CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad istum articulum. Hic Doctor primo ponit opinionem Joannis Rhoditon, qui dicit quod quando dicitur, Pater voluntate generat Filium, si ly voluntate, teneatur adverbialiter pro voluntarie, haec est vera : Pater voluntate, id est, voluntarie generat Filium; si vero teneatur ablative, tunc est falsa, quia ut sic, voluntas ponitur ut principium elicitivum generationis. Et hanc responsionem non improbat.
Quidquid sit de ista distinctione, non videtur dicendum quod Pater Filium genuerit voluntate ut principio elicitivo,
sive proximo, sive remoto. De proximo patet supra,quia principium unius rationis est tantum principium unius productionis ejusdem rationis. De remoto patet, quia sicut voluntas ut est principium operativum, aliquo modo posterius operatur quam intellectus, ita ut est principium productivum aliquo modo posterius producit quam intellectus, et ita non erit causa superior, neque prior in productione, quae est proprie intellectus. Et quomodo voluntas dicatur posterius productiva et operativa, supra patuit dist. 2. parte 2.
(b) Propter istas tamen auctoritates Augustini, expono istam litteram. Dicit Doctor quod in nobis non est tantum unicus cetus intelligendi, qui sit de genere Qualitatis, id est, quod non est in nobis tantum una intellectio numero, neque tantum una gignitio numero ; et si actus intelligendi et gignitio essent idem, tunc voluntas nostra nullam causalitatem haberet in ratione actus intelligendi, quie st de genere Qualitatis, neque in ratione actus gignendi, qui est de genere Actionis ; patet, quia actus intelligendi et actus gignendi si sunt idem, et actus intelligendi est tantum unus. Et similiter actus gignendi de necessitate praecedit omnem actum voluntatis tam illum qui est volitione, (quia volitio praesupponit cognitionem) quam illum qui est gignitione, quia actus gignendi voluntatis praesupponit actum volendi, quia potentia prius est operativa quam productiva, ut supra patuit dist. 2. part. 2. et clare patebit in 2. dist. 1. quaest, i. di. Sequitur: In divinis igitur, cum non sit in Patre nisi unicus actus intelligendi, ut supra probatum est d. 2. part. 1 . quaest. 1. respectu illius actus voluntas Patris non habebit aliquam rationem principii vel causae ; patet, quia ille actus maxime ut terminatur ad essentiam divinam, est prior omni actu voluntatis.
Potest tamen voluntas, ut complacens, etc. sed tantummodo intellectionem illam, qua Pater formaliter intelligit, licet voluntas, ut productiva sequatur gignitionem. Sequitur : In nobis autem verae sunt auctoritates Augustini, quae omnes debent intelligi non de prima intellectione, quia illa non est in potestate voluntatis, ut supra patuit dist. 3. quaest 6. et clare expositum est in dist. 42. secundi.
Sed quia intellectus noster potest habere aliam et aliam intellectionem respectu alterius et alterius objecti, voluntas nostra imperio suo potest intellectum firmare in aliquo objecto, et avertere ab uno objecto et convertere ad aliud ; et inquantum imperio suo firmat intellectum in cognitione objecti intendit illam intellectionem, ut patet a Doctore in. 2. dist. 42. et illa intellectio, ut sic firmata potest dici Verbum amore productum, sic quod memoria sit principium proximum, et voluntas principium remotum; inquantum etiam avertit intellectum ab uno objecto, et convertit ad aliud objectum (quod contingit imperando cognitionem illius) talis cognitio sic imperata, potest dici Verbum amore productum, et hoc modo exponantur dicta Augustini. Et quomodo voluntas nostra dicitur avertere intellectum ab uno objecto et convertere ad aliud, vide per me exposita super 2. dist. 42. quaest, 1. Sed nullum istorum potest esse in voluntate divina respectu Verbi divini, sive respectu intellectionis, ut patet.
(c) Contra istud arguitur, etc. nisi voluntas divina habeat aliquo modo sic conjungere, conjungere enim parentem cum prole nihil aliud est, nisi velle affirmare memoriam in cognitione, vel avertere intellectum ab uno objecto, et convertere ad aliud, ut supra exposui.
Respondeo. Dicit Doctor, quod si Augustinus multoties assignat voluntati actum illum, qui est conjungere parentem cum prole, tamen aliquando sibi assignat alium, videlicet dilectionem ejusdem objecti, et patent auctoritates in littera.
