Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
14. Ergo, fratres, exercete misericordiam. Non est aliud vinculum charitatis, non est aliud vehiculum quo perducamur ex hac vita ad illam patriam; extendite dilectionem usque ad inimicos: securi estote. Ideo venit Christus, cui tanto ante dictum est, «Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, ut destruas inimicum et vindicatorem» (Psal. VIII, 3) : quod nonnulli codices «defensorem» habent; sed verius, «vindicatorem.» Destruere voluit Dominus vindicatorem, id est, eum qui se voluit vindicare, ut non illi dimittantur peccata sua. Quid ergo, inquis? dormiet disciplina? auferetur omnis correptio? Non auferetur. Quid enim de luxurioso filio facturus es? non castigabis, non verberabis? Servumque ipsum tuum, si male viventem videris, non poena aliqua, non verberibus refrenabis? Fiat hoc, fiat: admittit Deus, imo reprehendit, si non fiat; sed animo dilectionis fac, non animo ultionis. Ubi autem potentiores aliquos injuriosos passus fueris, ubi tibi nec corrigere disciplina licet, nec forte etiam monere aut praecipere; tolera, securus tolera: audi Evangelium quod modo lectum est, Beati eritis, cum vos persecuti fuerint homines, et dixerint adversus vos omne malum, mentientes, propter nomen meum (Matth. V, 11) . Et ibi addidit propter quid, ne merito tuo accipias maledicta, non causa justificationum Dei. Non enim qui maledictus fuerit, justus est: sed qui justus est, et injuste maledictus; et si injuste maledicitur, praemium illi redditur. Propterea itaque securus esto misericors, extende dilectionem usque ad inimicos: qui forte pertinent ad gubernationem tuam, vindica, coerce cum dilectione, cum charitate, attendens salutem aeternam; ne cum parcis carni, anima pereat. Fac hoc: et multos passurus es , in quos non potes exercere disciplinam, 1329 quia non pertinent ad jura gubernationis tuae; ferto injurias, securus esto. Faciet enim misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam accipientibus. Sic in te faciet misericordiam, si misertus fueris: sic eris misericors, ut quod pateris injuriam non sit impunitum, Mihi vindictam, et ego retribuam (Deut. XXXII, 35) , dicit Dominus.