicerentur subsistere, scilicet cor, caput et pes, exemplum esset omnino ad propositum.
Nam ipsa essentia divina ex semetipsa, et non per productionem, neque per communicationem sui est in Patre, ita quod Pater dicitur subsistere in illa ex semetipsa, et eadem est in Filio et Spiritu sancto per generationem et spirationem, ideo secunda et 'tertia persona dicuntur productae, et vere subsistere in essentia divina, et hoc per productiones. Et ultra, istae tres personae non dicuntur partes alicujus totius, sed sunt tria supposita penitus incommunicabilia, nec essentia divina est in eis sicut forma informans ; nec relationes illae sunt in essentia divina, sicut actus perficientes, vel formae informantes, sed sicut subsistentia in natura in qua vere dicuntur subsistere. Et sic patent ista exempla.
Dubitatur in hoc quod dicit Doctor, scilicet quod nulla natura creata habet esse prius naturaliter quam in supposito. Tum, quia natura creata est naturaliter prior negatione fundata in illa, patet, quia talis negatio praesupponit fundamentum cujus est, sed suppositum formaliter in creaturis dicit negationem duplicis communicabilitatis, scilicet ut quo et ut quod, ut supra patuit dist. 2. part. 2. q. 1. sive dicit negationem duplicis dependentiae, scilicet actualis et aptitudinalis, ut patet in 3. dist. 1. quaest. 1. et in quodl. q. 19. ergo talis natura habet esse prius naturaliter quam sit in supposito. Tum etiam, quia natura est prior natura singularitate: ergo et supposito. Antecedens patet in 2. d. 3. q. 1. Consequentia patet, quia ratio suppositi praesupponit in creaturis rationem singularis. Sed quidquid est prius priore, est prius posteriore , ergo.
Responsio facilis est, quia Doctor sic intelligit, quod in quocumque instanti naturae positivo, habet natura verum esse existentiae, et ut sibi derelicta est necessario in aliquo supposito vel saltem in aliquo, ad quod necessario concomitatur ratio suppositi. Si enim natura humana vere existat, tunc existit in proprio singulari, ut patet in 2. d. 3. q.1. et in illo instanti naturae positivo in quo intelligitur vere existere, est actu singularis. Si dicatur, ex quo natura est prior singularitate, accipiendo naturam priorem sua existentia, et similiter singularitatem ut priorem sua existentia, sequitur quod ex quo existentia naturae est prior existentiae singularitatis, ut exposui super 2. q. 1. d. 3. ergo natura ut existens habet verum esse prius naturaliter quam sit singularis, vel quam sit in supposito. Dico ergo, quod Doctor intelligit, quod natura creata non habet verum esse existentiae in ultima actualitate nisi in singulari, quia ut prior singularitate, etiam ut habens verum esse existentiae, est contrahibilis per haecceitatem existentem propria existentia. Sed natura divina ut prius natura supposito, habet verum esse in ultima actualitate, ut supra patuit. Et etiam natura creata non habet esse ultimum actuale et incommunicabile, quod esse nata est habere cum sit divisibilis, nisi actu habeat negationem duplicis communicabilitatis, natura vero divina etiam ut in supposito divino nullo modo actualiter, ut supra patuit.
(b) Contra illud objicitur, quia terminus formalis generationis communicatur, etc.
Respondet Doctor quod productio est alicujus termini primi, etc. ut patet in Francisco producto ; productio enim Francisci terminatur ad Franciscum ut ad totale productum, in quo natura humana est terminus formalis productionis, et ratio suppositi sive singularitas, est conditio ipsius producti, ut supra declaravi. Sequitur : Ideo contradictio est respectu productionis haec separari. Et ratio, quia generatio terminatur ad compositum vere subsistens, ut patet 1. Metaph. quod de necessitate includit naturam et haecceitatem, sive rationem subsistentiae. Sequitur : Licet absolute prioritas esset unius ad alterum, scilicet naturae ad rationem subsistendi, etiam quantum ad separari sine contradictione considerando ipsa absolute, non inquantum per productionem habent esse, id est, licet natura humana ut natura, sit in se prior ratione singularitatis et ratione subsistendi, sic quod nullam istarum includat, ut probat Doctor in 2. dist. 3. In productione tamen, qua compositum producitur, est impossibilis separatio unius ab altero, cum productum utrumque de necessitate includat.
(c) Tunc ad formam argumenti dico, etc. Exemplum : Si Deus crearet nunc naturam Angeli, in Angelo creato natura simplex Angeli esset terminus formalis creationis, et ratio subsistendi esset conditio ipsius producti, et tunc diceremus quod per creationem communicatur Angelo talis natura, et tamen illa natura non praesupponit rationem subsistendi cui communicetur, nec e contra, ratio subsistendi praesupponit naturam cui communicetur. Sic in proposito, quando dicimus quod natura divina communicatur, quia ista communicatio non est alicui jam existenti, sicut est in alteratione, ubi forma, secundum quam est alteratio, communicatur alicui subjecto praeexistenti. Sed ista communicatio, scilicet essentiae est alicui, ut sit: Ideo nec natura communicatur ante productionem suppositi, etc. prioritate essendi, sive originis, quia in Deo essentia est formaliter infinita, relatio autem non. Ut vero intelligitur communicata producto, non est prior ratione suppositi, nec e contra, cum productum, ut hujusmodi, aeque simul includat utrumque.