(d) Et bene concurrunt isti duo actus in voluntate nostra, scilicet actus intelligendi objectum et actus copulandi parentem cum prole, quia ipsa amans objectum, amat etiam notitiam ejusdem objecti et ex amore objecti, prius tamen cogniti ab intellectu, movet intelligentiam, id est, intellectum formatum actuali cognitione ad intelligendum illud, supple objectum copulans ipsam memoriae, de qua ipsa formetur, id est, copulans ipsam intelligentiam memoriae, id est, objecto praesenti intellectui ; quod ut sic, pertinet ad memoriam, ut supra exposui dist. 3. q. 7. de qua, supple memoria ipsa intelligentia formetur et tenens eam, supple intelligentiam, sive intellectum formatum actuali cognitione in tali conjunctione, et per hoc in actuali cognitione objecti. Sequitur : Istorum autem duorum actuum voluntatis, etc. Et quando dicit Doctor quod dilectio objecti est causa dilectionis actus, non debet intelligi de causa effectiva, quia tunc dilectio non esset essentialiter libere producta; patet, quia dilectio objecti si poneretur causa, esset tamen causa per modum naturae.
Et ultra non apparet quomodo una operatio voluntatis sit causa productiva alterius operationis, ideo accipitur hic causa magis pro occasione sive pro quadam inclinatione, quia voluntas, habita dilectione objecti cogniti, statim inclinatur ad dilectionem cognitionis ejusdem objecti. Sequitur : Voluntas igitur in nobis, ut est pars imaginis, repraesentat voluntatem in Deo, inquantum voluntas nostra est principium producendi actum diligendi circa idem objectum, quia voluntas in divinis, quae est principium producendi amorem adaequatum essentiae divinae, est objectum primum memoriae divinae intelligentiae et voluntatis; et ille amor productus est Spiritus sanctus, cui correspondet in nobis dilectio producta, quae dilectio frequenter ab Augustino vocatur voluntas: sed voluntas proprie in nobis, quae est potentia, non correspondet Spiritui sancto, sed vi spirativae, quae est in Patre et Filio, ut supra patuit dist. 3. quaest, ult. et sic patet ista littera.
Quidam nunc arguit contra Doctorem, probando quod hujusmodi signa originis quae dicta sunt in 1. art. non sunt ponenda. Et dicit, quod ista verba Doctoris non possunt stare, quoniam, vel sunt verba sine intellectu vel penitus falsa. Unde prioritas originis proprie loquendo, non est alia quam prioritas causalitatis, extendendo nomen causalitatis, quomodo plures Sancti dicunt unam personam esse causam alterius, sicut Augustinus, Chrysostomus et Damascenus, etc. Si ergo in hac prioritate volumus assignare primum et secundum, vel prius et posterius; producens est primum origine, et productum secundum. Cum igitur dicitur, quod Pater in primo signo originis formaliter intelligit, vel nulla alia prioritas connotatur in praedictis verbis ; et sic est sensus, quod Pater in signo originis, id est, in Patre intelligit, et in secundo signo, id est, in Filio gignit Filium, quod non est intelligibile ; vel est idem quod dicere quod Pater ex se et non a Filio habet intellectionem, et hoc est habere in primo signo, et habet a Filio quo gignat Filium, et hoc est gignere in secundo signo originis: et patet, quod ista verba aut omnino carent intellectu, aut impossibilitatem implicant, nec sic faciunt ad propositum nostrum. Nullus enim dubitat quod Pater ex se voluerit gignere Filium, quapropter si non aliud intelligitur, cum dicitur antecedenter voluisse generasse, non est ad propositum. Si vero alia prioritas intelligatur, qua scilicet non solum intelligatur Filius esse a Patre, et Pater esse principium Filii, sed etiam aliquo modo praefuisse Filio, et prius intellexisse et voluisse quam genuisse; sic quod in illo priori, in quo intelligebat vel volebat, necerat generatio, nec Filius, ut verba et rationes eorum praetendunt; sic ex toto falsum est quod dicunt, quod patet primo. Nam impossibile est Patrem prius intellexisse quam fuerit: si ergo intellexit in primo signo, in primo signo fuit, aut ergo in illo signo fuit Pater, vel non? Secundum dici non potest, quia sequeretur, quod Pater primo fuit, quam esset Pater ; ergo in isto signo fuit Pater, ergo in illo signo genuit, nam eo Pater quo genuit.
