Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
7. Qui coronat te in miseratione et misericordia. Jam enim forte quasi arrogans esse coeperas, cum audires, coronat te. Ergo magnus sum, ergo luctatus sum. Cujus viribus? Tuis, sed ab illo subministratis. Nam luctaris, manifestum est; et ideo coronaberis, quia vinces: sed vide quis prior vicerit, vide quis te faciat etiam secundo victorem. Ego, inquit, vici saeculum, gaudete (Joan. XVI, 33) . Et unde gaudemus, si ille vicit saeculum? quasi nos vicerimus? Ita plane gaudeamus, quia nos vicimus. Qui in nobis victi sumus, in illo vicimus. Ergo coronat te, quia dona sua coronat, non merita tua. Plus omnibus illis laboravi, ait Apostolus: sed vide quid adjungit, Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10) . Et post labores omnes exspectat ipsam coronam, et dicit, «Bonum agonem certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero superest mihi corona justitiae, quam mihi reddet Dominus in illa die justus judex» (II Tim. IV, 7, 8) . Quare? Quia agonem certavi. Quare? Quia cursum consummavi. Quare? Quia fidem servavi. Unde certasti? unde fidem servasti? Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Ergo et quod coronaris, illius misericordia 1322 coronaris. Nusquam sis superbus; semper lauda Dominum, omnes retributiones ejus noli oblivisci. Retributio est, cum peccator et impius vocatus es, ut justificareris. Retributio est, cum erectus et gubernatus es ne caderes. Retributio est, cum tibi vires subministratae sunt, ut usque in finem perseverares. Retributio est, ut etiam caro ista tua qua premebaris, resurgat, et nec capitis tui capillus intereat. Retributio est, ut post resurrectionem coroneris. Retributio est, ut in aeternum Deum ipsum sine defectu laudes. Omnes retributiones ejus noli oblivisci, si vis ut benedicat anima tua Dominum, qui coronat te in miseratione et misericordia.