CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad primum. Hic ponitur opinio Henrici, qui dicit quod Pater non generat Filium volens, sed tantum necessitate naturali. Et probatur a Goffredo, caius ratio stat in hoc, supponendo unam,
scilicet quod intellectio Patris est generatio Filii, ita quod intelligere Patris sit ipse Filius ; modo intellectio est prior volitione. Et quod ipsa intellectio sit ipsa gignitio Filii sive ipse Filius, probat. Primo, quia ejusdem potentiae non sunt duo actus,etc.
(b) Ista ratio innititur minori falsae, Doctor intendit in ista littera quatuor ostendere. Primo, quod haec sit simpliciter falsa : Intelligere et gignere sunt simpliciter idem. Secundo, quod sequatur tale consequens falsum, scilicet; ergo gignitio Filii ut Filii, praecedit quamcumque volitionem Patris. Tertio, respondebit ad probationem minoris falsae; et quarto, quomodo debeat vitari illud consequens falsum et oppositum teneri.
(c) De primo contra illam opinionem. Hic probat Doctor quod intelligere et dicere non sint idem formaliter. Et ratio stat in hoc: Illa differunt formaliter, quorum unum ex sua ratione formali est perfectio simpliciter, et alia non est perfectio simpliciter, haec est nota ; sed intelligere Patris est perfectio simpliciter, patet, quia Pater intellectione et volitione est formaliter beatus, non est autem formaliter beatus nisi in perfectione simpliciter, cum beatitudo sit ultima perfectio Patris ; gignere autem non est perfectio simpliciter, quia nulla relatio dicit perfectionem simpliciter, ut patet subtiliter a Doctore in quodlib. quaest, 1. et 5. et patere potest exponendo auctoritatem Anselmi de perfectione simpliciter, ut Doctor exponit supra dist. 2. parte 2. quaest, prima, et infra dist. 8. sed prolixius in 5. quaest, quodlib. Tum etiam si dicere esset perfectio simpliciter, tunc Filius et Spiritus sanctus non essent simpliciter perfecti, quia non omnis perfectio simpliciter esset in eis.
(d) Secundo sic: Ista ratio stat in hoc,
quod actio differt a factione in hoc quod actio est ultimus terminus, et factio non est ultimus terminus, et per consequens differunt. Vult dicere Doctor quod ex quo intellectio dicitur actio, et productio in divinis non potest dici actio ; ergo ista ab invicem differunt.
Nota tamen, quod loquendo de actione de genere Actionis, de qua dicitur in Praedicamentis : Actio est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur; accipitur actio pro respectu agentis ad passum, et intellectio hoc modo non est actio, (ut supra patuit distinct. 3. quaest, uti. respondendo ad ultimum argumentum principale) sed in proposito accipitur actio pro operatione, cui non correspondet aliquod productum, factioni autem correspondet aliquod productum extra, ut patet. Et similiter productioni ut productio est, vere correspondet aliquod productum ad quod terminatur, et per consequens intellectio Patris et productio Filii non sunt eadem res formaliter. Sed de ista differentia actionis et factionis, vide diffuse in quodlib. quaest. 13. et quae ibi prolixe exposui.
(e) De secundo, etc. littera stat in hoc: supponendo unum concessum a Magistro, quod Pater volens generat Filium, quo supposito ex illo antecedente prius facto, scilicet intelligere Patris et gignere sunt idem, sequitur hoc consequens manifeste falsum, scilicet, ergo Pater non volens generat Filium ; quod autem hoc consequens sequatur, patet in littera, quia ex quo prima intellectio Patris est ipsa gignitio, et illa praecedit omnem volitionem, ergo Pater tali gignitione non potest gignere Filium volens. Si dicatur, quod Filio genito postea complacet sibi, et hoc dicatur volens, patet quod si volitio sequitur gignitionem, nunquam Pater dicitur generare volens.
(f) Aliter dicit quidam. Hic ponitur responsio Henrici quodlib. 6. quaest. 3. quod intellectus ut intellectus, habet illum actum qui est intelligere. Secundo habet istum actum qui est dicere, secundum quod jam factus est in actu per intelligere, sed illud improbatum est supra distinct. 2. parte. 2. quaest. 4.
(g) Aliter respondeo. Hic Doctor dat responsionem propriam, quod eadem potentia potest habere duos actus, quorum unus sit de genere Qualitatis, sicut est intellectio: alius, qui dicatur productio licet ergo eadem potentia habeat tantum unum actum, qui dicatur de genere Qualitatis, qui dicatur operatio (et sic intellectus tantum habet intelligere, et non habet velle, nec sentire, quae sunt operationes distinctarum potentiarum, licet enim actus, qui est de genere Qualitatis, sit communis omni potentiae operativae) tamen illae potentiae per distinctos actus de genere Qualitatis sibi adaequatos distinguuntur, ut potentia visiva distinguitur per actum videndi sibi adaequatum a potentia auditiva. Et sic est in proposito de intellectu divino, qui tantum habet actum, qui dicitur operatio, quae est qualitas absoluta, et ultra istum habet alium, qui dicitur actus productivus.
(h) De quarto dico. Hic Doctor declarat secundum intentionem propriam quomodo Pater potest dici proprie volens generare Filium, quia Pater in primo signo originis intelligit formaliter, et tunc etiam potest habere actum volendi formaliter. In secundo signo originis gignit Filium, nec tantum vult illam gignitionem volitione sequente illam; sed volitione habita in primo signo originis, qua volitione Pater formaliter vult, praesupposita aliquo modo intellectione, qua Pater intelligit, non autem gignitione Verbi; sic ergo dico, quod Pater volens generat, non tantum voluntate consequente, sed voluntate antecedente.
In ista tamen littera occurrit dubium. Ex quo in primo instanti originis non est gignitio Filii, et voluntas non potest velle illam nisi prius ab intellectu cognitam, quomodo tunc ab intellectu cognoscitur? non intuitive, qui illa est existentis inquantum existens; modo in illo primo signo generatio Filii non est existens, nec abstractive, quia talis cognitio est imperfecta; ergo nullo modo cognoscit illam, et per consequens voluntas non vult illam, et sic Pater non generat volens.
Ad hoc dubium die ut infra exposui dist. 10. in responsione ad argumenta principalia.
Contra tamen hunc modum ponendi de istis signis arguunt Gregorius et Joannes Anglicus praesenti distinctione, quae argumenta adducam in fine quaestionis. Arguit et Occham contra hujusmodi signa dist. 9. primi, et argumenta sua respondi infra dist. 41. vide ibi.