Secundo impossibile est prius fuisse perfectam notitiam Patris quam fuerit ejus Verbum perfectum: ergo impossibile est Patrem prius intellexisse quam dixisse Verbum. Consequentia patet, quia pro nullo priori potest intelligi Patris intellectionem fuisse aliquid imperfectum, nec Verbum prius esse quam a dicente aliquid sit dictum. Antecedens patet per Augustinum 1S. de Trin. cap. 15. qui vult quod Verbum Dei nullo modo possit vere cogitari prius fuisse formabile quam formatum, quod tamen oportet dicere si intellectio Patris aliquo modo praecessisset ipsum Verbum. Ratione etiam patet, quia si posita perfecta notitia actuali Patris, non ponitur simul Verbum, non apparet qualiter postea Verbum formetur.
Tertio, aut primo signo Filius habuit esse, aut non; si non, cum postea habuit esse, sequitur quod habuit esse post non esse, quod est erroneum: si habuit esse, ergo in illo signo fuit generatio ejus.
Quarto, secundum hanc viam, ut patet in Reponatis dist. 6. quaest. 2. et alibi, intellectio est prior volitione in ipso Patre. Nam, ut dicit in quaestionibus reportatis, quod intelligere Patris praecedit velle, et velle praecedit dicere sicut et intelligere, quia dicere non est intelligere, et volitio prior est generatione Filii, et sic habemus illa tria signa se invicem praecedentia et sequentia: in quorum primo est intellectio, in secundo volitio, in tertio generatio Filii, sed eadem ratione qua in Patre praeveniunt intellectio et volitio generationem Filii. In Filio similiter praeveniunt intellectio, et volitio se invicem, et spiratio Spiritus sancti, sicque erunt alia tria signa post illa tria, et per consequens in divinis erunt sex signa, et tantum in ultimo erit Spiritus sanctus, quae omnia absona sunt.
Item, non apparet qua prioritate intellectio praecedat volitionem, et volitio generationem, nisi prioritate originis; ex quo sequitur quod intellectio Patris sit causa volitionis ejusdem, quod est impossibile, nec isti volunt. Et sic similiter volitio erit principium generationis, quod in eadem quaestione ipsi negant ex toto.
Quinto, intellectio Patris et volitionis ejusdem, sicut ejus essentia est ipse Filius ; igitur nullo modo ipsum praecedunt.
Dicendum igitur, quod non genuit Pater Filium voluntate antecedenter, sicut etiam dicit Magister in littera. Similiter non est dicendum, quod Pater voluntate subsequenter genuerit quasi voluntate antecedente, cum nulla talis in eo poni possit, tunc enim, ut arguit Augustinus 18. de Trinit. cap. 20. mutabilis esset voluntas divina, quod est impium dicere.
Dico ergo, quod voluntarie genuit concomitanter, accipiendo ly voluntarie non ut libere contingenter, sed voluntarie, id est, complacente; complacuit enim sibi summe Pater in generatione Filii sui praedilecto juxta illud Matth. cap. 3. Hic est Filius meus praedilectus, in quo mihi bene complacui. Et hoc est, quod Magister dicit cum ait, quod Pater volens genuit Filium. Haec ille. Et sic patet opinio illius.
Respondetur ad illum. Et prius praemitto aliqua. Primo, quod ordo prioris et posterioris potest accipi multipliciter. Primo, quod illud quod dicitur prius, ultra entitatem propriam dicat aliquam mensuram, secundum quam dicitur prius alio, sicut dicimus quod Franciscus est prior tempore Joanne, quia ponitur in aliquo tempore tanquam in mensura, in qua non ponitur Joannes. Et sic dicimus, quod una substantia in se est prior alia, non tempore, cum per se non mensuretur tempore, ut patet a Doctore in 2. dist. 2. sed aevo, quia ponitur in aliquo aevo priori in quo non ponitur alia substantia, sive mensura, quae dicitur aevum, sit successiva, sive non, de qua Doctor in 2. ubi supra, pro nunc non est quaerendum ; sic ergo ponimus aliquam mensuram quodammodo extrinsecam mensurantem entitatem alicujus. Secundo aliquid prius dicitur altero, sic intelligendo quod una entitas quantum est ex parte sua, de necessitate praesupponitur alteri, sic quod pro aliquo signo dicitur prior ; non quod talis entitas prior dicatur prior in aliquo instanti distincto a tali entitate et mensurativo ejusdem entitatis, sed sic dicitur prior, quod si possent dari aliqua instantia, quae dicerentur instantia mensurativa, quae dicerentur instantia naturae vel instantia originis, sive alia instantia, quae pro nunc non habent nomina imposita, vere mensuraretur tali instanti priori: et intellectus posset habere cognitionem per prius terminatam ad entitatem priorem, et per posterius ad entitatem posteriorem. Et ex hoc sequitur, quod essentia divina est sic prior omni attributo et omni proprietate hypostatica. Sequitur etiam, quod intellectus divinus est prior voluntate, et quod intellectio est prior volitione, et quod generatio Filii est prior spiratione, quia si hujusmodi priora haberent aliqua instantia mensurativa, esset verum dicere quod unum est prius alio in aliquo instanti, quia unum ponitur in aliquo instanti priori in quo non ponitur posterius. Nec dico, ut aliqui imaginantur) quod talis prioritas in divinis sit tantum per actum intellectus nostri, nec tantum per actum collativum intellectus divini,quia si (per impossibile) nullus intellectus actu consideraret, adhuc essentia divina esset aliquo modo prior relatione divina: sic quod si esset nata mensurari aliqua duratione in qua essent plura instantia, per prius mensuraretur quam relatio, et hoc ponendo nullum sequitur inconveniens, quantum enim est ex parte sua, nata esset per prius terminare actum intellectus quam relatio. Secundo praemitto quod quando dicimus, Pater in aliquo instanti priori intelligit, et in aliquo instanti posteriori gignit, non intelligo, quod Pater in se ipso formaliter intelligit. Sed sic intelligo, quod si dabile esset aliquod instans distinctum ab entitate Patris mensurans ipsum Patrem, esset verum dicere: Pater in aliquo instanti intelligit, in quo non gignit, quia in instanti mensurante intellectionem Patris. Dicimus ergo Patrem in aliquo instanti priori intelligere in quo non gignit, sic quod intellectio quantum est ex se, prius inest Patri quam gignitio. Sicut si (per impossibile) separaretur tempus a motu quod est mensura motus, aliqua pars motus diceretur prior alia, sic quod verum esset dicere,
aliqua pars motus est in aliquo priori tempore quam alia, scilicet quod si haberet tempus extrinsecum ut mensura, vere esset prius in aliqua parte temporis in quo non esset alia. Sed quia non possumus ita explicite exprimere hujusmodi prioritatem et posterioritatem, nisi per aliud et aliud instans, vel originis vel naturae, ideo magis ad exprimendum conceptum nostrum, dicimus quod Pater in aliquo instanti priori intelligit, et in aliquo instanti posteriori gignit, ac si vere essent ibi hujusmodi instantia, quod bene nota. Et ideo non sequitur illud, quod dicit Gregorius praesenti dist. et dist. 9. et Joannes Anglicus praesenti dist. et Occham in 1. dist. 9. videlicet quod si Pater in secundo instanti gignit Filium, ergo Pater gignit in Filio, quia non accipitur secundum instans pro Filio, nec pro aliquo distincto a Filio, sed sic dicitur Filius gigni in secundo instanti, ac si esset genitus in aliquo instanti distincto. Nec similiter sequitur, quod si Pater in aliquo instanti priori formaliter intelligit ; ergo Pater intelligit in Patre, quia non pono tale instans esse essentiam Patris, nec aliquid distinctum a Patre ; sed sic, quod si Pater possit habere hujusmodi instantia, esset verum dicere quod Pater in aliquo instanti priori intelligit, sicut etiam dicimus, quod quies alicujus corporis est prior in aliquo tempore quam quies alterius corporis, et tamen quies non habet tempus pro per se mensura, ut patet 4. Physic. Sed si haberet tempus pro mensura, tunc esset verum dicere quod quies A est prior in aliquo tempore quiete B.
Tertio praemitto, quod instans originis aliquando accipitur a Doctore pro instanti naturae, sicut in proposito. Pater in aliquo instanti priori originis formaliter intelligit, et in aliquo instanti posteriori originis gignit, accipitur ibi instans originis pro instanti naturae, et hoc tamen modo, ut exposui supra dist. 1 q. 2. et sic non sequitur, quod dicit Gregorius, quod tunc intellectio est originativa Filii. Aliquando accipitur instans originis vere originative, sic intelligendo, quod illud quod habet esse in secundo instanti originis, sit vere originatum ab eo quod habet esse in primo instanti originis, ita quod habens esse in primo instanti originis, vere producit illud quod dicitur habere esse in secundo instanti originis, sic tamen intelligendo, quod tale producens est prius ipso producto. Et hoc modo loquitur Doctor in 2. d. 1. q. 1. ubi dicit quod Pater est prior origine Filio, quia Pater quidquid habet, habet a semetipso, et Filius est posterior origine, quia quidquid habet, habet a Patre. Et similiter quando dicit ibidem, quod Patet prius origine spirat Spiritum sanctum, et Filius posterius origine, id est, quod Pater habet a semetipso vim spirativam, et Filius eamdem vim habet a Patre. Et sic patet quomodo diversimode accipiuntur instantia originis a Doctore. Et ex his patet facilis responsio ad objectiones Gregorii Ariminensis.
Ad primam quando dicit, quod tunc sequitur quod in Patre intelligit, etc. et in secundo signo, id est, in Filio gignit, responsum est supra. Si tamen volumus ponere in divinis instantia naturae, et instantia originis aliquo modo distincta, non tantum per operationem intellectus, sed ex natura rei, sicut etiam ponimus ibi aeternitatem esse mensuram omnium, quae ponuntur in divinis distinctam ab ipsis mensuratis, ex hoc non video aliquod inconveniens, et sic patet, quod in aliquo priori instanti naturae, vel in aliquo alio formaliter intelligit, et in secundo instanti gignit. Et sic sustinendo hanc positionem vel aliam, patet responsio ad omnes rationes Gregorii.
Ad secundam rationem Gregorii dico breviter, quod intellectio Patris est prior gignitione Filii. Pro cujus intelligentia est notandum, quod si intellectio absolute comparatur ad generationem activam Patris sive ad paternitatem, quod idem est, est prior ipsa generatione, quia omnis perfectio simpliciter est prior proprietate hypostatica, ut supra patuit dist. 1. 2. et alibi saepe, et generatio activa constituit Patrem in esse Patris, ut infra patebit dist. 27. quaest, ult. et in quodlib. quaest. 4.
Deinde notandum est, quod eo modo quo essentia divina et attributa habent ordinem ad invicem, eo modo etiam habent ut sunt in aliqua persona. Sicut enim essentia divina absolute sumpta est prior attributis, sic etiam, ut est in Patre et in Filio, et sicut intellectio est prior paternitate sive generatione activa absolute sumpta, sic ut est in Patre. Et quia Pater dicitur formaliter intelligens intellectione et formaliter gignens gignitione, sequitur quod prius dicitur intelligere formaliter quam gignere. Et cum dicis, Pater est tantum Pater per generationem illam, ergo Pater inquantum Pater non prius intelligit. Responsum est, et est simile, sicut dicimus : homo est prius animal quam rationale, et tamen homo non dicitur homo ultimate nisi per rationale. Dicimus ergo, quod homo est prius animal, ex hoc quod animal praeintelligitur in homine ipsi rationali, sic in proposito. Et sic patet responsio ad argumentum.
Ad tertium cum quaerit, aut in primo signo Filius habuit esse, aut non. Dico quod non. Et cum infert, ergo habuit esse post non esse, dico quod non esse praecedere esse potest intelligi multipliciter. Primo, quod non esse Filii praecedat aliqua duratione esse ipsius, et hoc non. Vel non esse Filii praecedat ipsum esse aliquo instanti originis,et hoc non est inconveniens. Vel non esse Filii praecedat esse ipsius Filii aliquo instanti naturae, loquendo de instanti naturae proprie sumpto, de quo Doctor in 2. dist. 1. q. 2. et in 3. dist. 3. q. 1. Et quod ponitur habere esse prius in aliquo instanti naturae sic sumpto semper praecedit aliqua duratione, et hoc comparando ad opposita, ut exposui in 2. Accipiendo vero instans pro aliquo instanti priori natura non positive, sed magis privative, sic intelligendo, quod ipsum non esse quantum est ex parte sua actu inesset, nisi praeveniretur ab aliquo agente dante esse ; et hoc modo concedo, quod si Filius non produceretur a Patre dante sibi esse, non esse quantum est ex parte sui, sibi inesset , et hoc modo potest concedi, quod haberet esse post non esse. Et de hoc satis patere potest a Doctore in isto primo dist. 2. part. 1. q. 1. et dist. 8. q. ult. et in 2. dist. 1. q. 2. et in 3. dist. 3. q. 1. et alibi saepe.
Ad quartum patet responsio ex his, quae dicta sunt ad secundam rationem. Ex illa enim responsione non sequuntur tot instantiae, ut iste ponit. Si etiam ponerentur illae sex instantiae, non video ex hoc sequi aliquod absurdum vel impossibile, oporteret enim ipsum probare ipsam impossibilitatem. Quod enim inconveniens est dicere, quod intellectus est prior voluntate, et in aliquo instanti intellectio est prior volitione, et in alio instanti generatio est prior spiratione, et post in alio instanti intellectio producit creaturas in esse cognito,et post in aliquo instanti voluntas producit illas in esse volito. Et sic patet responsio ad Gregorium. Et ex his, quae bene intelliguntur omnes aliae rationes factae contra hanc positionem Doctoris facillime solvi possunt, et sufficere possunt ista pro responsione ad rationes Joannis Anglici Bacconis et Occham.